De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.6.1
Mentione sancti Praecursoris inductus, omnia caedis ejus adjuncta quam eloquentissime describit et amplificat, ut a saltatione impiorumque conviviis deterreat.
PL 16, 227C聖なる先駆者に言及したことに導かれ、その殺害にまつわる事柄をことごとく、できるかぎり雄弁に描いて増幅し、踊りと不敬な者たちの宴から人々を遠ざけようとする。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.6.2
26. Et quoniam talis viri non strictim praetereunda est recordatio, interest ut quis, et a quibus, et quam ob causam, quomodo, et quo tempore sit occisus, advertere debeamus. Ab adulteris justus occiditur, et a reis in judicem capitalis sceleris poena convertitur.
PL 16, 227C26. そして、かくのごとき人の記憶は、さっと通り過ぎてよいものではないので、我々は、誰が、誰によって、いかなる理由で、いかなる仕方で、いかなる時に殺されたのかに、注意を向けねばならない。義人が姦通者たちによって殺され、死罪の刑罰が、罪人たちによって裁き手に向けて転じられる。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.6.3
Deinde praemium saltatricis mors est prophetae. Postremo (quod etiam omnes barbari horrere consueverunt) inter epulas atque convivia consummandae crudelitatis profertur edictum: et a convivio ad carcerem, de carcere ad convivium feralis flagitii circumfortur obsequium.
PL 16, 227Dさらに、踊り子への報酬が預言者の死である。最後に(蛮族の誰もが忌み嫌うのを常とすることだが)、宴と饗応のただなかで、残虐を成し遂げる命令が出される。そして宴から牢へ、牢から宴へと、死をもたらす恥ずべき行いへの奉仕が運び回される〔刷りの文字がかすれて定かでないが circumfertur と読む〕。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.6.4
Quanta in uno facinore sunt crimina! 27. Exstruitur regifico luxu ferale convivium, et explorato quando major solito turba convenerit, reginae filia intimis mandata secretis, in conspectu virorum saltatura producitur (Marc. VI, 21) .
PL 16, 227D一つの凶行の中に、なんと多くの罪があることか。27. 王者にふさわしい贅沢で死の宴が整えられ、いつもより多くの人が集まる時を見はからって、王妃の娘は、ひそかな内々の指図を受けて、男たちの眼前に、踊るために連れ出される(マルコ6:21)。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.6.5
Quid enim potuit de adultera discere, nisi damnum pudoris? An quidquam est tam pronum ad libidines, quam inconditis motibus ea quae vel natura abscondit, vel disciplina velavit, membrorum operta nudare, ludere oculis, rotare cervicem, comam spargere?
PL 16, 228A実際、姦婦から何を学びえただろうか、恥じらいの損失のほかに。自然が隠し、しつけが覆ってきた体の隠れた部分を、粗野な動きで露わにし、目で戯れ、首を回し、髪を振り乱すことほど、情欲に傾くものが何かあろうか。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.6.6
Merito inde in injuriam divinitatis proceditur. Quid enim ibi verecundiae potest esse, ubi saltatur, strepitur, concrepatur? 28. Tunc rex, inquit, delectatus, dixit puellae, ut peteret a rege quod vellet.
PL 16, 228A神性への侮辱へとそこから進むのは当然である。踊り、騒ぎ、鳴り響くところに、慎みがありえようか。28. 「そのとき王は喜んで、少女に、望むものを王に求めるよう言った」と〔福音書は〕言う。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.6.7
Deinde juravit quod vel dimidium regni, si petisset, concederet (Ibid., 22, 23) . Vide quemadmodum saeculares ipsi de saecularibus suis judicant potestatibus, ut pro saltatione etiam regna donentur.
PL 16, 228A続いて、望むなら王国の半分でも与えると誓った(マルコ6:22, 23)。見よ、世俗の者らが自分たち世俗の権力者についていかに判断するかを。踊りのために王国まで与えられるのである。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.6.8
Puella autem admonita a matre sua, poposcit afferri sibi in disco caput Joannis. Quod dicit: Rex contristatus est (Ibid., 25 et seq.) ; non poenitentia regis, sed confessio iniquitatis est: quam divinae habet consuetudo sententiae, ut qui gesserunt impia, ipsi propria confessione se damnent.
PL 16, 228B少女は母に促されて、ヨハネの頭を盆に載せて持って来させるよう求めた。「王は悲しんだ」と言うが(マルコ6:25以下)、それは王の悔い改めではなく、不法の告白である。そのような告白を神の判決は習わしとしており、不敬を行った者たちは、自らの告白によって自らを断罪するのである〔quam は confessio を受けると取った〕。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.6.9
Sed propter discumbentes, inquit. Quid indignius quam ut homicidium fieri juberet, ne discumbentibus displiceret? Et propter jus, inquit, jurandum. O religionem novam! Tolerabilius pejerasset.
PL 16, 228B「だが同席した者たちのゆえに」と言う。同席した者たちの気に障らぬようにと、殺人を命じるほどふさわしからぬことがあろうか。「また誓いのゆえに」と言う。おお、新しい信心よ。偽りの誓いのほうがまだ耐えられたであろうに。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.6.10
Unde non immerito Dominus in Evangelio jubet non esse jurandum, ne sit causa perjurii; ne sit necessitas delinquendi. Itaque ne jusjurandum violaretur, percutitur innocens (Matth. V, 34) . Quid prius horrescam nescio.
PL 16, 228Bそれゆえ、主が福音書で、誓うべきでないと命じるのは、理由なきことではない。偽誓の原因とならぬように、罪を犯す必要が生じぬようにである。かくて誓いが破られぬようにと、罪なき者が打たれる(マタイ5:34)。まず何に身を震わせるべきか、私は知らない。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.6.11
Tolerabiliora perjuria, quam sacramenta sunt tyrannorum. 29. Quis non cum e convivio ad carcerem cursare videret, putaret prophetam jussum esse dimitti?
PL 16, 228C偽誓のほうが、暴君らの誓約よりも耐えられる。29. 宴から牢へ走るのを見たなら、預言者の釈放が命じられたと思わぬ者があろうか。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.6.12
Quis, inquam, cum audisset natalem esse Herodis, solemne convivium, puellae optionem eligendi quod vellet datam, missum ad Joannis absolutionem non arbitraretur? Quid crudelitati cum deliciis? quid cum funeribus voluptati?
PL 16, 228Cヘロデの誕生日であり、荘厳な宴であり、少女に望むものを選ぶ選択が与えられたと聞いたなら、ヨハネの釈放のために使いが遣わされたと思わぬ者があろうか、と私は言う。残酷と歓楽に何の関わりがあろう。葬儀と快楽に何の関わりがあろう。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.6.13
Rapitur ad poenam propheta convivali tempore, convivali praecepto, quo non cuperet vel absolvi: perimitur gladio, caput ejus affertur in disco (Marc. VI, 27 et seq.) . Hoc crudelitati ferculum debebatur, quo insatiata epulis feritas vesceretur.
PL 16, 228C預言者は宴の時に、宴の命令によって刑場へ連れ去られる。その命令のもとでは、釈放をさえ望まなかったであろう。剣で殺され、その頭は盆に載せて運ばれる(マルコ6:27以下)。この料理こそ残酷さに負わされていたものであり、宴にも飽かぬ獰猛さがこれを食らうのである。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.6.14
30. Intuere, rex acerbissime, tuo spectacula digna convivio. Porrige dexteram, ne quid saevitiae tuae desit; ut inter digitos tuos rivi defluant sancti cruoris.
PL 16, 228C30. 見よ、最も苛烈な王よ、汝の宴にふさわしい見世物を。右手を差し出せ、汝の残忍さに何一つ欠けぬように。聖なる血の流れが汝の指のあいだを伝い落ちるように。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.6.15
Et quoniam non exsaturari epulis fames, non restingui poculis potuit inauditae saevitiae sitis; bibe sanguinem scaturientibus adhuc venis exsecti capitis profluentem. Cerne oculos in ipsa morte sceleris tui testes, adversantes conspectum deliciarum.
PL 16, 228D宴によっても飢えは満たされず、杯によっても前代未聞の残忍さの渇きは鎮められなかったのだから、切り取られた頭の、まだ脈打つ血管から流れ出る血を飲め。まさに死の中にあって汝の罪の証人となる目を見よ。歓楽の眺めに背を向けている目を。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.6.16
Clauduntur lumina non tam mortis necessitate, quam horrore luxuriae. Os aureum illud exsangue, cujus sententiam ferre non poteras, conticescit, et adhuc times.
PL 16, 229A目は閉じられる。死の必然のゆえというより、放蕩への戦慄のゆえに。あの血の気のない黄金の口は、その宣告に汝が耐えられなかったものだが、黙している。それでも汝は恐れている。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.6.17
Lingua tamen, quae solet etiam post mortem officium servare viventis, palpitante licet motu, damnabat incestum. Portatur hoc caput ad Herodiadem: laetatur, exsultat, quasi crimen evaserit; quia judicem trucidavit. 31. Quid dicitis vos, sanctae feminae?
PL 16, 229Aだが舌は、死後にも生ける者の務めを守るのを常とするが、なお脈打つように動いて、近親相姦を断罪していた。この頭はヘロディアのもとに運ばれる。彼女は喜び、小躍りする。裁き手を殺したので、罪責を免れたかのように。31. 聖なる女たちよ、諸君は何と言うか。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.6.18
Videtis quid docere, quid etiam dedocere filias debeatis? Saltat, sed adulterae filia. Quae vero pudica, quae casta est, filias suas religionem doceat, non saltationem. Vos autem, graves et prudentes viri, discite detestabilium hominum epulas vitare. Si talia sunt convivia, qualia judicia perfidorum?
PL 16, 229A諸君は見るか、娘たちに何を教え、また何を教えてはならないかを。踊るのは姦婦の娘である。だが慎み深く貞潔な女は、娘たちに信仰を教えよ、踊りでなく。また諸君、重厚で賢い男たちよ、忌まわしい者どもの宴を避けることを学べ。宴がこのようなら、不実な者たちの裁きはいかなるものか。