De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.4.1
Negatur virginitatis decus in ethnicis ullis umquam exstitisse, puta in Vestalibus sacris deae Phrygiae ac Liberi patris, atque etiam in philosophis: ubi et de Pythagorea virgine, in qua tametsi laudatur animi magnitudo, continentia tamen desideratur; cum utraque in nostris virginibus emineat.
PL 16, 192C異教徒の中には、おとめの身の誉れがかつて一度も存したことがないと言われる。たとえば、ウェスタのおとめたち〔ローマの女神ウェスタに仕えた巫女〕のもとにも、フリュギアの女神とリベル父の祭儀にも、さらには哲学者たちのうちにさえ。そこで、ピュタゴラス派のおとめについても、その心の大きさは讃えられるが、自制は欠けていると論じられる。我々のおとめたちには、そのどちらも際立っているのに。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.4.2
14. Certe non est hoc mihi commune cum gentibus, non populare cum barbaris, non cum caeteris animantibus usitatum: cum quibus etsi unum eumdemque vitalem aeris hujus carpimus spiritum, vulgarem terreni corporis participamus statum, generandi quoque non discrepamus usu; hoc solo tamen naturae parilis convicia declinamus, quod virginitas affectatur a gentibus, sed consecrata violatur: incursatur a barbaris, nescitur a reliquis.
PL 16, 192C14. たしかに、これは私にとって諸国民と共通のものではなく、蛮族のあいだに行き渡ったものでもなく、他の生き物の習いでもない。我々は彼らと、この空気の同じ一つの生命の息を吸い、地上の体の共通のありようにあずかり、子を生む習いにおいても異ならない。ただこの一点においてのみ、同等の本性にまつわる非難を我々は退ける〔「hoc solo」以下の係りは定かでない。おとめの身の扱いの違いだけが、我々を共通の本性への非難から分けると取った〕。すなわち、おとめの身は諸国民によって求められるが、奉献されると犯され、蛮族には襲われ、他の者たちには知られていない、ということである。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.4.3
15. Quis mihi praetendit Vestae virgines et Palladis sacerdotes? Qualis ista est non morum pudicitia, sed annorum: quae non perpetuitate, sed aetate praescribitur! Petulantior est talis integritas, cujus corruptela seniori servatur aetati.
PL 16, 193A15. 誰が私にウェスタのおとめたちやパラスの祭司たちを持ち出すのか。それは、振る舞いの貞潔ではなく年数の貞潔であり、永続によってではなく年齢によって定められている。堕落が老いた年齢のためにとっておかれるような無傷さは、それだけいっそう放縦である。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.4.4
Ipsi docent virgines suas non debere perseverare, nec posse, qui virginitati finem dederunt. Qualis autem est illa religio, ubi pudicae adolescentes jubentur esse, impudicae anus? Sed nec illa pudica est, quae lege retinetur: et illa impudica, quae lege dimittitur.
PL 16, 193Aおとめの身に終わりを設けた者たち自身が教えている。自分たちのおとめは、おとめであり続けるべきではなく、続けることもできない、と。だが、若い女は貞潔であれと命じられ、老いた女は貞潔でなくてよいとされるような宗教とは、いったい何か。しかし、法によって引き止められる女は貞潔ではない。また、法によって放免される女は不貞である。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.4.5
O mysteria! o mores! ubi necessitas imponitur castitati, auctoritas libidini datur. Itaque nec casta est, quae metu cogitur: nec honesta, quae mercede conducitur: nec pudor ille, qui intemperantium oculorum quotidiano expositus convicio, flagitiosis aspectibus verberatur.
PL 16, 193Aああ、秘儀よ、ああ、風習よ。貞潔に必要が課されるところでは、放縦に権威が与えられる。こうして、恐れによって強いられる女は貞潔ではなく、報酬で雇われる女は誉れある女ではなく、放埓な目の日々の侮辱にさらされ、恥ずべき眼差しに打たれるものは、恥じらいではない。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.4.6
Conferuntur immunitates, offeruntur pretia; quasi non hoc maximum petulantiae sit indicium, castitatem vendere. Quod pretio promittitur, pretio solvitur: pretio addicitur, pretio annumeratur. Nescit redimere castitatem, quae vendere solet.
PL 16, 193B免除の特権が与えられ、報酬が差し出される。まるで貞潔を売ることが、放縦の最大のしるしでないかのように。報酬で約束されるものは報酬で解かれ、報酬で売り渡され、報酬で数え入れられる。貞潔を売り慣れた女は、それを買い戻すすべを知らない。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.4.7
16. Quid de sacris Phrygiis loquar, in quibus impudicitia disciplina est, atque utinam sexus fragilioris! Quid de orgiis Liberi, ubi religionis mysterium est incentivum libidinis? Qualis igitur potest ibi vita esse sacerdotum, ubi colitur stuprum deorum?
PL 16, 193B16. フリュギアの祭儀について何を語ろうか。そこでは不貞が教えである。しかも、せめてそれがより弱い性のことであってくれたなら! リベルの密儀について何を語ろうか。そこでは宗教の秘儀が欲望の火口である。神々の姦通が崇拝されているところで、祭司たちの生活はいかなるものでありえようか。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.4.8
Non habent igitur sacram virginem. 17. Videamus ne forte aliquam vel philosophiae praecepta formaverint, quae magisterium sibi omnium solet vindicare virtutum.
PL 16, 193Bゆえに彼らは、聖なるおとめを持たない。17. では、あらゆる徳の師という地位をつねに自らに要求する哲学の教えが、誰かを形づくりはしなかったか、見てみよう。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.4.9
Pythagorea quaedam una ex virginibus celebratur fabula, cum a tyranno cogeretur secretum prodere, ne quid in se ad extorquendam confessionem vel tormentis liceret, morsu linguam abscidisse, atque in tyranni faciem despuisse; ut qui interrogandi finem non faciebat, non haberet quam interrogaret.
PL 16, 193Bピュタゴラス派のあるおとめが、おとめたちの中の一人として語り伝えられている。暴君に秘密を明かせと強いられたとき、自分への責め苦が白状を強いるために何もできないようにと、舌を噛み切り、暴君の顔につばを吐きかけた。尋問をやめようとしなかった者には、尋問すべき相手がいなくなった。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.4.10
18. Eadem tamen forti animo, sed tumenti utero, exemplum taciturnitatis et proluvium castitatis, victa est cupiditatibus, quae tormentis vinci nequivit. Igitur quae mentis potuit tegere secretum, corporis non texit opprobrium.
PL 16, 193C18. けれども、同じ彼女は、心は強かったが、腹は膨らんでいた。沈黙の手本であり、貞潔の流出〔proluvium(流出、氾濫)。貞潔が流れ出てしまったことを皮肉って言う〕でもあった。責め苦には打ち負かされなかったのに、欲望には打ち負かされた。ゆえに、精神の秘密を覆いえた者が、体の恥辱は覆わなかった。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.4.11
Vicit naturam, sed non tenuit disciplinam. Quam vellet in voce munimentum sui pudoris existere! Eoque fortasse erudierat illam patientia, ut culpam negaret.
PL 16, 194A彼女は本性には勝ったが、教えを保てなかった。声に自らの恥じらいの砦があってほしいと、どれほど願ったことか。おそらく、咎を否むために、忍耐が彼女をそのように鍛えていたのであろう。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.4.12
Non igitur invicta undique; nam et tyrannus, licet non potuerit invenire quod interrogabat, tamen quod non interrogabat, invenit.
PL 16, 194Aゆえに彼女は、あらゆる面で無敗ではなかった。暴君は、尋ねていたことは見つけられなかったが、尋ねていなかったことは見つけたからである。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.4.13
19. Quanto nostrae virgines fortiores, quae vincunt etiam quas non vident potestates: quibus non tantum de carne et sanguine, sed etiam de ipso mundi principe saeculique rectore victoria est!
PL 16, 194A19. 我々のおとめたちは、どれほど強いことか。彼女たちは、目に見えない権能にさえ勝つ。彼女たちには、肉と血に対してだけでなく、この世界の君、世の支配者そのものに対しても、勝利がある。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.4.14
Aetate utique Agnes minor, sed virtute major, triumpho numerosior, constantia confidentior, non sibi linguam propter metum abstulit, sed propter tropaeum reservavit. Nihil enim habuit quod prodi timeret, cujus non erat criminosa sed religiosa confessio.
PL 16, 194Aたしかに、アグネスは年齢では小さかったが、徳では大きく、凱旋では数が多く、不屈さではいっそう確信に満ちていた。彼女は、恐れから自分の舌を取り去ったのではなく、戦勝記念碑のために舌をとっておいた。実に、彼女には、露見するのを恐れるものが何もなかった。その告白は、罪あるものではなく、信仰あるものだったからである。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.4.15
Itaque illa secretum tantummodo celavit; haec probavit Dominum, quem quia aetas nondum poterat confiteri, natura confessa est.
PL 16, 194Bこうして、あのおとめは秘密を隠しただけであったが、このおとめは主を証明した。年齢がまだ告白できなかった主を、本性が告白したのである。