De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.1.1
[0219] Liberii Marcellinam dato virginitatis velamine consecrantis refertur oratio: cujus exordium tum a frequentia confluentium ad illius Sponsi nuptias, a quo ipsos pascendos narrat, deducit: tum a convenientia diei quo ex virgine natus est Christus, ad cujus amorem eleganti perfectionum ejus descriptione illam inflammat.
PL 16, 219Bリベリウス〔ローマの司教(教皇)リベリウス〕が、マルケリナにおとめの身のヴェールを授けて奉献したときの説教が伝えられる。その冒頭は、花婿の婚礼に集まる群衆の多さから——花婿はその群衆を自ら養うと語られる——また、キリストがおとめから生まれた日との一致から導かれ、キリストの完全さを優雅に描き出して、彼女をキリストへの愛へと燃え立たせる。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.1.2
1. Quoniam quae habuimus superioribus duobus libris digessimus, tempus est, soror sancta, ea quae mecum conferre soles, beatae memoriae Liberii praecepta revolvere; ut quo vir sanctior, eo sermo accedat gratior.
PL 16, 219B1. 先の二巻で、我々が論ずべきことを整理し終えたので、聖なる姉よ、今こそ、あなたが私と語り合うのを常とする、祝福された記憶のリベリウスの教えを繰り返すべき時である。その人が聖なる者であるほど、その言葉はいっそう快く受け入れられるからである。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.1.3
Namque is, cum Salvatoris natali ad apostolum Petrum virginitatis professionem vestis quoque mutatione signares, (quo enim melius die, quam quo virgo posteritatem acquisivit?) astantibus etiam puellis Dei compluribus quae certarent invicem de tua societate: Bonas, inquit, filia, nuptias desiderasti.
PL 16, 219C実に、救い主の降誕の日に、あなたが使徒ペトロ〔の聖堂〕で、衣を替えることでもおとめの身の誓願をしるしたとき——おとめが子孫を得た日にまさる日があろうか——あなたの仲間に加わろうと互いに競い合う神の少女たちが多数傍らに立っていたが、彼は言った。娘よ、あなたは良き婚礼を望んだ。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.1.4
Vides quantus ad natalem Sponsi tui populus convenerit, ut nemo impastus recedit? Hic est qui rogatus ad nuptias aquam in vina convertit (Joan. II, 9) .
PL 16, 219C見よ、あなたの花婿の降誕に、どれほど多くの民が集まったか。誰も飢えたまま去ることがない。この者こそ、婚礼に招かれて水をぶどう酒に変えた者である(ヨハネ2:9)。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.1.5
In te quoque sincerum sacramentum conferet virginitatis, quae prius eras obnoxia vilibus naturae materialis elementis. Hic est qui quinque panibus et duobus piscibus quatuor millia populi in deserto pavit (Luc. IX, 13 et seq.) .
PL 16, 219Cこの者は、あなたにも、おとめの身の純粋な秘跡を授けるであろう。以前のあなたは、物質的な自然の卑しい元素に縛られていた。この者こそ、五つのパンと二匹の魚で、荒れ野で四千人〔ルカ9章の話では五千人。本文は四千と言う〕の民を養った者である(ルカ9:13以下)。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.1.6
Plures potuit, si plures jam tunc qui pascerentur, fuissent. Denique ad tuas nuptias plures vocavit: sed jam non panis ex hordeo, sed corpus ministratur e coelo.
PL 16, 220Bさらに多くの者を養うこともできた、もしその時すでに養われるべき者がもっといたならば。実に彼は、あなたの婚礼にはさらに多くの者を招いた。だがもはや大麦のパンではなく、天からの体が供されるのである。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.1.7
2. Hodie quidem secundum hominem homo natus ex virgine, sed ante omnia generatus ex Patre: qui matrem corpore, virtute referat patrem.
PL 16, 220B2. 今日、人としては、人がおとめから生まれたが、万物に先立って父から生み出されたのである。体では母に、力では父に似ている。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.1.8
Unigenitus in terris, unigenitus in coelo: Deus ex Deo, partus ex virgine: justitia de Patre, virtus de potente, lumen ex lumine: non impar generantis, non potestate discretus: non Verbi extensione, aut prolatione confusus, ut cum Patre mixtus, sed ut a Patre generationis jure distinctus sit: ipse est fraternus tuus, sine quo nec coelestia, nec marina, nec terrestria, consistunt (Cant. V, 1) .
PL 16, 220C地にあっては独り子、天にあっても独り子。神からの神、おとめからの誕生。父からの正義、力ある者からの力、光からの光。生み出す者に劣らず、権能において分かたれず、言葉の延長や発出によって混じり合って父と一つになっているのではなく、生まれの理によって父から区別されている。彼こそ、あなたの兄弟〔fraternus は、雅歌を引く第1巻(201B–201C)の「私の兄弟(fraternus meus)」と同じく、ここでも名詞として「兄弟」の意に用いられている〕であり、彼なしには天のものも海のものも地のものも存立しない(雅歌5:1)。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.1.9
Verbum Patris bonum, quod erat, inquit, in principio: habes ejus aeternitatem. Et erat, inquit, apud Patrem (Joan. I, 1 et seq.) : habes indiscretam a Patre, inseparabilemque virtutem.
PL 16, 220C父の善き言葉は、初めに「あった」と〔ヨハネは〕言う。あなたはそこに、その言葉の永遠を見いだす。また「父のもとにあった」と言う(ヨハネ1:1以下)。あなたはそこに、父から分かたれず、離れ得ない力を見いだす。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.1.10
Et Deus erat Verbum: habes ingenitam ejus divinitatem; de compendio enim tibi fides est haurienda. 3. Hunc, filia, dilige, quia bonus est: Nemo enim bonus nisi unus Deus (Luc. XVIII, 19) .
PL 16, 220Cさらに「言葉は神であった」。あなたはそこに、言葉の生来の神性〔ingenitam は「生まれざる」とも「生来の」とも取れる。「生来の」と取った〕を見いだす。信仰は、要点から汲み取らねばならないからである。3. 娘よ、彼を愛せ。彼は善いからである。「善い者は、ただ一人、神のほかにいない」(ルカ18:19)。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.1.11
Si enim non dubitatur quia Deus Filius, Deus autem bonus est: utique non dubitatur, quia Deus bonus Filius. Hunc, inquam, dilige.
PL 16, 221Aもし子が神であることが疑われず、神は善であるなら、子なる神が善であることも疑われない。彼を愛せ、と私は言う。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.1.12
Ipse est quem Pater genuit ante Luciferum, ut aeternum: ex utero generavit (Psal. CIX, 3) , ut Filium: ex corde eructavit (Psal. XLIV, 2) , ut Verbum.
PL 16, 221A彼こそ、父が永遠の者として明けの明星に先立って生み、子として胎から生み(詩篇109:3)、言葉として心から吐き出した(詩篇44:2)者である。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.1.13
Ipse est in quo complacuit Pater (Matth. XVII, 5) : ipse est Patris brachium, quia creator est omnium: Patris sapientia (Coloss. II, 3) , quia ex Dei ore processit: Patris virtus (Cor. I, 30) , quia divinitatis in eo corporaliter habitat plenitudo.
PL 16, 221A彼こそ、父が喜んだ者である(マタイ17:5)。彼は父の腕である。万物の創造者だからである。父の知恵である(コロサイ2:3)。神の口から出たからである。父の力である(一コリント1:30)〔底本は「Cor. I, 30」と刷る。一コリントの引照と解した〕。神性の充満が彼のうちに体をもって宿るからである。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.1.14
Quem Pater ita diligit, ut in sinu portet, ad dexteram locet, ut sapientiam discas, virtutem noveris. 4. Si igitur virtus Dei Christus, numquid aliquando sine virtute Deus? Numquid aliquando sine Filio Pater? Si semper ntique Pater, utique semper et Filius.
PL 16, 221A父は彼をこれほど愛するので、懐に抱き、右に座らせる。あなたが知恵を学び、力を知るためである。4. もしキリストが神の力であるなら、神がかつて力なしにあったことがあろうか。父がかつて子なしにあったことがあろうか。もし確かに父が常にあるなら、子もまた確かに常にある〔底本は ntique。utique と読む〕。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.1.15
Perfecti ergo patris perfectus est Filius. Nam qui virtuti derogat, ei derogat, cujus est virtus. Inaequalitatem non recipit perfecta divinitas.
PL 16, 221B完全な父の子は、完全である。力を貶める者は、その力の持ち主を貶めるからである。完全な神性は不等を受け入れない。
De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 3.1.16
Dilige igitur, quem Pater diligit: honorifica, quem honorificat Pater: Qui enim non honorificat Filium, non honorificat Patrem. Et qui negat Filium, nec Patrem habet (Joan. V, 23) . Haec quantum ad fidem.
PL 16, 221Bそれゆえ、父が愛する者を愛せ。父が尊ぶ者を尊べ。「子を尊ばない者は、父を尊ばない。また子を否む者は、父をも持たない」(ヨハネ5:23)。以上は信仰に関することである。