ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres

Liber I, Caput VIII 第I巻 第VIII章

Ambrose of Milan · De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres · PL 16, 200A · 39 sectiones

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.1

1

Locum sequentem Canticorum, Favus distillans, etc., sic edisserit, ut inde ansam arripiat cum apibus sacras virgines comparandi.

PL 16, 200A

著者は、雅歌の次の箇所「滴る蜜の巣」云々を、そこから、献げられたおとめたちをミツバチになぞらえる糸口をつかむように説き明かす。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.2

2

40. Favum itaque mellis tua opera componant (Cant. IV, 11) ; digna enim virginitas quae apibus comparetur: sic laboriosa, sic pudica, sic continens. Rore pascitur apis, nescit concubitus, mella componit.

PL 16, 200A

40. 「蜜の巣を、汝の業が作り上げよ」(雅歌4:11)。実に、おとめの身はミツバチになぞらえられるにふさわしい。それほどに勤勉で、貞潔で、自制している。ミツバチは露を食とし、交わりを知らず、蜜を作る。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.3

3

Ros quoque virginis est sermo divinus; quia sicut ros, Dei verba descendunt. Pudor virginis est intemerata natura. Partus virginis fetus est labiorum, expers amaritudinis, fertilis suavitatis. In commune labor, communis est fructus.

PL 16, 200A

おとめの露もまた神の言葉である。露のように、神の言葉は降るからである。おとめの恥じらいは、汚されない本性である。おとめの産むものは唇の実であり、苦味がなく、甘美に富む。労苦は共同であり、実りも共同である。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.4

4

41. Quam te velim, filia, imitratricem esse hujus apiculae cui cibus flos est, ore soboles legitur, ore componitur! Hanc imitare tu, filia. Verba tua nullum doli velamen obtendant, nullum habeant fraudis involucrum; ut et puritatem habeant, et gravitatis plena sint.

PL 16, 200B

41. 娘よ、あなたがこの小さなミツバチの倣い手〔底本は imitratricem。imitatricem と読む〕であってほしいと、どれほど願うことか。ミツバチは花を食とし、口で子らを集め、口で〔巣を〕組み上げる。娘よ、あなたはこれに倣え。あなたの言葉には、欺きの覆いを掛けてはならず、偽りの包みを持たせてはならない。清さを備え、重みに満ちたものであれ。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.5

5

42. Meritorum quoque tuorum tibi aeterna posteritas tuo ore pariatur. Nec soli tibi, sed etiam pluribus congreges, (qui scis enim quando a te anima tua reposcatur?) ne receptacula horreorum frumentis coacervata dimittens, nec vitae tuae usui profutura, nec meritis, rapiaris eo quo thesaurum tuum ferre non possis.

PL 16, 200B

42. あなたの功績の永遠の子孫も、あなたの口から産み出されるように。あなた一人のためだけでなく、多くの人のためにも集めよ(実に、いつあなたの魂が求め返されるか、あなたは知っているだろうか)。穀物を積み上げた倉の蔵を後に残し、それがあなたの生涯の用にも功績にも役立たないまま、あなたの財宝を持ち運べない場所へ奪い去られることのないようにせよ。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.6

6

Dives igitur esto, sed pauperibus; ut naturae participes tuae, participes sint etiam facultatum. 43. Florem quoque tibi demonstro carpendum, illum utique qui dixit: Ego flos campi, et lilium convallium.

PL 16, 200B

富む者であれ、ただし貧しい人々のために。あなたの本性にあずかる者たちが、財産にもあずかる者となるように。43. 摘むべき花も、あなたに示そう。まさしく、こう言った花である。「私は野の花、谷間のユリ」。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.7

7

Tamquam lilium in medio spinarum (Cant. II, 1, 2) ; quod est evidentis indicii, spiritalium nequitiarium sentibus virtutes obsideri; unde nemo fructum referat, nisi qui cautus accedat.

PL 16, 200C

「茨の間のユリのように」(雅歌2:1, 2)。これは、徳が霊的な悪意の茨に取り囲まれていることの明らかな示しである。それゆえ、用心して近づく者でなければ、誰もそこから実を持ち帰れない。〔底本は spiritalium nequitiarium。nequitiarum と読む〕

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.8

8

Pergit alios e Canticis canticorum locos aptare subjecto argumento, et primum virginem ad Christum inquirendum exhortatus, ubinam ille inveniatur, exponit: tum descripta ejusdem secundum utramque naturam praestantia, quibus ab eo perfectionibus Sponsa exornetur, quibusve muniatur praesidiis, aperit: postremo eamdem cum angelis ob castitatem confert, nec non illi eorum parti quos e coelo intemperantia deturbavit, praefert.

PL 16, 200C

〔底本はここにもう一度「第8章*」の見出しを掲げる〕著者は、雅歌のほかの箇所を、主題に合わせて続けて当てはめる。まず、おとめにキリストを探すよう勧めて、どこにキリストが見いだされるかを説き明かす。次に、二つの本性に即したキリストの卓越を描いたうえで、花嫁がキリストからどのような完全さで飾られ、どのような守りで固められるかを明らかにする。最後に、貞潔の点でこの花嫁を天使たちと比べ、さらに、節制の無さのゆえに天から突き落とされた天使たちの側よりも、これを上に置く。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.9

9

44. Sume igitur alas, virgo, sed spiritus; ut supervoles vitia, si contingere cupis Christum: In altis habitat, et humilia respicit (Psal. CXII, 5) ; et species ejus sicut cedrus Libani, qui comam nubibus, radicem terris inserit.

PL 16, 200D

44. それゆえ、翼をとれ、おとめよ。ただし霊の翼を。キリストに触れたいと願うなら、悪徳の上を飛び越えるためである。「高みに住まい、低いものを顧みる」(詩篇112:5)。その姿はレバノンのスギのようである。スギは梢を雲に、根を地に差し入れる。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.10

10

Principium enim ejus e coelo, posteriora ejus in terris, fructus coelo proximos edit. Scrutare diligentius tam bonum florem, necubi eum in pectoris tui convalle reperias; humilibus enim frequenter inhalatur.

PL 16, 200D

実に、その始まりは天にあり、その後ろは地にあり、天に最も近い実を結ぶ。これほど善い花を、いっそう注意深く探し求めよ。あなたの胸の谷のどこかで見いだせないかと。この花は、低い者たちにしばしば香りを吹き寄せるからである。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.11

11

45. Amat generari in hortis, in quibus eum Susanna dum deambularet, invenit: mori prius, quam violari parata (Dan. XIII, 7) .

PL 16, 201A

45. 花は園で生まれることを好む。その園で、スザンナは歩いているうちに、この花を見いだした。汚されるより先に死ぬ覚悟だったのである(ダニエル13:7)。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.12

12

Qui sint autem horti, ipse demonstrat dicens: Hortus conclusus, soror mea Sponsa, hortus conclusus, fons signatus (Cant. IV, 12) ; eo quod in hortis hujusmodi impressa signaculis imagine Dei, sinceri fontis unda resplendeat; ne volutabris spiritalium bestiarum sparsa coeno fluenta turbentur.

PL 16, 201A

それらの園がどのようなものかは、本人が示して言う。「閉ざされた園、私の妹、花嫁よ。閉ざされた園、封じられた泉」(雅歌4:12)。そのような園では、神の像が印によって刻まれ、清らかな泉の水が輝く。それは、霊的な獣たちの泥浴びの場で、泥にまみれた流れが濁ることのないようにするためである。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.13

13

Hinc ille murali septus spiritu pudor clauditur, ne pateat ad rapinam. Itaque sicut hortus furibus inaccessus vitem redolet, flagrat oleam, rosam renidet; ut in vite religio, in olea pax, in rosa pudor sacratae virginitatis inolescat.

PL 16, 201A

それゆえ、あの恥じらいは、壁のような霊に囲まれて閉ざされ、略奪に開かれることがない。したがって、盗人の近づけない園がブドウの香りを放ち、オリーブを燃え立たせ、バラに輝くように、ブドウの木には信仰が、オリーブには平和が、バラには奉献されたおとめの身の恥じらいが、根づいて育つ。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.14

14

Hic est odor quem Jacob patriarcha flagravit, quando meruit audire: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni (Gen. XXVII, 27) . Nam licet plenus omnibus fere fructibus patriarchae sancti fuerit ager; ille tamen fruges majore virtutis labore generavit, hic flores.

PL 16, 201B

これは族長ヤコブが香らせた香りであり、彼はこう聞くにふさわしいとされた。「見よ、私の子の香りは、満ちた畑の香りのようだ」(創世記27:27)。実に、聖なる族長の畑は、ほとんどあらゆる実に満ちていたとしても、あの者〔ヤコブ〕は徳のいっそう大きな労苦によって穀物を生み、この者〔おとめ〕は花を生む。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.15

15

46. Accingere itaque, virgo, et si vis hujuscemodi tibi ut hortus aspiret, propheticis eum claude praeceptis.

PL 16, 201B

46. それゆえ、帯を締めよ、おとめよ。このような香りが園のようにあなたに漂うことを望むなら、預言者の戒めでこれを囲え。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.16

16

Pone custodiam ori tuo, et ostium circumstantiae labiis tuis (Psal. CXL, 3) ; ut etiam tu possis dicere: Tamquam malus in lignis nemoris, ita fraternus meus in medio filiorum. In umbra ejus concupivi et sedi, et fructus ejus dulcis in faucibus meis (Cant. II, 3) .

PL 16, 201B

「汝の口に見張りを置け、汝の唇に囲いの戸を」(詩篇140:3)。そうすれば、あなたもこう言うことができる。「林の木々の中のリンゴの木のように、私の兄弟は息子たちの中にいる。その陰に私は望んで座り、その実は私の喉に甘い」(雅歌2:3)。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.17

17

Inveni quem dilexit anima mea, tenui eum, et non relinquam (Cant. III, 4) . Descendit fraternus meus in hortum suum, ut manducet fructum pomorum suorum (Cant. V, 1) . Veni, fraterne mi, exeamus in agrum (Cant. VII, 11) .

PL 16, 201B

「私の魂が愛した者を私は見いだした。私は彼を捕らえ、離さない」(雅歌3:4)。「私の兄弟は自分の園に下り、自分の果樹の実を食べようとする」(雅歌5:1)。「来よ、私の兄弟よ、野に出よう」(雅歌7:11)。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.18

18

Pone me ut sigillum in cor tuum, et velut signaculum super brachium tuum (Cant. VIII, 6) . Fraternus meus candidus et rubeus (Cant. V, 10) .

PL 16, 201C

「私を封印として汝の心に置け、また印のように汝の腕の上に置け」(雅歌8:6)。「私の兄弟は白く、また赤い」(雅歌5:10)。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.19

19

Decet enim ut plene noveris, virgo, quem diligis, atque omne in eo et ingenitae divinitatis et assumptae mysterium incorporationis agnoscas. Candidus merito, quia patris splendor: rubeus, quia partus est virginis. Color in eo fulget et rutilat utriusque naturae.

PL 16, 201C

実に、あなたは愛する者を十分に知り、その者の内に、生来の神性と、引き受けられた受肉の奥義とのすべてを認めるのがふさわしい。白いのは当然で、父の輝きだからである。赤いのは、おとめの産んだ子だからである。この者には、二つの本性の色が輝き、赤く光る。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.20

20

Memento tamen antiquiora in eo divinitatis insignia, quam corporis sacramenta; quia non coepit a virgine, sed qui erat, venit in virginem.

PL 16, 201C

ただし、記憶せよ。この者には、体の秘義よりも古い神性の標があることを。彼はおとめから始まったのではなく、すでにあった者として、おとめの内に来たのである。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.21

21

47. Ille discretus a militibus, ille lancea vulneratus (Matth. XXVII, 29 et seq.) , ut nos sacri vulneris cruore sanaret, respondebit tibi profecto (est enim mitis et humilis corde (Joan. XIX, 34) , blandus aspectu): Exsurge, Aquilo, et veni, Auster, aspira hortum meum, et fluant aromata mea (Cant. IV, 16) .

PL 16, 201C

47. 兵士たちから引き離され、槍で刺された彼は(マタイ27:29以下)、聖なる傷の血で我々を癒すために、必ずやあなたに答えるだろう(実に彼は、心が柔和でへりくだり(ヨハネ19:34)、顔つきは優しい)。「起きよ、北風よ、来たれ、南風よ、私の園に吹け、私の香料が流れ出るように」(雅歌4:16)。〔ミーニュの引照は位置がずれているらしい。マタイ27:29以下は兵士たちの嘲りに、ヨハネ19:34は槍の傷に当たり、「心が柔和でへりくだり」はマタイ11:29の句である。刷られたまま写す。discretus(引き離され)の意味は取りにくい。ミーニュの脚注は、ローマ版だけが spretus a militibus(兵士たちに侮られ)と読むとする。マタイ27:29以下の嘲りにはこの読みがよく合う〕

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.22

22

Ex omnibus enim partibus mundi odor sacratae religionis inolevit, dilectaeque virginis membra flagrarunt. Formosa es, proxima mea, ut bona opinio: pulchra, ut Hierusalem (Cant. VI, 3) .

PL 16, 201D

実に、世界のあらゆる方角から、聖別された信仰の香りが育ち、愛されたおとめの肢体が香った。「汝は美しい、私の近しい者よ、良い評判のように。汝は麗しい、エルサレムのように」(雅歌6:3)。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.23

23

Non caduci itaque corporis pulchritudo vel morbo peritura, vel senio; sed nullis obnoxia casibus opinio bonorum numquam moritura meritorum, virginibus est decori.

PL 16, 202A

したがって、おとめたちの飾りは、病にも老いにも滅びる、移ろう体の美ではなく、いかなる災難にも左右されない、善い功績の決して死なない評判である。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.24

24

48. Et quoniam non humanis jam, sed coelestibus, quorum vitam vivis in terris, digna es comparari: accipe a Domino praecepta quae serves.

PL 16, 202A

48. あなたは、もはや人間のものにではなく、天のものたちに──その生を地上で生きているのだから──比べられるにふさわしい。それゆえ、主から、守るべき戒めを受けよ。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.25

25

Pone me ut sigillum, inquit, in cor tuum, et velut signaculum super brachium tuum (Cant. VIII, 6) : quo signatiora prudentiae tuae factorumque documenta promantur, in quibus figura Dei Christus eluceat, qui paternae ambitum exaequans naturae, totum quidquid a Patre divinitatis assumpsit, expressit.

PL 16, 202A

彼は言う。「私を封印として汝の心に置け、また印のように汝の腕の上に置け」(雅歌8:6)。これは、あなたの思慮と行いの証しがいっそう確かに印されて示され、その中に、神の象りであるキリストが輝くためである。彼は父の本性の広がりに等しく、父から神性として受けたものの全体を写し取った。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.26

26

Unde etiam apostolus Paulus in Spiritu nos dicit esse signatos (Ephes. I, 13); quoniam Patris imaginem habemus in Filio, sigillum Filii habemus in Spiritu.

PL 16, 202A

ここから、使徒パウロも、我々は霊において印された者だと言う(エフェソ1:13)。我々は子の内に父の像を持ち、霊の内に子の封印を持つからである。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.27

27

Hac Trinitate signati caveamus diligentius, ne quod accepimus pignus in cordibus nostris, aut morum levitas, aut ullius adulterii fraus resignet.

PL 16, 202B

この三位一体によって印された我々は、いっそう注意深く警戒しよう。我々が心に受けた保証の封を、振る舞いの軽さも、いかなる姦通の欺きも、解くことのないように。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.28

28

49. Sed facessat hic sacris virginibus metus, quibus tanta praesidia tribuit primum Ecclesia, quae tenerae prolis sollicita successu, ipsa quasi murus abundantibus in modum turrium increscit uberibus, donec soluto obsidionis hostilis incursu, pacem validae juventuti, maternae praesidio virtutis, acquirat (Cant. VIII, 10) .

PL 16, 202B

49. しかし、献げられたおとめたちにこの恐れは去れ。まず教会が、これほどの守りを彼女たちに与えるからである。教会は、幼い子らの成長を気づかい、自ら壁のように、塔のようにあふれる乳房で大きくなり、ついに敵の包囲の襲撃が解かれたとき、強い若者に、母の徳の守りによって平和を獲得させる(雅歌8:10)。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.29

29

Unde et Propheta ait: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis (Psal. CXXI, 7) .

PL 16, 202B

それゆえ、預言者も言う。「汝の力の内に平和があるように、汝の塔の内に豊かさがあるように」(詩篇121:7)。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.30

30

50. Tum ipse pacis Dominus postquam validioribus brachiis commissa sibi vineta complexus, palmites suos gemmare conspexerit, vultu praesule, nascentibus fructibus auras temperat, sicut ipse testatur dicens: Vinea mea est in conspectu meo, mille Salomoni, et ducenti qui servant fructum ejus (Cant. VIII, 12) .

PL 16, 202B

50. そのとき、平和の主自らが、より強い腕で、自らに託されたブドウ畑を抱き、その若枝が芽吹くのを見たなら、その顔で見守りつつ、生まれる実のために空気を和らげる。主自ら証して言う通りである。「私のブドウ畑は私の目の前にある。千はソロモンのもの、二百は、その実を守る者たちのもの」(雅歌8:12)。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.31

31

51. Supra ait: Sexaginta potentes in circumitu propaginis ejus, strictis armatos ensibus, et eruditos praeliaribus disciplinis (Cant. III, 7, 8) ; hic mille et ducentos. Crevit numerus, ubi crevit et fructus; quia quo sanctior quisque, eo communitior.

PL 16, 202C

51. 先には彼は言った。「その若枝の周りに、剣を抜いて武装し、戦いの訓練を積んだ強者が六十人」(雅歌3:7, 8)。ここでは千二百である。実が増えたところで、数も増えた。誰でも聖なるほど、守りが固いからである。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.32

32

Sic Elisaeus propheta exercitus angelorum praesidia sibi adesse monstravit (IV Reg. VI, 17) : sic Jesus Nave ducem militiae coelestis agnovit (Josue V, 14) . Possunt igitur fructum in nobis custodire, qui possunt etiam militare pro nobis.

PL 16, 202C

こうして預言者エリシャは、天使たちの軍勢の守りが自分のそばにあることを示した(列王記四6:17)。こうしてヨシュアは、天の軍勢の将を認めた(ヨシュア記5:14)。ゆえに、我々のために戦える者たちは、我々の内にある実を守ることもできる。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.33

33

Vobis autem, virgines sanctae, speciale praesidium est, quae intemerato pudore sacrum Domini servatis cubile. Neque mirum si pro vobis angeli militant, quae angelorum moribus militatis. Meretur eorum praesidium castitas virginalis, quorum vitam meretur.

PL 16, 202D

しかし、聖なるおとめたちよ、諸君には特別な守りがある。汚れのない恥じらいをもって、主の聖なる寝室を守る者だからである。天使たちが諸君のために戦うのも不思議ではない。諸君は天使たちの習わしによって戦っているからである。おとめの貞潔は、天使たちの生を受けるにふさわしいゆえに、その守りを受けるにふさわしい。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.34

34

52. Et quid pluribus exsequar laudem castitatis? Castitas etiam angelos fecit. Qui eam servavit, angelus est: qui perdidit, diabolus. Hinc religio etiam nomen accepit. Virgo est, quae Deo nubit: meretrix, quae deos fecit.

PL 16, 202D

52. 貞潔の称賛を、これ以上どう語り尽くそう。貞潔は天使をも造った。これを守った者は天使であり、失った者は悪魔である。ここから信仰もその名を受けた〔この句の意味は取りにくい。字義どおり訳した〕。神に嫁ぐ女がおとめであり、神々を造った女が遊女である。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.35

35

Nam de resurrectione quid dicam, cujus praemia jam tenetis? In resurrectione autem neque nubent, neque ducent uxores: sed erunt sicut angeli, inquit, in coelo (Matth. XXII, 30) . Quod nobis promittitur, vobis praesto est, votorumque nostrorum usus apud vos.

PL 16, 203A

復活については、何を語ろうか。諸君はその報いをすでに持っている。彼は言う。「復活においては、嫁ぐことも妻を娶ることもなく、天で天使のようになる」(マタイ22:30)。我々に約束されたものが、諸君にはすでに手にある。我々の願いの実現は、諸君のもとにある。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.36

36

De hoc mundo estis, et non estis in hoc mundo. Saeculum vos habere meruit, tenere non potuit. 53. Quam praeclarum autem angelos propter intemperantiam suam in saeculum cecidisse de coelo, virgines propter castimoniam in coelum transisse de saeculo?

PL 16, 203A

諸君はこの世界のものでありながら、この世界にいない。世は諸君を持つにふさわしかったが、つなぎとめることはできなかった。53. 天使が自分の節制の無さのゆえに天から世に落ち、おとめたちが貞潔のゆえに世から天に移ったとは、なんと輝かしいことか。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.37

37

Beatae virgines, quas non illecebra sollicitat corporum, non colluvio praecipitat voluptatum! Cibus parcimoniae, potus abstinentiae docet vitia nescire, qui docet causas nescire vitiorum. Causa peccandi etiam justos saepe decepit.

PL 16, 203A

幸いなおとめたち。体の誘惑に惑わされず、快楽の汚濁に突き落とされることもない。倹約の食物、節食の飲み物は、悪徳を知らぬことを教える。悪徳の原因を知らぬことを教えるからである。罪の原因は、義人さえしばしば欺いた。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.38

38

Hinc populus Dei postquam sedit manducare et bibere, Deum negavit (Exod. XXXII, 6) . Hinc Loth concubitus filiarum ignoravit, et pertulit (Gen. XIX, 33) .

PL 16, 203B

ここから、神の民は、座って食べ飲んだ後、神を否んだ(出エジプト記32:6)。ここから、ロトは娘たちとの交わりに気づかず、それを被った(創世記19:33)。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 1.8.39

39

Hinc inversis vestigiis filii Noe patris quondam pudenda texerunt (Gen. IX, 22) : quae procax vidit, modestus erubuit, pius texit, offensurus si et ipse vidisset. Quanta vini est vis, ut quem diluvia non nudaverunt, vina nudarent!

PL 16, 203B

ここから、ノアの子らは、後ろ向きになって、かつて父の恥部を覆った(創世記9:22)。厚かましい者は見て、慎ましい者は赤面し、敬虔な者は覆った。自分も見ていたなら、過ちを犯すところであった。ぶどう酒の力はなんと大きいことか。洪水が裸にしなかった者を、ぶどう酒が裸にした。