ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres

Liber II, Caput V 第II巻 第V章

Ambrose of Milan · De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres · PL 16, 216B · 15 sectiones

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.5.1

1

Amicorum duorum e secta Pythagorea memorabile factum cum laude recensetur; superiori tamen ostenditur esse postponendum: ubi etiam de Dionysii in spoliandis idolis irrisione, nec non de deorum in tolerandis illius sacrilegiis infirmitate disseritur, posita ex adverso quam Deus olim coepit de Jeroboam, severa ultione.

PL 16, 216B

ピュタゴラス派の二人の友の記憶に値する行いは称賛をもって語られるが、先のもの〔アンティオキアの話〕には劣ると示される。そこではまた、ディオニュシウスが偶像から剥ぎ取って嘲ったことや、神々が彼の冒瀆に耐えるばかりの無力さが論じられ、これに対置して、かつて神がヤロブアムに対して始めた厳しい報復が置かれる。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.5.2

2

34. At etiam philosophorum gymnasia Damonem et Pythiam Pythagoreos in coelum ferunt, quorum unus cum esset morti adjudicatus, commendandorum suorum tempus poposcit: tyrannus autem astutissimus, quod reperiri non posse existimaret, petivit ut sponsorem daret, qui pro se feriretur, si ipse faceret moram.

PL 16, 216C

34. だが哲学者たちの学舎もまた、ピュタゴラス派のダモンとピュティアスを天にまで持ち上げる。その一人が死を宣告されたとき、自分の家の者たちを託すための猶予を願った。ところが至って狡猾な僭主は、見つかるはずがないと考えて、自分が遅れたなら自分の代わりに打たれる保証人を差し出すよう求めた。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.5.3

3

Quid de duobus praeclarius, nescio. Utrumque praeclarum. Alter mortis vadem invenit, alter se obtulit. Itaque dum reus moram supplicio faceret, fidejussor vultu sereno mortem non recusavit. Cum duceretur, amicus revertitur, cervicem substituit, colla subjecit.

PL 16, 216C

二人のうちどちらがより立派か、私は知らない。どちらも立派である。一方は死の保証人を見いだし、他方は自らを差し出した。そこで、被告が刑の執行を引き延ばしていた間、保証人は穏やかな顔で死を拒まなかった。彼が連れて行かれようとしたとき、友は戻り、首を代わりに差し出し、うなじを差し伸べた。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.5.4

4

Tunc admiratus tyrannus chariorem philosophis amicitiam quam vitam fuisse; petivit ut ipse ab his quos damnaverat, in amicitiam reciperetur. Tantam virtutis esse gratiam, ut et tyrannum inclinaret. 35. Digna laude, sed minora nostris.

PL 16, 216C

そのとき僭主は、哲学者たちにとって友情が命よりも貴いものであったことに驚嘆し、自分が死刑にした者たちから友として受け入れてほしいと願った。徳の魅力はこれほど大きく、僭主をも屈させるのだと〔彼は悟った〕。35. 称賛に値するが、我々のものに及ばない。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.5.5

5

Nam illic ambo viri; hic una virgo, quae primo etiam sexum vinceret: illi amici, isti incogniti: illi tyranno uni se obtulerunt, isti tyrannis pluribus, hoc etiam crudelioribus, quod ille pepercit, isti occiderunt: inter illos in uno obnoxia necessitas, in his amborum voluntas libera.

PL 16, 216D

かの例では二人とも男であるが、ここでは一人がおとめで、彼女はまず性をも超えた。彼らは友であったが、ここの二人は互いに見知らぬ者であった。彼らは一人の僭主に身を差し出したが、ここの二人は、より多くの、しかもいっそう残酷な僭主たちに差し出した。かの僭主は赦したが、これらの僭主は殺した。かの二人のうちでは、一方にだけ強いられた必然があったが、ここの二人においては、双方の意志が自由であった。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.5.6

6

Hoc quoque isti prudentiores, quod illis studii sui finis amicitiae gratia, istis corona martyrii; illi enim certaverunt hominibus, isti Deo.

PL 16, 217A

この点でもここの二人はより賢明である。かの者たちにとって努力の目的は友情のためであったが、ここの二人にとっては殉教の冠であった。実に、かの者たちは人々のために競い、ここの二人は神のために競ったのである。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.5.7

7

36. Et quoniam rei istius fecimus mentionem, par est contexere quid de diis suis senserit, quo magis infirmos judicetis, quos irrident sui.

PL 16, 217A

36. この件に言及したからには、彼〔僭主〕が自分の神々についてどう考えたかを併せて述べるのがふさわしい。それによって諸君は、自分の民にさえ嘲られる神々を、いっそう無力と判断するであろう。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.5.8

8

Namque is cum venisset in templum Jovis, amictum aureum quo operiebatur simulacrum ejus, detrahi jussit, imponi laneum, dicens aurum hyeme frigidum, aestate onerosum esse. Sic deum irrisit suum, ut nec onus ferre posse, nec frigus putaret.

PL 16, 217A

実に、彼〔ディオニュシウス〕はユピテルの神殿に来たとき、その像を覆っていた金の外衣を剥ぎ取らせ、羊毛の外衣を掛けさせた。金は冬には冷たく、夏には重いと言って。こうして彼は自分の神を嘲り、その神が重さにも寒さにも耐えられないと見なした。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.5.9

9

Idem cum Aesculapii barbam vidisset auream, tolli imperavit, incongruum esse appellans ut filius barbam haberet, patre non habente.

PL 16, 217A

同じ男は、アエスクラピウスの金のひげを見ると、取り除くよう命じた。父にひげがないのに、子がひげを持つのは不似合いだと言って。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.5.10

10

Idem simulacris tenentibus aureas pateras ademit, allegans accipere se debere, quod dii darent: Quoniam haec sunt vota, inquit, hominum, ut a diis quae bona sunt, adipiscantur: nihil autem auro melius: quod tamen si malum est, habere deos non debere: si bonum est, habere magis homines debere, qui uti scirent.

PL 16, 217B

同じ男は、像が手にしていた金の杯を取り上げ、神々が与えるものを自分は受け取るべきだと主張して、言った。「人々の願いとは、神々から善いものを得ることである。ところで金にまさる善いものはない。もし金が悪いものなら、神々が持つべきではない。善いものなら、使い方を知っている人間のほうがこれを持つべきである。」

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.5.11

11

37. Ita ludibrio habiti sunt, ut neque Jupiter vestem suam defendere potuerit, nec barbam Aesculapius, nec Apollo pubescere adhuc coeperit, neque omnes qui dicuntur dii, retrahere potuerint pateras quas tenebant: non tam furti reatum timentes, quam sensum non habentes.

PL 16, 217B

37. こうして神々は物笑いの種にされ、ユピテルは自分の衣を守れず、アエスクラピウスはひげを守れず、アポロはいまだに成人にも達せず、神と呼ばれる者たちはすべて、手にしていた杯を引き戻すことさえできなかった。窃盗の罪責を恐れたというより、感覚を持たなかったからである。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.5.12

12

Quis igitur eos colat, qui nec defendere se quasi dii, nec abscondere quasi homines possunt?

PL 16, 217B

ならば誰が、神のように身を守ることも、人間のように〔物を〕隠すこともできない者たちを崇めるだろうか。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.5.13

13

38. At in templo Dei nostri cum Jeroboam, rex sceleratissimus, dona quae pater ejus posuerat, auferret, ac super sanctum altare libaret idolis; nonne dextera ejus quam tetendit, aruit, nec sua ei quae invocabat, idola profuerunt?

PL 16, 217C

38. だが、我々の神の神殿で、極悪の王ヤロブアムが、父が置いた供え物を取り去り、聖なる祭壇の上で偶像に献酒していたとき、彼が差し伸べた右手は枯れたではないか。彼が呼び求めた自分の偶像も、彼を助けなかった。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.5.14

14

Deinde conversus ad Dominum, rogavit veniam, statimque manus ejus quae aruerat sacrilegio, sanata est religione (III Reg. XIII, 2 et seq.) .

PL 16, 217C

それから主に向き直って赦しを願うと、冒瀆によって枯れていた彼の手は、直ちに信仰によって癒された(列王記三13:2以下)。

De virginibus ad Marcellinam sororem libri tres 2.5.15

15

Tam maturum in uno et misericordiae divinae et indignationis exemplum exstitit, ut sacrificanti subito dextera adimeretur, poenitenti venia daretur.

PL 16, 217C

一人の人において、神の慈しみと憤りとの実例が、これほど速やかに現れた。犠牲を献げていたとき、突然右手が奪われ、悔い改めると、赦しが与えられたのである。