Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 9.1
Magna vero haec multitudo ab extraneis congregabatur. Tunc tamen veluti in carcerem tota gens fato conclusa est, et farta hominibus civitas, bello obsidebatur.
PL 15, 2210Aこの大群衆は、実に、外から集められていた。しかしそのとき、民全体が、あたかも牢に閉じ込められるように運命によって閉じ込められ、人で詰め込まれた町が戦いに包囲された。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 9.2
Itaque omnem superat humanam, et divinitus emissam pestem numerus peremptorum, quos partim palam occiderunt, partim ceperunt Romani. Rimantes enim cloacas et sepulcra eruentes, quos offendissent, occidebant.
PL 15, 2210Aこうして、殺された者の数は、あらゆる人間の災いをも、神によって送られた疫病をも超えている。そのうち一部はローマ人が公然と殺し、一部は捕らえた。実に彼らは下水溝を探り、墓を掘り返して、行き当たった者を殺した。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 9.3
Inventi sunt autem ibi plus quam duo millia, quorum alii manu sua, plures autem mutuis se vulneribus interfecerunt, cum fames alios corripuisset.
PL 15, 2210Aそこでは二千人を超える者が見つかった。そのうち、自分の手で自らを殺した者もいたが、さらに多くは互いの傷によって殺し合った。飢えがほかの者を襲っていたからである。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 9.4
Luebant enim scelerum suorum supplicia, qui postquam Jesum crucifixerunt divinorum arbitrum, postea etiam discipulos ejus persequebantur: plerique tamen Judaeorum, gentilium plurimi crediderunt in eum, cum praeceptis moralibus operibusque ultra humanam possibilitatem profluentibus invitarentur, quibus nec mors quidem ejus vel fidei, vel gratiae finem imposuit: immo etiam cumulavit devotionem.
PL 15, 2210B彼らは、自らの悪行の報いを償っていたのである。彼らは、神的な事柄の裁定者イエスを十字架につけたのち、その弟子たちをも迫害していた。それでも、ユダヤ人の多くと、異邦人の非常に多くの者が、彼を信じた。道徳の教えと、人間にできる限度を超えて湧き出る業に招かれたからである。彼らにとって、その死さえ、信仰にも好意にも終わりをもたらさず、むしろ献身を積み増した。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 9.5
Intulerunt quoque parricidales manus, atque auctorem vitae interficiendum ad Pilatum deduxere: reluctantemque coeperunt perurgere judicem: in quo tamen non excusatur Pilatus, sed Judaeorum amentia coacerbatur: quia nec ille adjudicare debuit, quem reum minime deprehenderat, nec isti sacrilegium parricidio geminare, ut ab his, qui ad redimendos et sanandos eos sese obtulerat damnaretur.
PL 15, 2210Bまた彼らは近親殺しの手を下し、生命の創始者を、殺すためにピラトのもとへ引いて行った。渋る裁判官に、彼らは強く迫り始めた。しかしこの点で、ピラトが免責されるわけではなく、ユダヤ人の狂気が積み上げられるのである〔底本は coacerbatur。coacervatur と読む。coacerbare(苦くする)の形とも読める〕。ピラトは、被告と見る理由を全く見いだせなかった者を、有罪と判決すべきではなかったし、ユダヤ人も、冒瀆を近親殺しに重ねるべきではなかった。自分たちを贖い、癒やすために身を差し出した者が、彼らによって断罪されるようにしたのだから。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 9.6
Quamvis enim idem Pilatus manus laverit, dicens: Mundus ego sum a sanguine justi hujus, vos videritis (Matth. XXVII, 24) : nequaquam tamen minus existit reus, qui gloriam Dominicae agnoscens resurrectionis, praedicare invitus studuit, sed credere perfidus contempsit, sicut testatur ejusdem epistola, Caesari in hunc modum directa.
PL 15, 2210Cこのピラトは手を洗い、こう言った。「私はこの義人の血に関して潔白である。汝らが見るがよい」(マタイ27:24)。しかし、それでも彼が咎ある者であることに変わりはない。彼は主の復活の栄光を認めながら、いやいやながら宣べ伝えようと努めたが、背信の者として信じることを軽んじたのである。その次第は、カエサルにこのように宛てた彼自身の書簡が証している。