Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 12.1
Octavo igitur die Septembris mensis concremata est civitas: caesa per omne tempus numero decies centena millia, cx myriades, ut plerique asserunt: Judaeorum tamen omnium, sed non omnium ejusdem regionis aut loci, quia eo undique convenerant tempore paschalis solemnitatis: captivi abducti nonaginta septem millia.
PL 15, 2211Cそれゆえ九月の八日に町は焼き尽くされた。〔包囲の〕全期間にわたって殺された者は、数にして百万人であった(多くの者が主張するところでは、「CX ミュリアス」すなわち1万を単位に110、110万人)。いずれもユダヤ人ではあったが、すべてが同じ地方や土地の者であったわけではない。過越祭の時に、四方からそこへ集まっていたからである。捕虜として連行された者は9万7千人であった。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 12.2
Denique tanta captivorum prae multitudine utilitas fuit, ut triginta a Romanis uno numismate sub corona venderentur.
PL 15, 2211D実に、捕虜があまりに多かったため、その〔価値は〕小さく〔底本は utilitas(有用)。vilitas(安値)と読むほうが文意に合うか〕、ローマ人によって、三十人が一枚の貨幣で、冠の下に〔捕虜を競売に付す慣用の言い方〕売られたほどである。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 12.3
Peracta igitur obsidione, jussit Caesar Titus funditus evertere civitatem ac templum, ut adimpleretur verbum Domini Jesu praedicantis: Amen dico vobis, non derelinquetur lapis super lapidem, quin destruatur (Matth. XXIV, 2) : talis quidem finis Hierosolymorum obsidionis fuit, Eamdem vero urbem Hierosolymam Chananaeorum quidam potens condidit, qui patrio sermone vocaretur Rex Justus, quam primo Solymam nuncupavit, postea templum addidit: unde Hierosolyma dicta civitas est.
PL 15, 2211Dこうして包囲が終わると、カエサルのティトゥスは、町と神殿を根こそぎ覆すよう命じた。主イエスが告げた言葉が成就するためである。イエスは告げていた。「アーメン、私は汝らに言う。石の上に石が残されず、壊されないことはない」(マタイ24:2)。これが、エルサレム包囲の終わりであった。さて、このエルサレムの町は、カナン人のある有力者が建てた。その者は故国の言葉で「義なる王」と呼ばれ、初めはこの町をソリュマと名づけた。のちに神殿を加え、そこから町はエルサレムと呼ばれた。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 12.4
A principio suos incolas habuit de gente Chananaeorum. David primus vir Hebraeus Chananaeos expulit, constituit suos, qui in ea sibi domum regiam fecit.
PL 15, 2212A初めから、カナン人の民から自らの住民を得ていた。ヘブライ人としては、ダビデが最初にカナン人を追い出し、自分の者たちを住まわせた。彼はそこに自らの王宮を造った。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 12.5
Voluit et templum Deo condere, sed prohibitus oraculo, Salomonem haeredem reliquit; qui templum quod ipse voverat, aedificaret. Salomon itaque templum fundavit. Reliqui quoque reges ad ornatum urbis addidere plurima; invidia ex magnificentia orta est.
PL 15, 2212A彼は神殿を神のために建てることも望んだが、神託に禁じられ、ソロモンを後継ぎとして残した。ソロモンは、彼自身が誓願した神殿を建てることになった。こうしてソロモンが神殿の基を据えた。ほかの王たちも、町の飾りのために多くを加えた。壮麗さから妬みが生じた。