Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 11.1
Haec ideo ingressi, ne quis aliter mentiatur, et aestimet credendum mendaciis Judaeorum. De quo ipsi perfidi testantur, dicente Josepho historiarum scriptore, quod fuerit illo tempore vir sapiens (si tamen oportet, inquit, virum dici), mirabilium creatorem operum, qui apparuit discipulis suis, post triduum mortis suae vivens secundum prophetarum scripta: qui et haec et alia innumerabilia de eo plena miraculis prophetaverunt: ex quo coepit congregatio Christianorum, et in omne hominum penetravit genus: nec ulla natio Romani orbis remansit, quae cultus ejus expers relinqueretur.
PL 15, 2211A我々がこれらに踏み込んだのは、誰かが別様に偽って、ユダヤ人たちの偽りを信ずべきものと考えることのないようにするためである。彼について、背信の者たち自身が証言している。史家ヨセフスが言うには、その時代に一人の賢い人がいた(「もし人と呼ぶべきならば」と彼は言う)。驚くべき業の創り手であり、自分の死の三日後に、預言者たちの書に従って、生きて弟子たちに現れた。預言者たちは、これらのことも、奇跡に満ちた無数の他のことも、彼について預言した。その時からキリスト教徒の集まりが始まり、あらゆる種類の人々に浸透した。ローマの世界のどの民族も、彼への礼拝を欠いたまま取り残されることはなかった、と。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 11.2
Si nobis non credunt Judaei, vel suis credant: hoc dixit Josephus, quem ipsi et maximum putant.
PL 15, 2211B我々を信じないなら、ユダヤ人はせめて自分たちの者を信じるがよい。これを言ったのはヨセフスであり、彼らは彼を最大の人物とさえ考えている。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 11.3
Et tamen in eo quod verum locutus est propter historiae fidem, quia fallere nefas putabat, et non credidit propter duritiam cordis et perfidiae intentionem: non tamen veritati praejudicat, quia non credidit, sed plus addidit testimonio, quia nec incredulus, et invitus negavit.
PL 15, 2211Bそれでも、彼は、自らの史書の信用のために真実を語った。偽ることは不敬だと考えたからである。そして彼が信じなかったのは、心の頑なさと、背信への志向のゆえである。しかし、彼が信じなかったことは真理を損なわず、むしろ、不信の者でありながら、いやいやながらにも否定しなかったことが、証言にいっそうの重みを加えた。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 11.4
In quo Christi Jesu claruit aeterna potentia, quod eum etiam principes synagogae quem ad mortem comprehenderant, Deum fatebantur.
PL 15, 2211Cそこにキリスト・イエスの永遠の力が輝いた。会堂の指導者たちさえ、死に至らしめようと捕らえた彼を、神と告白したのである。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 11.5
Et vere quasi Deus sine exceptione personarum aut ulla mortis formidine locutus, excidium quoque templi futurum annuntiavit, sed non eos templi injuria commovit.
PL 15, 2211Cまことに彼は神として、人を分け隔てせず、また死への恐れもなく語り、神殿の滅亡もやがて来ると告げたが、神殿への侮辱が彼らを動かしたのではなかった。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 11.6
Sed quia ab eo in flagitiis, et sacrilegiis corripiebantur, hinc ira exarsit, ut interficerent eum, quem nulla habuissent tempora. Nam cum alii praedicando meruerint facere, quae fecerunt: hic in potestate habebat, ut omnia quae fieri vellet, impetraret.
PL 15, 2211Cそうではなく、自分たちが彼から、恥ずべき行いと冒瀆を咎められたので、そこから怒りが燃え上がって、どの時代も持ったことのない者を殺すに至った〔nulla habuissent tempora は、いつの時代にも比類のない者の意と取った〕。ほかの者たちは、宣べ伝えることによって、行ったことを行うに値した。だが彼は、望むことがすべて成し遂げられるようにする権能を持っていた。