Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 1.1
Anno XLII post passionem Domini, imperii vero Vespasiani primo, bellis asperis Judaea et seditionibus domesticis lacerabatur. Ipsa quoque eorum civitas Hierusalem intestino praelio laborabat.
PL 15, 2205B主の受難から42年目、ウェスパシアヌスの治世の最初の年に、ユダヤは苛烈な戦いと内輪の内乱に引き裂かれていた。彼らの町エルサレムそのものもまた、内なる戦いに苦しんでいた。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 1.2
Nulla intermissio, nulla requies, nullae induciae, momentis omnibus dimicabatur. Multi ruebant, innumeri jugulabantur. Sanguis foedabat universa, ipsaque replebat templi limina: passim ruebant cadavera: sagittis alii, alii missilibus feriebantur.
PL 15, 2205B中断も、休息も、休戦もなく、あらゆる瞬間に戦われた。多くの者が倒れ、数知れぬ者が喉を斬られた。血はすべてを汚し、神殿の敷居そのものをも満たした。至る所で屍が崩れ落ち、ある者は矢に、ある者は投げ槍に打たれた。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 1.3
Nullus locus periculo vacabat, nulla spes conversionis, nulla fugiendi copia erat: moesta omnia et plena horroris, et plena immanitatis: ubique luctus, pavor ubique: clamor mulierum, ejulatus senum, morientium gemitus, viventium desperatio: ut miserabiles eos diceres qui remanserant, beatos qui obibant.
PL 15, 2205B危険のない場所はなく、立ち帰る望みはなく、逃れる手立てもなかった。すべてが沈み込み、恐怖に満ち、残忍に満ちていた。至る所に嘆きがあり、至る所に戦慄があった。女たちの叫び、老人たちの嘆きの声、死にゆく者たちの呻き、生きる者たちの絶望があり、あなたは、生き残った者たちを哀れな者、世を去ってゆく者たちを幸いな者と呼んだであろう。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 1.4
Quomodo decepta es populis tuis, quibus quondam videbaris beata? Quomodo expugnata es tuis armis, atque in te conversae sunt manus tuae, quae solebas sine armis vincere, et sine ullo praelio hostem ferire, cum pro te Angeli dimicarent, et militarent tibi fluctus maris, terrae hiatus, coeli fragores?
PL 15, 2205Cかつて幸いな者と見えていた汝が、汝の民にどのようにして欺かれたのか。汝はどのようにして自らの武器で攻め落とされ、汝の手は汝自身に向けられたのか。汝は武器なしに勝ち、いかなる戦いもなしに敵を打つのが常であった。汝のために天使たちが戦い、海の波、大地の裂け目、天の轟きが汝のために兵役を務めたのに。