作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis

Caput XIII 第XIII章

Anonymous · Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis · PL 15, 2212B · 7 sectiones

Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 13.1

1

Inter omnia tamen opera templum praecellebat amplissimo opere et fulgenti marmore, peripetasma pretiosum et maximum, cocco et hyacintho byssoque intextum, ex purpura non otiosa materia tantae diversitatis, sed cujus species rerum latentium mysterium signaret: eo quod ejus esset templum, qui coelo et aeri, terrae et mari, quasi creator elementorum dominaretur, atque omnia solus regeret et gubernaret.

PL 15, 2212B

しかし、あらゆる工事の中でも神殿は、この上なく大きな工事と輝く大理石によって抜きん出ていた。そこには高価でこの上なく大きな垂れ幕があり、緋色と青と亜麻を織り込み、紫をも用いていた。これほど多様な素材は無意味なものではなく、その外観が、隠れた事柄の奥義を示すものであった。それは、これが、天と空気、地と海を、いわば元素の創造者として支配し、ただ一人ですべてを統べ治める者の神殿だったからである。

Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 13.2

2

Cocco enim igneum coelum figuratur, hyacintho aer, bysso terra, mare purpura, quae conchyliis maritimis inficitur: ut duo ex colore, duo ex generatione colligas.

PL 15, 2212B

実に、緋色によって火の天が、青によって空気が、亜麻によって地が、紫によって海が象られる。紫は海の貝で染められる。こうして、あなたは、二つは色から、二つは生まれから推し量ることができる。

Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 13.3

3

Denique princeps sacerdotum haec quatuor indumento suo exprimere consueverat, quando maxima celebritas erat festorum dierum; quasi totum mundum indueret, pro populo supplicaturos, in ejus figura qui venturus erat princeps sacerdotum Jesus, ut tolleret peccatum mundi.

PL 15, 2212B

実に、大祭司は、祝祭の日々の最も盛大な式典のとき、この四つを自らの衣に表すのを常としていた。あたかも全世界をまとうかのようにして、民のために嘆願しようとしたのである〔刷りの文字はかすれているが supplicaturus と読む(影印で u と読める)〕。それは、世の罪を取り除くために来たるべき大祭司イエスの象りであった。

Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 13.4

4

Femora princeps sacerdotum lineo interius operimento tegebat, eo quod prae caeteris in sacerdote fides mentis quaeritur et corporis castimonia, quae succingere debeat carnis intemperantiam.

PL 15, 2212C

大祭司は腿を、内側の亜麻布の覆いで包んでいた。それは、祭司には他の誰にもまして精神の信仰が求められ、また体の貞潔が、肉の放縦を締めるべきだからである。

Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 13.5

5

Duo erant tabernacula sacra, unum interius, aliud exterius: in hoc semper introibant sacerdotes: in illud interius quod sanctum appellabatur, semel introibat princeps sacerdotum, non sine sanguine quem offerret pro se et pro populi ignorantia atque delicto.

PL 15, 2212C

聖なる幕屋は二つあり、一つは内側、一つは外側であった。外側の幕屋には祭司たちが常に入った。聖所と呼ばれたあの内側の幕屋には、大祭司が一度だけ入り、血なしには入らなかった。その血を、自分のため、また民の無知と罪のために献げたのである。

Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 13.6

6

Hoc significante Spiritu sancto venturum Jesum, qui vere solus intraret in interiora divinorum penetralia sacramentorum, et arcana substantiae coelestis qui nosset omnia solus; Patrem quoque sanguine suo toti mundo reconciliaret, ut et coelestium et terrestrium misereretur.

PL 15, 2212C

聖なる霊はこれによって、イエスが来ることを示していた。このイエスは、ただ一人まことに、神の秘義の奥所と、天の実体の秘密とに入る者であり、ただ一人すべてを知る者であり、また、自らの血によって父を全世界と和解させ、天のものにも地のものにも憐れみをかける者である。

Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 13.7

7

Denique postea quam venit, pacificavit omnia per sanguinem crucis suae, quae in coelo vel in terra sunt (Coloss. I, 20) .

PL 15, 2212D

実に、来たのちには、「その十字架の血によって、天にあるものも地にあるものも、すべてを平和にした」(コロサイ1:20)。