Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 3.1
Quid tantum, miserabilis civitas, Romanus suis armis, quantum populus tuus malorum invexit? Ut cum Romanis pugnares, tui fecerunt: pacem volebant Romani, tu bellum indixisti. Quid causae erat, ut fortiores lacesseres?
PL 15, 2206C哀れな町よ、ローマ人が自らの武器でもたらした災いは、汝の民がもたらした災いに及ぶだろうか。汝がローマ人と戦うようになったのは、汝の民がそうさせたのだ。ローマ人は平和を望んでいたのに、汝は戦いを宣した。より強い者を挑発する理由が何であったのか。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 3.2
Durum sane, quod contra legem sacram templum gentilis intravit: sed jam non erat Dei templum. Non eras Dei civitas, nec esse poteras, quae eras mortuorum sepulcrum: praesertim tuorum, quos ipsa occideras, non quos ab hoste amiseras.
PL 15, 2206D確かに、聖なる律法に反して異邦人が神殿に入ったのは耐えがたい。しかしそれはもはや神の神殿ではなかった。汝は神の町ではなく、そうでありえもしなかった。汝は死者たちの墓であり、とりわけ、敵に失った者たちではなく、汝自身が殺した汝の民の墓だったからである。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 3.3
Quomodo enim poteras vitae esse domicilium, quae eras mortis habitaculum, diversorium scelerum, latronum spelaeum?
PL 15, 2206D汝は命の住まいでありえたはずがなかろう。死の住処、悪行の宿、盗賊の洞穴であったのに。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 3.4
Jacuerunt in te Ananus et Joannes insepulti sacerdotum principes; et illi dudum sacerdotalibus induti stolis, qui venerationi etiam exteris fuerant, deformes jacuerunt.
PL 15, 2206D汝のうちに、大祭司たちであるアナノスとヨハネ〔底本は Joannes。ミーニュの脚注(バロー)は、前の箇所では Ananus et Jesus と読むとする。アナノスとともに殺された大祭司はイエスであるが、刷られたとおり訳す〕が、葬られぬまま横たわった。そして、かつて祭司の衣をまとい、異邦人にさえ崇敬されていたあの者たちが、醜い姿で横たわった。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 3.5
Cadavera eorum esca volatilium, et devoratio canum facta sunt, membris lacerati, et tota dispersi urbe, ut deplorare veteris sanctitatis species videretur tantam sacri nominis contumeliam, et speciosi quondam muneris deformitatem.
PL 15, 2207A彼らの屍は鳥の餌、犬の食い物となり、四肢を引き裂かれ、町じゅうに散らされた。昔の聖性の面影が、聖なる名へのこれほどの辱めと、かつて華やかであった職の醜さを嘆いているかに見えるほどであった。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 3.6
Sed ipsa tibi hujus indignitatis exordium fecisti, quae in medio sinu tuo occidebas prophetas, quae lapidabas sanctos Domini. Ante templum Zacharias jacuit exanimis, jacuit inhumatus: ergo sanguis tuus illum lavat.
PL 15, 2207Aしかし、この恥辱の始まりを自ら作ったのは汝自身である。汝は汝のふところの真ん中で預言者たちを殺し、主の聖なる者たちを石で打ったのだから。神殿の前にゼカリヤは息絶えて横たわり、葬られぬまま横たわった。それゆえ、汝の血が彼を洗っている〔意味の取りにくい句。葬られなかったゼカリヤを、湯灌の代わりに今流される汝の血が洗う、の意に取った〕。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 3.7
Quae causa autem mortis fuit Anano, nisi quod increpuit populum tuum, quia non resurgeret pro templi defensione, quia expostulabat libertatem perditam, virtutem desertam, calcatas veterum sacrorum reliquias, commaculata altaria: relinquendum asserebat populum, usu simulacrorum insensibilium et statuarum more nihil jam sentientem commaculatum?
PL 15, 2207Aアナノスの死の原因は何であったか。汝の民を叱責したことにほかならないではないか。民が神殿を守るために立ち上がろうとしなかったからであり、彼が、失われた自由、見捨てられた武勇、踏みにじられた古い聖なるものの遺物、汚された祭壇を責めたてたからである。彼は、感覚のない偶像を用いることで汚され、像のようにもはや何も感じなくなった民は、見捨てるべきだと主張したのである〔usu simulacrorum insensibilium の係りは定かでない。commaculatum に係ると取った〕。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 3.8
Muta enim animalia referre solent, vel vicissitudinem vindictae, sentire injuriam, incitari aculeo, declinare verbera. Qui ergo nec excitatur, nec declinare novit quod noceat, similis est non sentientibus.
PL 15, 2207Bものを言わぬ動物は、報復の仕返しをし、侮辱を感じ、突き棒に刺激され、鞭を避けるのが常だからである。それゆえ、刺激されもせず、害をなすものを避けることも知らない者は、感覚を持たない者に似ている。