Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 5.1
Solvebas igitur, Hierusalem, mercedem perfidiae tuae, cum ipsa tuis manibus destrueres munimenta tua, cum tuis mucronibus foderes viscera tua, ita ut hostis misereretur, ut ille parceret, et tu saevires.
PL 15, 2207Dそれゆえエルサレムよ、汝は自らの背信の報いを払っていたのである。汝自身が自らの手で汝の砦を壊し、自らの剣先で汝の腹を刺し貫いていた。敵が憐れみ、容赦するのに、汝が荒れ狂うほどに。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 5.2
Videbas enim, quod Deus adversum te pugnaret, et Romanorum fungeretur partibus, ut ipsa tibi inferres voluntariam perditionem: ideo spectatores malebant esse Romani, quam percussores, ne furentibus tuis inter se visceribus, manum admovere contagionis magis, quam fortitudinis aestimarentur.
PL 15, 2207D汝は見ていたのだ。神が汝に敵対して戦い、ローマ人の側の役目を果たしていること、それは汝が自ら進んで自分に滅びを招くためであると。それゆえローマ人は、手を下す者であるより傍観者であることを望んだ。汝の内臓〔身内〕が互いに荒れ狂っているのに、手を出せば、勇気ゆえというより、汚染に加わったゆえと見なされるおそれがあったからである。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 5.3
Ad haec nefandae necis supplicia accedebat impia immanitas crudelitatis, ut sepulturam omnibus qui vel in templo necati fuerant vel circa urbis plateas, negarent: nec humare cuiquam vacabat, dum bellis inter se occuparentur, feriendique magis quam humandi cura universos tenebat.
PL 15, 2207Dこれに加えて、忌まわしい殺戮の責め苦には、不敬な残忍さの野蛮が加わった。神殿で殺された者にも、町の通りのあたりで殺された者にも、すべて埋葬を拒んだのである。誰にも埋葬の余裕はなかった。互いの戦いに追われ、人々は埋葬する配慮よりも打つ配慮に捕らわれていたからである。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 5.4
Ita quodam furore occiderant pietatis officia, crudescebant impietatis ministeria; nihilque magis in tantis calamitatibus perierat, quam misericordia, quae sola solet allevare miserias, solari aerumnas.
PL 15, 2208Aこうして一種の狂乱のうちに、敬虔の務めは死に絶え、不敬の働きは猛り立った。これほどの災厄の中で、慈しみほど失われたものはなかった。慈しみだけが、悲惨を和らげ、苦難を慰めるのが常であるのに。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 5.5
Namque et hi qui amiserant suos, non audebant humare propter formidinem, cum gravis terror ingrueret a diversae factionis principibus: et hi qui necaverant, alienos cavebant, ne quis illos praeriperet ad sepulturam.
PL 15, 2208A身内を失った者たちは、恐怖のゆえに埋葬することをあえてしなかった。敵対する党派の首領たちから重い脅威が迫っていたからである。また殺した者たちは、他人を警戒した。誰かが彼らを〔屍を〕先に奪い去って埋葬してしまわぬようにである。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 5.6
Itaque necesse erat omnes timere, ne quod alteri donare vellent, id sibi sumerent: vel quod pejus est, quem paraverant usum sepulcri, eum ipsi non impetrarent.
PL 15, 2208Aそれゆえ、誰もが恐れざるをえなかった。他人に与えようとしたものを、自分が受けることになるのではないか、さらに悪いことには、備えていた墓の用を、自分自身は得られないのではないかと。