作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis

Caput XXI 第XXI章

Anonymous · Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis · PL 15, 2217B · 3 sectiones

Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 21.1

1

Emendemus ergo, quod his superviximus malis, ut videamur non vitae studio distulisse mortem, sed virtutis intentione. Circumvallavit hostis omne munimentum.

PL 15, 2217B

「ならば、これらの災いのあとまで生き延びたことを償おう。我々が命を惜しんで死を延ばしたのではなく、徳を志してそうしたと見えるように。敵はすべての砦を取り巻いた。」

Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 21.2

2

Nil superest, nisi aut nos, aut conjuges nostrae: jam sibi filios nostros in auctione constituunt, certantque inter se, quis cujus abducat uxorem, utrum pro dignitatum meritis personarumve ordinibus distribuendae sint, aut sortibus subire cogendi miserabiles; nobis quoque parantur prodigia poenarum, tormenta exquisitissima: non solum ardentes flammae, aut diversae neces victricis ictu securis: duro quidem post vincula, post carcerem, post jugum supplicio, sed tolerabiliore viris, si ludibrio vacet; sed etiam avulsi artus viventibus, et praecipue truncatae manus.

PL 15, 2217B

「残るのは、我々自身か、我々の妻たちのほかに何もない。敵はすでに我々の子らを競売に付し、誰が誰の妻を連れ去るかを互いに争っている。地位の功や人の序列に応じて分配されるのか、あるいは哀れな女たちが籤に従わされるのか〔底本は cogendi(男性形)。cogendae(女性形)と読む。ミーニュの脚注(ガッランディ)は、sortibus について、バローが前の箇所(第5巻第53章の終わり近く)で sortitus と復元したことを記す〕。我々にも恐ろしい刑罰が用意されている。きわめて入念な責め苦であり、燃える炎ばかりでなく、勝者の斧の一撃による種々の死もある。それは鎖ののち、牢獄ののち、くびきののちの過酷な刑罰であって、嘲弄を免れるなら男には耐えやすいであろうが、さらに生きたまま引き裂かれる四肢、とりわけ断たれる手もある。」

Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 21.3

3

Nec immerito, quia defuerunt suo muneri, cum possent sibi subvenire. Subeundi quoque morsus ferarum ad victorum spectaculum, quod diversis jam celebratur arenis urbium: vel exemplo nobis debet esse pudendum, vel visu mirabile, ut reservemur, aut bestiis, aut fratribus praeliaturi.

PL 15, 2217C

「それも当然である。〔手は〕自らを助けられたのに、その務めを果たさなかったからだ。さらに、勝者の見世物のために獣の牙に身をさらさねばならない。それは今や諸々の町の闘技場で催されており、我々にとって、手本とするには恥ずべく、見るには驚くべきもの〔底本は mirabile。miserabile(惨めな)の誤りとも読める〕であって、我々は獣と、あるいは兄弟と戦うために取っておかれるのだ。」