Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 23.1
Bene autem post quadraginta et duos visitationis suae annos Israel a terra promissionis exterminatur, quia post quadraginta egressionis ab Aegypto annos, in eam introductus perhibetur; in quibus duas decalogi lapideas secundo suscepit tabulas, per quas perfiguratur biennium, ad adversionis numerum destinatum; in quibus etiam maxime notanda est aenei serpentis exaltatio, cujus respectu quisque moribundus vitae restituebatur.
PL 15, 2218Bふさわしくも、イスラエルは、自らが訪れを受けてから四十二年ののち、約束の地から追放される。エジプトからの脱出ののち四十年を経て、その地に導き入れられたと伝えられるからである。この四十年のあいだに、イスラエルは十戒の石の板二枚を二度目に受けたが、それによって、向き直り〔adversionis の意は定かでない。底本のまま訳した。次の文の hoc eversionis tempus から、eversionis(滅亡)の誤りとも読める〕の数に割り当てられた二年が、あらかじめ象られている。またこの四十年のあいだに、とりわけ注目すべきは青銅の蛇が掲げられたことであり、それを仰ぎ見ることで、死に瀕した者は誰でも命を取り戻した。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 23.2
Sicut enim illo temporis spatio et manna pasti sunt, et per mediatorem Mosen legem tabulis descriptam lapideis acceperunt, et qui in articulo mortis serpentem non respexerunt exaltatum, perierunt: sic intra hoc eversionis tempus verum manna (unde dictum fuerat (Joan. VI, 51) : Ego sum panis vivus, qui de coelo, etc.) haurire salubriter renuentes, verumque mediatorem Christum Jesum, de quo praecinebatur: Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris; tamquam me ipsum audietis, quem si quis non audierit, exterminabitur de populo suo (Deut. XVIII, 15-18) : ejusque legalia in se ipso vera petra descripta sequi dissimulantes, exaltatum in cruce, et a mortuis surrexisse, sub articulo miserrimae eversionis credere respuentes, a terra promissionis exterminati, perierunt: ut populus ille qui sedebat in tenebris et habitabat in regione umbrae mortis (Esa. IX, 2) , lucem aeternam videns resurrectionis, in eam cum plenitudine sua introeat; et sic reliquiae Israel salvae fiant (Rom. IX, 2) , quatenus ex duobus parietibus, una conseratur in resurrectione Ecclesia super illum lapidem angularem qui faciet utraque unum (Ephes. II, 14) , Dominum nostrum Christum Jesum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
PL 15, 2218C実に、あの期間に、彼らはマナを与えられ、仲保者モーセを通して石の板に記された律法を受け、死に瀕して掲げられた蛇を仰ぎ見なかった者は滅んだ。それと同じく、この滅亡の期間のうちに、真のマナ――それについては「私は、天から〔降ってきた〕生きたパンである、云々」(ヨハネ6:51)と言われていた――を健やかに汲み取ることを拒み、真の仲保者キリスト・イエス――彼についてはあらかじめこう歌われていた。「汝らの神なる主は、汝らの兄弟たちの中から、汝らのために預言者を起こす。汝らは私自身に聞くように彼に聞くであろう。彼に聞かない者は、自らの民の中から断たれる」(申命記18:15–18)――に、また、まことの岩である彼自身に記された彼の律法の定めに、従うことを無視し、十字架に掲げられた彼が死者の中から甦ったと信じることを、惨めきわまる滅亡の瀬戸際でさえ退けた者たちは、約束の地から追放されて滅んだ。それは、あの「闇の中に座り、死の陰の地に住んでいた」(イザヤ9:2)民が、復活の永遠の光を見て、その充満とともにその光の中に入り、こうしてイスラエルの残りの者が救われるためであり(ローマ9:2)〔ミーニュの引照のまま。引かれた句はローマ9:27 にあたる〕、また、二つの壁から一つの教会が、復活において、双方を一つにする(エフェソ2:14)あの隅の石の上に、すなわち我々の主キリスト・イエスの上に、組み合わされるためである。彼は世々にわたって生き、治める。アーメン。