作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis

Caput XIV 第XIV章

Anonymous · Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis · PL 15, 2212D · 7 sectiones

Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 14.1

1

Intus thymiamaterium, intus mensa, intus lucerna. Thymiamaterium, quod ita ad Deum Patrem, sicut incensum, dirigatur maxime sacerdotalis oratio (Psal. CXL, 2) . Mensa, quod in ea passio Christi sit, et mysteria sacramentorum.

PL 15, 2212D

内には香壇があり、内には机があり、内には燭台がある。香壇とは、祭司の祈りが〔底本は maxime sacerdotalis。maximi sacerdotis(大祭司の)とも読める〕、香のように父なる神へと向けられるということである(詩篇140:2)。机とは、そこにキリストの受難と、秘跡の奥義があるということである。

Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 14.2

2

Unde David dicit: Parasti in conspectu meo mensam (Psal. XXII, 5) , cujus veluti duodecim panes, duodecim Apostoli testes sunt passionis ejus ac resurrectionis.

PL 15, 2212D

だからダビデは言う。「汝は私の前に机を備えた」(詩篇22:5)。その机の、いわば十二のパンのように、十二人の使徒が、彼の受難と復活の証人なのである。

Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 14.3

3

Lucerna, quae sub candelabrum ponitur, ante sub modio erat, id est, legis mensura: nunc est in gratiae plenitudine, heptamycho frequens lumen effundens, eo quod Spiritus sanctus septem maximarum gratiarum virtutibus Dei templum illuminet.

PL 15, 2213A

燭台の下に置かれる〔底本は sub candelabrum(燭台の下に)。super candelabrum(燭台の上に)と読むべきところか。sub は続く sub modio に引かれたものとも読める〕灯は、以前は升の下にあった。すなわち、律法の尺度のもとにあった。いまは恩寵の充満のうちにあり、七つの灯口で豊かな光を注いでいる。それは、聖なる霊が、七つの最大の恩寵の力によって、神の神殿を照らすからである。

Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 14.4

4

Trinitatis igitur cognitio in interioribus erat templi, quae dicebantur Sancta Sanctorum, ubi reposita quondam virga Aaron floruit: quod gratia sacerdotalis in Christo amplius esset operatura post mortem, qua mundum redemit.

PL 15, 2213A

それゆえ三位一体の認識は神殿の奥にあり、そこは至聖所と呼ばれた。そこに納められていたアロンの杖がかつて花を咲かせたのは、祭司の恩寵が、世を贖った死ののち、キリストにおいていっそう働くことになるからである。

Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 14.5

5

Judaei ergo si voluissent credere, evidentia imminentis excidii signa habebant, quibus velut claris vocibus admonebantur finem sibi affore.

PL 15, 2213A

それゆえユダヤ人たちは、もし信じようとしたなら、迫り来る滅亡の明らかな徴を持っていた。それらによって、いわば明瞭な声で、終わりが自分たちに迫っていると警告されていたのである。

Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 14.6

6

Nam per annum ferme supra templum ipsum cometes arsit gladii quadam pendentis similitudine, denuntians quoque ferro et igni, gentis et regni urbisque ipsius vastitatem futuram. Quid enim similitudo gladii nisi bellum, quid ignis nisi incendium denuntiaret?

PL 15, 2213A

実に、およそ一年のあいだ、神殿のまさに上に彗星が燃え、垂れ下がる剣のような姿をして、民と王国と町そのものの荒廃が、剣と火によって来ることをも告げていた。剣の似姿は戦争でなくて何を、火は焼き払いでなくて何を告げるであろうか。

Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 14.7

7

Visus autem est prius quam populus a Romanis sese dissociaret. Ipsis vero Paschae diebus undecimi mensis octavo die, per singulas noctes hora circiter nona templum et ara ejus ita lumine refulgebat, quasi dies esset per mediam fere horam quotidie manens: quod vulgus interpretabatur cumulandae gentis indicium videri: eoque impulsi sunt tamquam tempus afforet libertatis recipiendae. Prudentiores contra opinabantur, quod hoc genus stellae bellum soleat denuntiare.

PL 15, 2213B

これが現れたのは、民がローマ人から離反する前のことである。そして過越祭のまさにその日々、第十一の月の八日には、毎夜、夜の第九時ごろ、神殿とその祭壇が、まるで昼であるかのような光で輝き、毎日おおよそ半時間のあいだ続いた。民衆はこれを、民族が栄えを積み増される徴と見えると解し〔cumulandae の意は定かでない。栄えが積み増される意と取った〕、そのため、自由を取り戻す時が来たかのように突き動かされた。より思慮深い者たちはこれに反して、この種の星は戦争を告げるのが常だと考えた。