Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 10.1
Pontius Pilatus Claudio salutem. Nuper accidit, et quod ipse probavi, Judaeos per invidiam se suosque posteros crudeli condemnatione punisse.
PL 15, 2210Cポンティオ・ピラトからクラウディウスへ、挨拶を送る。最近、ユダヤ人が妬みのゆえに、自分たちとその子孫を残酷な断罪によって罰した、ということが起こった。それは私自身も確かめたことである。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 10.2
Denique cum promissum haberent patres eorum, quod illis Deus eorum mitteret de coelo Sanctum suum qui eorum Rex merito diceretur, et hunc se promiserit per Virginem missurum ad terras: istum itaque me praeside in Judaeam Deus Hebraeorum cum misisset, et vidissent eum caecos illuminasse, leprosos mundasse, paralyticos curasse, daemones ab hominibus fugasse, mortuos etiam suscitasse, imperasse ventis, ambulasse siccis pedibus super undas maris, et multa alia fecisse, cum omnis populus Judaeorum eum Filium Dei esse diceret, invidiam contra eum passi sunt principes Judaeorum, et tenuerunt eum, mihique tradiderunt, et alia pro aliis mihi de eo mentientes dixerunt, asserentes istum magum esse, et contra legem eorum agere.
PL 15, 2210C実に、彼らの父祖たちには、彼らの神が天から自らの聖なる者を彼らに遣わし、その者が当然ながら彼らの王と呼ばれるであろうという約束があり、神は、この者をおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕を通して地に遣わすと約束していた。そこで、私が総督であった間に、ヘブライ人の神がこの者をユダヤに遣わしたとき、人々は、彼が盲人を見えるようにし、重い皮膚病の者を清め、中風の者を癒やし、悪霊を人々から追い払い、死者さえ甦らせ、風に命じ、乾いた足で海の波の上を歩き、ほかにも多くのことを行ったのを見た。ユダヤ人の民のすべてが彼を神の子と呼んでいたのに、ユダヤ人の指導者たちは彼に妬みを抱き、彼を捕らえて私に引き渡し、あれこれと偽って彼について私に語り、この者は魔術師であり、彼らの律法に背いて行動していると主張した。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 10.3
Ego autem credidi ita esse, et flagellatum tradidi illum arbitrio eorum. Illi autem crucifixerunt eum, et sepulto custodes adhibuerunt.
PL 15, 2211A私はそのとおりだと信じ、彼を鞭打って彼らの裁量に引き渡した。彼らは彼を十字架につけ、葬られると、見張りを置いた。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 10.4
Ille autem militibus meis custodientibus, die tertio resurrexit: in tantum autem exarsit nequitia Judaeorum, ut darent pecuniam custodibus, et dicerent: Dicite quia discipuli ejus corpus ipsius rapuerunt (Matth. XXVIII, 13) .
PL 15, 2211Aだが彼は、私の兵士たちが見張っていたにもかかわらず、三日目によみがえった。ユダヤ人の邪悪は燃え上がり、見張りの者たちに金を与え、こう言うほどであった。「彼の弟子たちが彼の体を奪ったと言え」(マタイ28:13)。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 10.5
Sed cum accepissent pecuniam, quod factum fuerat, tacere non potuerunt. Nam et illum surrexisse testati sunt se vidisse, et se a Judaeis pecuniam accepisse.
PL 15, 2211Aしかし彼らは金を受け取りながら、起こったことについて黙っていることができなかった。実に、彼がよみがえったのを自分たちは見たと証言し、また、ユダヤ人から金を受け取ったと証言した。