Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 6.1
In templo igitur ipsi pro unguentis bene olentibus, pro thymiamateriis bene spirantibus, pro diversorum florum odoribus, gravis erat insepultorum cadaverum fetor, quae pluvia dissolverat, quae flamma ambusserat, quae sol calefecerat.
PL 15, 2208Bそのため神殿〔底本は ipsi。ipso と読む〕の中では、芳しい香油の代わりに、香り立つ香壇の代わりに、さまざまな花の香りの代わりに、埋葬されぬ屍の重い悪臭が満ちていた。雨に溶かされ、炎に焼かれ、日に熱された屍である。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 6.2
Omnes artus caesorum civium diro odore fetebant. Hinc resolutorum putredo viscerum, inde exustorum nidor sensus omnes atque ora complebant viventium, ut ipsi non multo post graviore morbo consumerentur, ac se superstites ingemiscerent, quod duriore poena perirent, eoque servatos, ut viderent cum patria simul solvi etiam leges naturae, negari jus viventibus, pacem civibus, sepulturam defunctis, humana pariter atque divina maculari ac pollui, permixta omnia.
PL 15, 2208B殺された市民のあらゆる四肢が恐ろしい臭いを放った。一方では解け崩れた内臓の腐敗、他方では焼け焦げた臭いが、生きる者たちのあらゆる感覚と口を満たし、そのため彼ら自身もほどなく、より重い病に蝕まれ、生き残った自分たちがいっそう苛酷な刑罰で滅びることを嘆いた。彼らが生かされたのは、祖国とともに自然の法までもが解体され、生きる者には権利が、市民には平和が、死者には埋葬が否まれ、人の事も神の事もともに汚され穢され、すべてが入り乱れるのを見るためだったと〔嘆いた〕。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 6.3
Criminosam esse misericordiam, religionis loco haberi crudelitatem, castrum in templo, bellum in limine, funus in altaribus: ea spectare oculis, quae prophetis denuntiantibus non credidissent futura.
PL 15, 2208Cさらに、慈しみが罪とされ、残忍が敬虔の位置に置かれ、神殿に砦、敷居に戦い、祭壇に葬送があるのを〔見るためだったと〕。彼らは、預言者たちが告げたときには来るべきこととして信じなかった事を、自分の目で見ているのだと〔嘆いた〕。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 6.4
Nam de his dixerat David: Polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus coeli: effuderunt sanguinem eorum sicut aquam in circuitu Hierusalem, et non erat qui sepeliret (Psal. LXXVIII, 1-3) .
PL 15, 2208Cダビデはまさにこの者たちについて言っていた。「汝の聖なる神殿を彼らは汚し、汝の僕たちの死骸〔底本は mortalia(死すべきもの)。morticina(死骸)の意に取った〕を天の鳥の餌として置いた。彼らはその血を水のようにエルサレムの周りに注ぎ出し、葬る者はいなかった」(詩篇78:1–3)。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 6.5
Simul enim tunc, et gentes venerunt in haereditatem Dei quae auferret omnia, et templum pollutum est suorum funeribus, et insepulta jacuerunt cadavera interfectorum ad escam avium bestiarumque voracitatem, effusus sanguis ut stagnaret in templo, deesset qui sepeliret: quia viventium in mortuos, a mortuis in eos qui adhuc viverent, furor transferebatur.
PL 15, 2208C実際そのとき、すべてを奪い去る諸国民が〔底本は quae auferret。auferrent と読む〕神の嗣業へと同時に入り込み、神殿は身内の葬りで汚され、殺された者たちの屍は葬られぬまま、鳥の餌、獣の貪りとして横たわった。血は流されて神殿に淀むほどになり、葬る者もいなかった。生きている者たちから〔底本は viventium。a viventibus と解した〕死者へ、死者からなお生きている者へと、怒りが移されたからである。
Historiae de excidio Hierosolymitanae urbis anacephalaeosis 6.6
Volebat aliquis defunctum humare, ipse exstinguebatur. Et qui defunctum occiderat, in sepultorem transferebat iracundiam, ut illi sepulturam negaret: hunc exstinguebat rursus qui sepultorem occiderat, majorem crudelitatem circa defunctum exercebat, ut jam nihil debentem odio, non sentientem supplicia, spoliaret supremo naturae debito.
PL 15, 2208D誰かが死者を葬ろうとすると、その者は殺された。死者を殺した者は、その怒りを葬る者に移し、死者に埋葬を否むために、この者を殺した。さらに、葬る者を殺した者は〔底本は negaret: hunc exstinguebat rursus qui sepultorem occiderat, と句読を打つが、hunc exstinguebat までを前の文に付け、rursus 以下を次の文として、「…この者を殺した。さらに、葬る者を殺した者は…」と区切って解した〕、死者に対していっそう大きな残酷を働き、もはや憎しみへの負い目もなく、責め苦も感じない者から、自然の最後の負い目〔埋葬〕さえ奪った。