諸家362–418

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Monumenta vetera ad historiam Donatistarum pertinentia (I–XXXII)

Monumentum IV 第IV項

Various authors · Monumenta vetera ad historiam Donatistarum pertinentia (I–XXXII) · PL 11, 1185A · 3 sectiones

Monumenta vetera ad historiam Donatistarum pertinentia (I–XXXII) 4.0.1

1

Placuit etiam, ut quia in praecedentibus conciliis statutum est, ne quis Donatistarum cum honore suo recipiatur a nobis, sed in numero laicorum, propter salutem quae nulli deneganda est (tantum autem inopiae clericorum ordinandorum in Africa patiuntur Ecclesiae, ut quaedam loca omnino deserta sint), servetur quidem in istis, quod jam antea creditum (al. traditum) est: sed exceptis his, quos aut non rebaptizasse constiterit, aut qui cum suis plebibus ad communionem Catholicam transire voluerint.

PL 11, 1185A

次のことも決定した。先立つ諸会議において、ドナトゥス派の者は誰も、その位階を保ったまま我々に受け入れられてはならず、平信徒の数に入れられると定められているが、誰にも拒まれてはならない救いのゆえに(アフリカの諸教会は、叙階すべき聖職者のひどい不足を被っており、いくつかの場所はまったく見捨てられているほどである)、これらの者たちについては、すでにこれまで信じられてきた(別本では「伝えられてきた」)こと〔先の諸会議の定め、すなわち平信徒の数に入れて受け入れることを指すと取った〕を守るものとする。ただし、再洗礼を行わなかったと認められる者、または自分たちの民とともに公同の交わりに移ることを望む者は、除く。

Monumenta vetera ad historiam Donatistarum pertinentia (I–XXXII) 4.0.2

2

Sic enim scriptum est, quod duobus si convenerit Christianis, quidquid petierint impetrabunt (Matth. XVIII) .

PL 11, 1185B

次のように書かれているからである。「二人のキリスト教徒の意見が一致するなら、求めるものは何でも得られる」(マタイ18)。

Monumenta vetera ad historiam Donatistarum pertinentia (I–XXXII) 4.0.3

3

Non oportet dubitari, quod remoto scandalo dissensionis universae plebis, invitatae pacis compensatione et sacrificio charitatis aboleantur, quae majorum suorum auctoritatem sequentes, repetitione baptismi commiserunt. Sed hanc rem placuit non confirmari priusquam exinde transmarina Ecclesia consulatur.

PL 11, 1185B

全民衆の分裂という躓きが取り除かれ、平和への招きの見返りと愛の生贄によって、彼らが先人の権威に従って、洗礼の繰り返しによって犯したこと〔quae は再洗礼という行為を指すと取った〕が廃されることを、疑ってはならない。ただし、この件は、これについて海の向こうの教会に諮る前には確定しないことを決定した。