Monumenta vetera ad historiam Donatistarum pertinentia (I–XXXII) 15.0.1
Aurelius episcopus dixit: « Quod in tractatum venit charitatis vestrae, puto hoc Ecclesiasticis gestis esse firmandum.
PL 11, 1200A司教アウレリウスは言った。「諸君の愛が審議に付したことは、教会の議事録によって確定すべきだと私は思う。」
Monumenta vetera ad historiam Donatistarum pertinentia (I–XXXII) 15.0.2
Professio enim vestrum omnium hoc deprompsit, debere unumquemque nostrum in civitate sua per se convenire Donatistarum praepositos, aut adjungere sibi vicinum collegam, ut pariter eos in singulis quibusque civitatibus vel locis, per magistratus vel seniores locorum conveniant.
PL 11, 1200A「というのは、諸君すべての表明が明らかにしたのは、我々のめいめいが自分の都市でみずからドナトゥス派の監督者たちに会うか、あるいは近隣の同僚を自分に加えて、それぞれの都市や土地で、その地の政務官や長老を通じて、ともに彼らに会うべきだ、ということだからである。」
Monumenta vetera ad historiam Donatistarum pertinentia (I–XXXII) 15.0.3
Hoc si omnibus placet, edicatur. » Ab universis episcopis dictum est: « Omnibus placet, et omnes hoc subscriptione nostra firmavimus.
PL 11, 1200B「これが皆に承認されるなら、公示させよ。」全司教は言った。「皆に承認される。我々は皆、このことを自らの署名で確定した。」
Monumenta vetera ad historiam Donatistarum pertinentia (I–XXXII) 15.0.4
Petimus etiam, ut epistolis ad judices de concilio mittendis pro omnibus subscribat sanctitas tua. » Aurelius episcopus dixit: « Si videtur charitati vestrae, forma conventionis eorum recitetur, ut hunc tenorem prosecutionis omnes, si placuerit, teneamus. » Ab universis episcopis dictum est: Recitetur.
PL 11, 1200B「また我々は、会議から裁判官たちに送るべき書簡については、あなたの聖性が皆の名で署名することを求める。」司教アウレリウスは言った。「諸君の愛が良しとするなら、彼らへの申し入れの書式を朗読させよう。この追及の筋道を、よければ皆が守るためである。」全司教は言った。「朗読されよ。」
Monumenta vetera ad historiam Donatistarum pertinentia (I–XXXII) 15.0.5
Laetus notarius recitavit. Forma Conventionis Donatistarum. Ille episcopus Ecclesiae dixit: « Quid de auctoritate illius amplissimae sedis impetraverimus, petimus gravitatem vestram recitari, et gestis innecti; atqui in effectum deduci jubeatis.
PL 11, 1200B書記ラエトゥスが朗読した。ドナトゥス派への申し入れの書式。某〔ille は名の代わりである〕、教会の司教は言った。「かの至高の座の権威から我々が何を得たかを、貴職が朗読させ、議事録に織り込ませるよう求める。また、それを実行に移すよう命じられたい〔底本は atqui。atque の誤りか〕。」
Monumenta vetera ad historiam Donatistarum pertinentia (I–XXXII) 15.0.6
Recitata autem jussione, atque actis innexa, dicat ille episcopus Ecclesiae Catholicae: Mandatum ad Donatistas per vestram gravitatem perferendum audire, et actis inserere, et ad eos perferre dignemini, eorumque responsionem rursus apud acta vestra nobis insinuare.
PL 11, 1200C命令が朗読され、議事録に織り込まれたなら、某〔ille〕、公同の教会の司教は言うものとする。「ドナトゥス派へ貴職を通じて届けられるべき委任を、聞き、議事録に載せ、彼らに届け、彼らの返答をもう一度、貴職の記録のなかで我々に知らせることを、お認めいただきたい。」
Monumenta vetera ad historiam Donatistarum pertinentia (I–XXXII) 15.0.7
Convenimus vos ex concilii nostri catholici auctoritate missi, de vestra correctione gaudere cupientes, considerantes Domini charitatem, qui dixit: Beati pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V) : et admonuit per prophetam, etiam his qui dicunt se fratres nostros non esse, dicere nos debere: Fratres nostri estis (Isai. LXVI, sec. LXX) .
PL 11, 1201A「我々は、我々の公同の会議の権威によって送られた者として、諸君に会う。諸君が正されることを喜びたいと願い、主の愛を思ってのことである。主は言った。『幸いなるかな、平和をつくる者たち。彼らは神の子らと呼ばれるであろう』(マタイ5)。また預言者を通して、自分たちは我々の兄弟ではないと言う者たちにすら、我々は『汝らは我々の兄弟である』と言うべきだと戒めた(イザヤ66、七十人訳による)。」
Monumenta vetera ad historiam Donatistarum pertinentia (I–XXXII) 15.0.8
Hanc ergo pacificam ex charitate venientem commonitionem nostram contemnere non debetis, ut si quid veritatis habere vos arbitramini, non dubitetis asserere; id est, ut congregato vestro concilio deligatis ex vobis, quibus causam assertionis vestrae committatis; ut nos possimus hoc facere, ut etiam de nostro concilio deligantur qui cum eis quos delegeritis, constituto loco et tempore, quidquid quaestionis est, quod vestram a nobis separat communionem, cum pace discutiant; et tandem aliquando adjuvante Domino Deo nostro finem veternosus error accipiat, ne propter animositatem hominum infirmae animae et ignari populi sacrilega dissensione dispereant.
PL 11, 1201A「それゆえ、愛から来るこの平和の勧めを、諸君は退けるべきではない。諸君が何か真理をもっていると考えるなら、ためらわずにそれを主張せよ。すなわち、諸君の会議を召集して、自らのうちから、諸君の主張の件を委ねる者たちを選べ。我々もそうすることができるよう、我々の会議からも、諸君が選んだ者たちとともに、定められた場所と時に、諸君の交わりを我々から隔てているあらゆる問題を、平和のうちに論じ合う者たちが選ばれるようにする。そしてついに、我々の主なる神の助けによって、古びた誤りが終わりを迎えるように。人々の敵意のために、弱い魂と無知な民が、冒瀆の不和によって滅びることのないように。」
Monumenta vetera ad historiam Donatistarum pertinentia (I–XXXII) 15.0.9
Si enim hoc fraterne acceperitis, veritas facile dilucescet: si autem hoc facere nolueritis, diffidentia vestra facile innotescet. » Cumque recitata esset, ab universis episcopis dictum est: « Satis placet, hoc fiat, » et subscripserunt: Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis huic decreto consensi, et praelecto subscripsi: similiter et caeteri episcopi subscripserunt.
PL 11, 1201B「諸君がこれを兄弟として受けるなら、真理はたやすく明らかになるであろう。だがこれを行おうとしないなら、諸君の不信はたやすく知れわたるであろう。」それが朗読されたとき、全司教は言った。「十分に良しとする。そうせよ。」そして署名した。「カルタゴ教会の司教アウレリウスは、この決議に同意し、読み上げられたのちに署名した。」同じように、ほかの司教たちも署名した。