Monumenta vetera ad historiam Donatistarum pertinentia (I–XXXII) 10.0.1
Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in ecclesias catholicas irruens, sacerdotibus et ministris, vel ipsi cultui locoque aliquid importet injuriae, quod geritur, litteris ordinum, magistratuum et curatorum, et notoriis apparitorum, quos Stationarios appellant, deferatur in notitiam potestatum, ita ut vocabula eorum qui agnosci potuerint, declarentur: et, si per multitudinem commissum dicetur, si non omnes, possunt tamen aliquanti cognosci, quorum confessione sociorum nomina publicentur.
PL 11, 1192Dもし誰かが、公同の教会堂に押し入り、司教たちや奉仕者たちに、あるいは礼拝そのものや場所に何らかの害を及ぼすという、この種の瀆聖にまで踏み込んだなら、その行われたことは、市参事会、政務官、監督官の書面と、「スタティオナリイ」と呼ばれる吏員たちの報告書によって、当局の知るところとされよ。その際、特定できた者の名は明らかにされるものとする。また、群衆によって行われたと言われる場合は、全員ではないにせよ、幾人かは特定できるのだから、その者たちの自白によって、仲間の名が公にされよ。
Monumenta vetera ad historiam Donatistarum pertinentia (I–XXXII) 10.0.2
Atque ita provinciae moderator, sacerdotum, et catholicae Ecclesiae ministrorum, loci quoque ipsius, et divini cultus injuriam, capitali in convictos, sive confessos, reos sententia noverit vindicandum.
PL 11, 1193Aこうして、属州の統治者は、司教たちと公同の教会の奉仕者たち、さらにその場所と神への礼拝に加えられた害について、有罪とされた者あるいは自白した者に対し、死刑の判決をもって処罰すべきことを心得るものとする。
Monumenta vetera ad historiam Donatistarum pertinentia (I–XXXII) 10.0.3
Nec exspectet ut episcopus injuriae propriae ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi soli gloriam dereliquit.
PL 11, 1193A司教が自らへの害の報復を求めるのを待ってはならない。その聖性は、彼にただ赦すことの栄光だけを残したのだから。
Monumenta vetera ad historiam Donatistarum pertinentia (I–XXXII) 10.0.4
Sitque cunctis non solum liberum, sed et laudabile, factas atroces sacerdotibus, aut ministris injurias, veluti publicum crimen, persequi, ac de talibus reis ultionem mereri.
PL 11, 1193A司教たちあるいは奉仕者たちに加えられた残虐な害を、公の犯罪として追及し、そのような被告から報復を得ることは、万人に許されるだけでなく、称賛にも値するものとする。
Monumenta vetera ad historiam Donatistarum pertinentia (I–XXXII) 10.0.5
Quod si multitudo violenta civilis apparitionis exsecutione, et adminiculo ordinum possessorumve non potuerit praesentari, quod se armis, aut locorum difficultate tueatur, judices Africani armatae apparitionis praesidium, datis ad virum spectabilem comitem Africae litteris, praelato legis istius tenore, deposcant, ut rei talium criminum non evadant. Dat. VII kal. Maii, Med. Honorio III et Eutychiano Coss.
PL 11, 1193Aもし暴力的な群衆が、文官の吏員による執行や、市参事会あるいは地主たちの援助によっても出頭させられず、武器により、あるいは地の険しさによって身を守る場合は、アフリカの裁判官たちは、貴顕なるアフリカ伯に書面を送り、この法の文言を前に示して、武装した吏員の護衛を求めよ。そうして、そのような犯罪の被告が逃れることのないようにせよ。5月1日の7日前〔4月25日〕、メディオラヌム〔Med. はメディオラヌムの略〕で発布。ホノリウス3回目とエウティキアヌスの執政官の年。