Monumenta vetera ad historiam Donatistarum pertinentia (I–XXXII) 3.0.1
Eorum condemnamus errorem qui apostolorum praecepa calcantes, Christiani nominis sacramenta sortitos alio rursus baptismate non purificant, sed incestant, lavacri nomine polluentes.
PL 11, 1181A我々は、使徒たちの教えを踏みにじり〔底本は praecepa。praecepta と読む〕、キリスト教徒という名の秘跡にすでにあずかった者たちを、別の洗礼によって再び清めるのではなく、汚している者たちの誤りを断罪する。彼らは洗いの名のもとに汚しているのである。
Monumenta vetera ad historiam Donatistarum pertinentia (I–XXXII) 3.0.2
Eos igitur auctoritas tua erroribus miseris jubebit absistere, Ecclesiis quas contra fidem retinent, restitutis Catholicae. Eorum quippe institutiones sequendae sunt, qui Apostolicam fidem sine intermutatione baptismatis probaverunt.
PL 11, 1182Aゆえに、あなたの権威は彼らに、哀れな誤りから手を引くよう命じるであろう。信仰に背いて彼らが保持している諸教会は、公同の教会に返還されるものとする。洗礼を取り替えることなく使徒の信仰を認めた者たちの教えこそ、従うべきものだからである。
Monumenta vetera ad historiam Donatistarum pertinentia (I–XXXII) 3.0.3
Nihil enim aliud praecipi volumus, quam quod Evangeliorum et apostolorum fides et traditio incorrupta servavit: sicut et lege divali parentum nostrorum, Constantini, Constantii, Valentiniani, decreta sunt.
PL 11, 1182A実際、我々が命じようと望むのは、福音書と使徒たちの信仰と、損なわれることなく守られた伝承が保ってきたもの以外の何ものでもない。我々の先帝たち、コンスタンティヌス、コンスタンティウス、ウァレンティニアヌスの神聖なる法によっても、そのように定められている。
Monumenta vetera ad historiam Donatistarum pertinentia (I–XXXII) 3.0.4
Sed plerique expulsi de Ecclesiis, occulto tamen furore grassantur, loca magna domorum seu fundorum illicite frequentantes: quos fiscalis publicatio comprehendet, si piaculari doctrinae secreta praebuerint: nihil ut ab eo tenore sanctio nostra diminuat, qui dato dudum ad Nitentium praecepto fuerat constitutus.
PL 11, 1183Aしかし、諸教会から追放された者の多くが、なおひそかな狂暴さをもって荒れ回り、家や所領の広い場所に不法に集まっている。国庫への没収が彼らを捕らえるであろう〔quos の指すものは定かでない。集まる者たちと取ったが、場所の持ち主とも読める〕。もし彼らが、罪深い教えに隠れ場を提供したならばである。ニテンティウス宛に先に出された命令で定められた趣旨から、我々の裁可はいささかも減じない。
Monumenta vetera ad historiam Donatistarum pertinentia (I–XXXII) 3.0.5
Quod si errorem suum diligunt, suis malis domesticoque secreto, soli tamen, foveant viros impiae disciplinae. Dat. XVI kal. Nov. CP. Gratiano A. IV et Merobaude Coss.
PL 11, 1185Aだが、もし彼らが自分たちの誤りを愛しているのなら、自分たちの悪と家内の秘密のうちで、ただし単独で、不敬な教えを奉じる者たちを育てるがよい。11月のカレンダエの16日前〔10月17日〕、コンスタンティノポリス〔CP. はコンスタンティノポリスの略〕で発布。アウグストゥスのグラティアヌス4回目とメロバウデスの執政官の年。