De Opificio Dei 9.1
De sensibus eorumque vi. Libet hoc loco illorum reprehendere vanitatem, qui dum volunt ostendere sensus falsos esse, multa colligunt, in quibus oculi fallantur; inter quae illud etiam, quod furiosis et ebriis omnia duplicia videantur: quasi vero eius erroris obscura sit causa.
PL 7, 39B諸感覚とその働きについて。私はこの箇所で、感覚が偽りであることを示そうとして、目が欺かれるさまざまな事例を寄せ集める者たちの空しさを論難したく思う。その中には、狂った者や酔った者にはすべてが二重に見える、という例も含まれている。あたかも、その誤りの原因が不明であるかのようにである。
De Opificio Dei 9.2
Ideo enim fit, quia duo sunt oculi. Sed quomodo id fiat, accipe. Visus oculorum intentione animi constat. Itaque quoniam mens (ut supra dictum est) oculis tanquam fenestris utitur, non tantum hoc ebriis aut insanis accidit, sed et sanis, ac sobriis.
PL 7, 39Bというのも、これが起こるのは、目が二つあるからである。しかし、それがどのように起こるのかを聞くがよい。目の視覚は、心の意識の向け方によって成り立っている。それゆえ、精神が(すでに述べたように)目をいわば窓のように用いているのであるから、これは酔った者や狂った者にだけ起こるのではなく、健全で素面の者にも起こるのである。
De Opificio Dei 9.3
Nam si aliquid nimis propius admoveas, duplex videbitur; certum est enim intervallum, ac spatium, quo acies oculorum coït.
PL 7, 40Aというのも、もし何かをあまりに近くへ近づければ、それは二重に見えるであろう。目の視線が一つに合わさるには、定まった間隔と距離があるからである。
De Opificio Dei 9.4
Item si retrorsum avoces animum, quasi ad cogitandum, et intentionem mentis relaxes, tum acies oculi utriusque diducitur, tunc singuli videre incipiunt separatim. Si animum rursus intenderis, aciemque direxeris, coit in unum quidquid duplex videbatur.
PL 7, 40A同様に、もし心をいわば物思いにふけるかのように後ろへ引き戻し、精神の緊張を緩めるならば、両目の視線は引き離され、それぞれが別々に見え始める。そしてもし再び心を集中させ、視線を定めるならば、二重に見えていたものは一つに合わさるのである。
De Opificio Dei 9.5
Quid ergo mirum, si mens veneno, ac potentia vini dissoluta, dirigere se non potest ad videndum, sicut ne pedes quidem ad ambulandum, nervis stupescentibus debiles? aut si vis furoris in cerebrum saeviens concordiam disiungit oculorum?
PL 7, 40Aそれゆえ、毒や酒の力によって弛緩した精神が、見ることへ自らを向けることができないとしても、何の不思議があろうか。ちょうど、腱が痺れて弱った足が、歩くことへ向けられないのと同じである。あるいは、脳のうちに荒れ狂う狂気の力が、両目の調和を断ち切るとしても、何の不思議があろうか。
De Opificio Dei 9.6
Quod adeo verum est, ut luscis hominibus, si aut insani, aut ebrii fiant, nullo modo possit accidere, ut aliquid duplex videant.
PL 7, 40Aこのことはこれほどまでに真実であって、片目の人間には、たとえ狂ったり酔ったりしても、何かが二重に見えるということは決して起こり得ないのである。
De Opificio Dei 9.7
Quare si ratio apparet, cur oculi fallantur, manifestum est non esse falsos sensus; qui aut non falluntur, si sunt puri et integri, aut si falluntur, mens tamen non fallitur, quae illorum novit errorem.
PL 7, 40Bしたがって、目が欺かれる理由が明らかであるならば、感覚が偽りではないことは明白である。感覚は、それが清らかで健全であれば欺かれることはなく、たとえ欺かれたとしても、その誤りを知る精神そのものは欺かれないからである。