ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 7 › De Opificio Dei

Caput XI 第XI章

Lactantius · De Opificio Dei · PL 7, 47B · 26 sectiones

De Opificio Dei 11.1

1

De intestinis in homine, eorumque usu. Sequitur necessario, ut de internis quoque visceribus dicere incipiam: quibus non pulchritudo, quia sunt abdita, sed utilitas incredibilis attributa est, quoniam opus fuerat, ut terrenum hoc corpus succo aliquo de cibis ac potibus aleretur, sicut terra ipsa imbribus ac pruinis.

PL 7, 47B

人間の内臓およびその用途について。ここで必然的に、内なる臓腑についても語り始めねばならない。これらには、隠れた場所にあるがゆえに美しさではなく、信じがたいほどの有用さが与えられている。なぜなら、この土くれの肉体は、あたかも大地そのものが雨や霜によって養われるように、食物と飲み物からのある種の液によって養われる必要があったからである。

De Opificio Dei 11.2

2

Providentissimus artifex in medio eius receptaculum cibis fecit, quibus concoctis et liquefactis, vitales succos membris omnibus dispertiret.

PL 7, 47B

この上なく先見に富む造り主は、肉体の中央に食物を受け入れる器を設け、そこで食物が消化され溶かされることで、命をもたらす液があらゆる部位に分け与えられるようにした。

De Opificio Dei 11.3

3

Sed cum homo constet ex corpore atque anima, illud quod supra dixi receptaculum, soli corpori praestat alimentum: animae vero aliam sedem dedit.

PL 7, 47B

しかし人間は肉体と魂とから成るので、先に述べたその器は、肉体だけに養いを与える。魂にはまた別の座を与えたのである。

De Opificio Dei 11.4

4

Fecit enim genus quoddam viscerum molle atque rarum, quod pulmonem vocamus, in quod spiritus reciproca vicissitudine commearet; eumque non in uteri modum finxit, ne effunderetur simul spiritus, aut inflaret simul.

PL 7, 48B

というのも神は、我々が肺と呼ぶ、柔らかくて粗な一種の臓器を作り、そこへ息が行き来を繰り返すようにしたからである。しかも神はこれを革袋のような形には作らなかった。それは、息が一度に出てしまったり、一度に膨らんでしまったりすることのないようにするためである。

De Opificio Dei 11.5

5

Ideoque ne plenum quidem viscus effecit, sed inflabile, atque aeris capax; ut paulatim spiritum reciperet, dum vitalis ventus per illam spargitur raritatem, et eumdem rursus paulatim redderet, dum se ex illo explicat.

PL 7, 48B

それゆえ神はこの臓器を、中の詰まったものとしてではなく、膨らみうるもの、空気を容れうるものとして作った。それは、命の風がその粗な組織のうちに広がっていく間に少しずつ息を受け入れ、そこから開き広がる間に同じ息を再び少しずつ返すようにするためである。

De Opificio Dei 11.6

6

Ipsa enim vicissitudo flandi et spirandi, respirandique tractus, vitam sustentat in corpore.

PL 7, 49A

実に、息を吐くことと吸うこと、そして呼吸の続くその往復こそが、肉体のうちに生命を支えているのである。

De Opificio Dei 11.7

7

Quoniam ergo duo sunt in homine receptacula, unum aeris, quod alit animam, alterum ciborum, quod alit corpus, ut flecti cervix, ac moveri facile possit, duas esse per collum fistulas necesse est, cibalem, ac spiritalem, quarum superior ab ore ad ventrem ferat, inferior a naribus ad pulmonem.

PL 7, 49A

こうして人間のうちには二つの器があり、一つは魂を養う空気の器、もう一つは肉体を養う食物の器であるから、首が曲がり、たやすく動きうるようにするためには、首を通る管が二つ、すなわち食物の管と息の管とがなければならない。そのうち上にあるものは口から胃へ通じ、下にあるものは鼻から肺へと通じる。

De Opificio Dei 11.8

8

Quarum ratio, et natura diversa est. Ille enim qui est ab ore transitus, mollis effectus est, et qui semper clausus cohaereat sibi, sicut os ipsum; quoniam potus, et cibus, dimota et patefacta gula, quia corporales sunt, spatium sibi transmeandi faciunt.

PL 7, 49A

この二つの管は、その仕組みも性質も異なる。口からの通路は柔らかく作られ、口そのものと同じく常に閉じて互いにくっついている。なぜなら、飲み物や食物は物体的なものであるから、喉を押し分け開くことで、みずから通り抜けるための隙間を作るからである。

De Opificio Dei 11.9

9

Spiritus contra, qui est incorporalis, ac tenuis, quia spatium sibi facere non poterat, accepit viam patentem, quae vocatur gurgulio.

PL 7, 49B

これに対して息は、非物体的で微細なものであるから、みずから隙間を作ることができず、開いた通路を与えられた。これが気管(グルグリオ)と呼ばれるものである。

De Opificio Dei 11.10

10

Is constat ex ossibus flexuosis ac mollibus, quasi ex annulis in cicutae modum invicem compactis et cohaerentibus; patetque semper hic transitus.

PL 7, 50A

この気管は、曲がりくねった柔らかい骨から成り、あたかも毒人参の茎のような環が互いに組み合わさり連なってできている。そしてこの通路は常に開いている。

De Opificio Dei 11.11

11

Nullam enim requiem meandi habere spiritus potest, quia is, qui semper commeat, demissa utiliter de cerebro membri portione, cui uva nomen est, velut occursu quodam refraenatur, ne aut teneritudinem domicilii cum impetu veniens attracta pestilenti aura corrumpat, aut totam nocendi violentiam internis receptaculis perferat.

PL 7, 50A

というのも、息は行き来を休むことができないからである。常に流れ通うこの息は、脳から有用な形で垂れ下がる部分——口蓋垂と呼ばれるもの——によって、あたかも出迎えを受けるかのように制御される。それは、勢いよく入ってきた息が、有害な外気を引き込んでその住処の柔らかさを損なうことのないように、また害をなす力のすべてを内部の器官にまで及ぼすことのないようにするためである。

De Opificio Dei 11.12

12

Ideoque etiam nares breviter sunt apertae, quae idcirco sic nominantur, quia per eas vel odor, vel spiritus nare non desinit, quae sunt huius fistulae quasi ostia.

PL 7, 50A

それゆえ鼻孔もまた狭く開かれている。この鼻孔(ナレス)がそう呼ばれるのは、そこを通って匂いも息も絶えず流れ漂う(ナーレ)からであり、これはこの管のいわば扉なのである。

De Opificio Dei 11.13

13

Tamen haec fistula spiritalis non tantum ad nares, verum ad os quoque interpatet in extremis palati regionibus, ubi se colles faucium spectantes uvam tollere incipiunt in tumorem.

PL 7, 50A

とはいえ、この息の管は、鼻孔だけでなく、口蓋の奥の領域において口にも通じている。そこでは、口蓋垂に向かい合う喉の丘が、みずから盛り上がり始めるのである。

De Opificio Dei 11.14

14

Cuius rei causa et ratio non obscura est; loquendi enim facultatem non haberemus, si, ut gulae iter ad os tantum, ita gurgulio ad nares tantum pateret, nec procedens ex eo spiritus efficere vocem sine linguae ministerio posset.

PL 7, 50A

この事の原因と理由は明らかである。もし食道の通路が口だけに通じているように、気管もまた鼻だけに通じているとすれば、我々は語る能力を持たなかったであろう。また、そこから出る息も、舌の助けなしには声を作り出すことができなかったであろう。

De Opificio Dei 11.15

15

Aperuit igitur viam voci divina solertia ex illa fistula spiritali, ut posset lingua ministerio suo fungi, et vocis ipsius inoffensum tenorem pulsibus suis in verba concidere. Qui meatus, si aliquo modo interceptus sit, mutum faciat necesse est.

PL 7, 50B

そこで神の巧みな配慮は、あの息の管から声のための通路を開き、舌がその務めを果たし、声のよどみない流れを、その打つ動きによって言葉へと分かつことができるようにした。この通路が何らかの仕方で塞がれれば、必ず人を口の利けない者にしてしまう。

De Opificio Dei 11.16

16

Errat enim profecto quisquis aliam causam putat, cur homines muti sint. Non enim (ut vulgo creditur) vinctam gerunt linguam: sed ii vocalem illum spiritum per nares quasi mugientes profundunt, quod voci transitus ad os aut nullus omnino est, aut non sic patens ut plenam vocem possit emittere.

PL 7, 50B

実に、人が物を言えなくなる原因を別のところに求める者は誤っている。俗に信じられているように、舌が縛られているのではない。そうではなく、そのような者たちは、声となるはずの息を、あたかも呻くようにして鼻から吐き出しているのである。なぜなら、声が口へ通じる道が、まったく無いか、あってもじゅうぶんな声を出せるほどには開いていないからである。

De Opificio Dei 11.17

17

Quod plerumque natura fit; aliquando etiam casu accidit, ut morbo aliquo hic aditus obseptus vocem non transmittat ad linguam, faciatque de loquentibus mutos.

PL 7, 50B

これはたいてい生まれつきによって起こるが、時には偶然にも起こることがある。すなわち、何らかの病によってこの通路が塞がれ、声を舌へ伝えなくなり、かつては話せていた者を口の利けない者にしてしまうのである。

De Opificio Dei 11.18

18

Quod cum acciderit, auditum quoque obstrui necesse est; ut quia vocem emittere non potest, ne admittere quidem possit. Loquendi ergo causa patefactus est hic meatus.

PL 7, 51B

このことが起これば、聴覚もまた必ず塞がれる。声を出すことができない者は、これを受け入れることもできなくなるのである。したがって、この通路は語るために開かれているのである。

De Opificio Dei 11.19

19

Illud quoque praestat, ut in lavacris celebrandis, quia nares calorem ferre non possunt, aer fervens ore ducatur; item, si forte spiramenta narium frigoris pituita praecluserit, per os auram trahere possimus, ne obstructa meandi facultate, spiritus stranguletur.

PL 7, 51B

この通路はまた次のことをも可能にしている。すなわち、湯浴みをする際、鼻孔は熱に耐えられないので、熱した空気を口から取り入れられるようにすること。また、もし鼻の通り道が寒さによる粘液で塞がれたなら、口から息を引き入れることができ、通り道が塞がれたために息が詰まってしまうことがないようにすることである。

De Opificio Dei 11.20

20

Cibi vero in alvum recepti, et cum potus humore permixti, cum iam calore percocti fuerint, eorum succus inenarrabili modo per membra diffusus, irrigat universum corpus, et vegetat.

PL 7, 51B

さて、胃に受け入れられた食物は、飲み物の水分と混じり合い、熱によって煮られたのち、その液が言い表しがたい仕方で全身に行き渡り、肉体全体を潤し活力を与える。

De Opificio Dei 11.21

21

Intestinorum quoque multiplices spirae, ac longitudo in se convoluta, et uno tamen substricta vinculo, quam mirificum Dei opus est?

PL 7, 52A

腸の幾重にも重なった巻き、そしてそれ自身のうちに巻き込まれた長さが、それでいて一本の紐で締めくくられていることは、なんと驚くべき神の御業であろうか。

De Opificio Dei 11.22

22

Nam ubi maceratos ex se cibos alvus emiserit, paulatim per illos internorum anfractus extruduntur, ut quidquid ipsis inest succi, quo corpus alitur, membris omnibus dividatur.

PL 7, 52A

というのも、胃が軟らかくした食物をみずからのうちから送り出すと、それは内部の曲がりくねった道を少しずつ押し出されていき、そのうちにある、肉体を養う液がことごとくあらゆる部位に分け与えられるようになっているからである。

De Opificio Dei 11.23

23

Et tamen necubi forte obhaereant, ac resistant, quod fieri poterat, propter ipsorum voluminum flexiones in se saepe redeuntes, et fieri sine pernicie non poterat, oblevit ea intrinsecus crassiore succo, ut purgamenta illa ventris ad exitus suos facilius per lubricum niterentur.

PL 7, 52A

しかもそれがどこかで滞り、留まってしまうことのないように——腸の幾重もの曲がりが幾度も自身に立ち返るため、それは起こりえたことであり、しかも害なしには済まなかったであろう——神は腸の内側をより粘り気のある液で塗り、胃の汚物がその出口へと滑らかな道をより容易く進んでいけるようにしたのである。

De Opificio Dei 11.24

24

Illa quoque ratio subtilissima est, quod vesica, cuius usum volucres non habent, cum sit ab intestinis separata, nec ullam habeat fistulam, qua ex illis urinam trahat, completur tamen, et humore distenditur.

PL 7, 52A

また次のこともきわめて精妙な仕組みである。すなわち、鳥には備わっていない膀胱は、腸から切り離されており、そこから尿を引き出すいかなる管も持たないにもかかわらず、満たされ、水分によって膨らむのである。

De Opificio Dei 11.25

25

Id quomodo fiat, non est difficile pervidere, intestinorum enim partes, quae ab alvo cibum potumque suspiciunt, patentiores sunt quam caeterae spirae, et multo tenuiores.

PL 7, 52B

これがどのようにして起こるかを見極めるのは難しくない。すなわち、胃から食物と飲み物を受け取る腸の部分は、他の巻きよりも広く開いており、はるかに薄いのである。

De Opificio Dei 11.26

26

Hae vesicam circumplectuntur, et continent: ad quas partes cum potus et cibus mixta pervenerint, fimum quidem crassius fit, et transmeat, humor autem omnis per illam teneritudinem percolatur, eumque vesica, cuius aeque tenuis subtilisque membrana est, absorbet, et colligit, ut foras, qua natura exitum patefecit, emittat.

PL 7, 52B

この部分が膀胱を取り巻き、これを包んでいる。飲み物と食物が混じり合ってこの部分に達すると、より濃い糞便はそのまま通り過ぎていくが、水分はすべてその薄い組織を通して漉し出され、これと同じく薄く繊細な膜を持つ膀胱がこれを吸い取り集め、自然が開いた出口から外へ排出するのである。