De Opificio Dei 12.1
De utero, et conceptione, atque sexibus. De utero quoque et conceptione, quoniam de internis loquimur, dici necesse est, ne quid praeterisse videamur: quae quanquam in operto latent, sensum tamen atque intelligentiam latere non possunt.
PL 7, 52B子宮、懐胎、および両性について。我々は内なる器官について語っているのであるから、子宮と懐胎についても述べておく必要がある。何かを語り落としたと見られないためである。これらは隠された場所に潜んでいるとはいえ、感覚と理解から隠れることはできない。
De Opificio Dei 12.2
Vena in maribus, quae seminium continet, duplex est, paulo interior quam illud humoris obscoeni receptaculum.
PL 7, 52B男における種子を蓄える管は二つあり、あの不浄な液の器よりも、いくらか内側にある。
De Opificio Dei 12.3
Sicut enim renes duo sunt, ita testes, ita et venae seminales duae, in una tamen compage cohaerentes; quod videmus in corporibus animalium, cum interfecta patefiunt: sed illa dexterior masculinum continet semen, sinisterior foemininum; et omnino in toto corpore pars dextra masculina est, sinistra vero foeminina.
PL 7, 53Bというのも、腎臓が二つあるように、睾丸も二つ、種子の管もまた二つあり、しかも一つの構造のうちに結び合わされているからである。これは動物の肉体が屠られて開かれたときに見られる。そのうち右側のものは男性の種子を蓄え、左側のものは女性の種子を蓄える。そして総じて肉体全体において、右の部分は男性的であり、左の部分は女性的である。
De Opificio Dei 12.4
Ipsum semen quidam putant ex medullis tantum, quidam ex omni corpore ad venam genitalem confluere, ibique concrescere. Sed hoc, humana mens, quomodo fiat, non potest comprehendere.
PL 7, 53B種子そのものについては、ある者は骨髄からのみ、ある者は全身から生殖の管へと流れ集まり、そこで凝り固まると考える。しかしこれがどのようにして起こるのかは、人間の精神には理解することができない。
De Opificio Dei 12.5
Item in foeminis uterus in duas se dividit partes, quae in diversum diffusae ac reflexae, circumplicantur, sicut arietis cornua. Quae pars in dextram retorquetur, masculina est; quae in sinistram foeminina.
PL 7, 53B同様に女においては、子宮が二つの部分に分かれ、それぞれ別方向に広がり折れ曲がって、あたかも雄羊の角のように巻いている。そのうち右にねじれる部分が男性的であり、左にねじれる部分が女性的である。
De Opificio Dei 12.6
Conceptum igitur Varro et Aristoteles sic fieri arbitrantur. Aiunt non tantum maribus inesse semen, verum etiam foeminis, et inde plerumque matribus similes procreari: sed earum semen sanguinem esse purgatum, quod si recte cum virili mixtum sit, utraque concreta et simul coagulata informari: et primum quidem cor hominis effingi, quod in eo sit et vita omnis et sapientia; denique totum opus quadragesimo die consummari.
PL 7, 53Bさて懐胎については、ワッロとアリストテレスは次のように考えている。種子は男だけでなく女にも宿っており、そこからしばしば母に似た子が生まれるのだ、と彼らは言う。ただし女の種子は浄化された血であって、これが男の種子と正しく混ざり合えば、両者が凝り固まり共に固まって形をなし始める。まず初めに人の心臓が形づくられるが、それは、そこにこそいのちのすべてと知恵とが宿っているからである。そしてついには、四十日目にすべての形成が完成する。
De Opificio Dei 12.7
Ex abortionibus haec fortasse collecta sunt. In avium tamen foetibus primum oculos fingi dubium non est, quod in ovis saepe deprehendimus. Unde fieri non posse arbitror, quin fictio a capite sumat exordium.
PL 7, 54Bこれらのことは、おそらく流産の観察から集められたものであろう。しかし鳥の胎においては、まず目が形づくられることに疑いはない。それは卵のうちにしばしば見出すところである。それゆえ私は、形成が頭から始まらないということはありえないと考える。
De Opificio Dei 12.8
Similitudines autem in corporibus filiorum sic fieri putant. Cum semina inter se permixta coalescunt, si virile superaverit, patri similem provenire, seu marem, seu foeminam; si muliebre praevaluerit, progeniem cuiusque sexus ad imaginem respondere maternam.
PL 7, 54B子の肉体における似姿については、次のように生じると考えられている。互いに混ざり合った種子が結びつくとき、もし男性のものが勝れば、生まれる子は男であれ女であれ、父に似た者となる。もし女性のものが勝れば、いずれの性の子であっても、母の姿に似たものとなる。
De Opificio Dei 12.9
Id autem praevalet e duobus, quod fuerit uberius; alterum enim quodammodo amplectitur et includit: hinc plerumque fieri, ut unius tantum lineamenta praetendat.
PL 7, 55B両者のうちより豊かなほうが優る。というのも、一方が他方をいわば抱き込み、包み込むからである。ここから多くの場合、子はただ一方の輪郭のみを示すことになる。
De Opificio Dei 12.10
Si vero aequa fuerit ex pari semente permixtio, figuras quoque misceri; ut soboles illa communis, aut neutrum referre videatur, quia totum ex altero non habet, aut utrumque, quia partem de singulis mutuata est.
PL 7, 55Bしかしもし等しい種子から等しい混合が生じたなら、姿形もまた混じり合う。それゆえその共通の子は、一方の全部を受け継いでいないために両親のいずれにも似ていないように見えることもあれば、それぞれから一部ずつを借り受けているために両方に似ているように見えることもある。
De Opificio Dei 12.11
Nam in corporibus animalium videmus, aut confundi parentum colores, ac fieri tertium neutri generantium simile; aut utriusque sic exprimi, ut discoloribus membris per omne corpus concors mixtura varietur. Dispares quoque naturae hoc modo fieri putantur.
PL 7, 55B実際、動物の肉体において我々は、親の色が混ざり合って、いずれの親にも似ない第三の色になったり、あるいは両方の色がそのまま現れて、肉体じゅうの部分が異なる色をしながらも調和した混じり合いの多彩さとなったりするのを見る。異なる本性もまた、このようにして生じると考えられている。
De Opificio Dei 12.12
Cum forte in laevam uteri partem masculinae stirpis semen inciderit, marem quidem gigni opinatio est; sed quia sit in foeminina parte conceptus, aliquid in se habere foemineum, supra quam decus virile patiatur; vel formam insignem, vel nimium candorem, vel corporis levitatem, vel artus delicatos, vel staturam brevem, vel vocem gracilem, vel animum imbecillum, vel ex his plura.
PL 7, 57Aもし男性の種子が子宮の左側にたまたま入ったなら、男が生まれるとの見方がある。しかしその子は女性の部分において宿ったのであるから、男らしい気品が許す以上に、何か女性的なものを自身のうちに持つことになる。すなわち、際立って整った容姿、あるいは過度の白さ、肉体の滑らかさ〔levitas は「軽さ」とも読めるが、次節の毛深い顔との対から「滑らかさ」と取った〕、華奢な手足、低い背丈、細い声、弱い心、あるいはこれらのうちいくつかを併せ持つのである。
De Opificio Dei 12.13
Item, si partem in dextram semen foeminini sexus influxerit, foeminam quidem procreari: sed quoniam in masculina parte concepta sit, habere in se aliquid virilitatis, ultra quam sexus ratio permittat; aut valida membra, aut immoderatam longitudinem, aut fuscum colorem, aut hispidam faciem, aut vultum indecorum, aut vocem robustam, aut animum audacem, aut ex his plura.
PL 7, 57A同様に、もし女性の性の種子が右側に流れ込んだなら、女が生まれるが、その子は男性の部分において宿ったのであるから、その性にふさわしい程度を超えて、何か男性的なものを自身のうちに持つことになる。すなわち、頑健な四肢、あるいは度を超した長身、浅黒い肌、毛深い顔、見苦しい容貌、太い声、大胆な心、あるいはこれらのうちいくつかを併せ持つのである。
De Opificio Dei 12.14
Si vero masculinum in dexteram, foemininum in sinistram pervenerit, utrosque foetus recte provenire; ut et foeminis per omnia naturae suae decus constet, et maribus tam mente, quam corpore robur virile servetur.
PL 7, 57Aしかしもし男性の種子が右側に、女性の種子が左側に至ったなら、両方の胎児は正しく生まれる。こうして女には、あらゆる点でその本性にふさわしい気品が保たれ、男には、精神においても肉体においても、男らしい力強さが保たれるのである。
De Opificio Dei 12.15
Istud vero ipsum quam mirabile institutum Dei, quod ad conservationem generum singulorum, duos sexus maris ac foeminae machinatus est; quibus inter se per voluptatis illecebras copulatis, successiva soboles pareretur, ne omne genus viventium conditio mortalitatis extingueret.
PL 7, 57Bしかし、これ自体がなんと驚くべき神の定めであろうか。神はそれぞれの種を保つために、男と女という二つの性を仕組んだ。この両者が快楽の誘いによって互いに結ばれることで、次々と子孫が生み出され、あらゆる生き物の種族が死すべき境遇によって絶えてしまうことのないようにしたのである。
De Opificio Dei 12.16
Sed plus roboris maribus attributum est, quo facilius ad patientiam iugi maritalis foeminae cogerentur. Vir itaque nominatus est, quod maior in eo vis est, quam in foemina; et hinc virtus nomen accepit.
PL 7, 57Bしかし男にはより多くの力が与えられた。それは、女を夫婦の軛に耐え忍ぶよう、より容易く従わせるためである。かくして男(ウィル)と名づけられたのは、女におけるよりも大きな力(ウィース)が男のうちにあるからであり、ここから徳(ウィルトゥス)もその名を得たのである。
De Opificio Dei 12.17
Item mulier (ut Varro interpretatur) a mollitie, immutata et detracta littera, velut mollier; cui suscepto foetu, cum partus appropinquare iam coepit, turgescentes mammae dulcibus succis distenduntur, et ad nutrimenta nascentis fontibus lacteis foecundum pectus exuberat.
PL 7, 57C同様に女(ムリエル)は、ワッロの解するところによれば、柔らかさ(モッリティエス)から、字を変え一字を落として、いわば「モッリエル」(より柔らかい者)に由来する。女が胎児を宿すと、出産が近づくにつれ、乳房は甘い液で膨れふくらみ、生まれ来る子の養いのために、豊かな胸が乳の泉を溢れさせるのである。
De Opificio Dei 12.18
Nec enim decebat aliud quam ut sapiens animal a corde alimoniam duceret. Idque ipsum solertissime comparatum est, ut candens ac pingui humor teneritudinem novi corporis irrigaret, donec ac capiendos fortiores cibos, et dentibus instruatur, et viribus roboretur. Sed redeamus ad propositum, ut caetera, quae supersunt breviter explicemus.
PL 7, 57Cというのも、知恵ある動物が心臓から養いを引くのでなければふさわしくなかったからである。そしてこのこと自体、この上なく巧みに仕組まれている。すなわち、白く脂を含んだ液が、より丈夫な食物を摂れるようになるまで、歯を備え、力を蓄えるまでの間、新しい肉体の柔らかさを潤すのである。しかし話をもとに戻し、残っていることを手短に説き明かすことにしよう。