ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 7 › De Opificio Dei

Caput I 第I章

Lactantius · De Opificio Dei · PL 7, 10A · 20 sectiones

De Opificio Dei 1.1

1

Prooemium et adhortatio ad Demetrianum. Quam minime sim quietus et in summis necessitatibus, ex hoc libello poteris existimare; quem ad te rudibus pene verbis, prout ingenii mediocritas tulit, Demetriane, perscripsi, ut quotidianum studium meum et nosses, et non deessem tibi, praeceptor etiamnunc, sed honestioris rei meliorisque doctrinae.

PL 7, 10A

序、およびデメトリアヌスへの勧め。この上ない窮迫のうちにあってさえ、私がいかに少しも安閑としていないかは、この小著から推し量ることができよう。これをお前に、才知の凡庸さが許すかぎり、ほとんど拙い言葉で書き記したのは、デメトリアヌスよ、我が日々の努めをお前に知らせるためであり、また、今もなお師として、より高潔な事柄、より優れた教えにおいて、お前に欠けることのないためである。

De Opificio Dei 1.2

2

Nam si te in litteris, nihil aliud quam linguam instruentibus, auditorem satis strenuum praebuisti: quanto magis in his veris, et ad vitam pertinentibus, docilior esse debebis?

PL 7, 10A

お前は、ただ言葉を仕込むだけの文学においてさえ、十分に熱心な聴講者であることを示した。まして、この真実の、生に関わる事柄においては、なおいっそう素直な学び手であるべきではないか。

De Opificio Dei 1.3

3

Apud quem nunc profiteor, nulla me necessitate vel rei, vel temporis impediri, quominus aliquid excudam, quo philosophi nostrae sectae, quam tuemur, instructiores doctioresque in posterum fiant; quamvis nunc male audiant, castigenturque vulgo, quod aliter quam sapientibus convenit vivant, et vitia sub obtentu nominis celent, quibus illos aut mederi oportuit, aut ea prorsus effugere, ut beatum atque incorruptum sapientiae nomen vita ipsa cum praeceptis congruente praestarent.

PL 7, 10A

そのお前を前にして、私は今言明する——事情のものであれ時勢のものであれ、いかなる必然性によっても、私は何かをものすることを妨げられはしない、と。それによって、我々が守っている我々の学派の哲学者たちが、後の世においてより備えのある、より学識ある者となるためである。もっとも今、彼らは悪評を受け、大衆から責め立てられている。彼らが賢者にふさわしいのとは違う仕方で生きており、その名の陰に悪徳を隠しているからである——その悪徳は、彼らが癒すか、あるいはまったく逃れるべきものであった。そうすることで、教えと一致する生き方そのものによって、幸いなる、汚れなき知恵の名を保つべきであったのに。

De Opificio Dei 1.4

4

Ego tamen, ut nos ipsos simul et caeteros instruam, nullum laborem recuso. Neque enim possum oblivisci mei, tum praesertim, cum maxime opus sit meminisse; sicut ne tu quidem tui, ut spero, et opto.

PL 7, 11A

しかしながら私は、我々自身と同時に他の人々をも教えるために、いかなる労苦も拒まない。なぜなら、私は自分自身を忘れることができないからである——とりわけ、忘れずにいることが最も必要とされるときには。お前もまた、自分自身を忘れずにいることを、私は望み、そう願っている。

De Opificio Dei 1.5

5

Nam licet te publicae rei necessitas a veris et iustis operibus avertat: tamen fieri non potest, quin subinde in coelum aspiciat. Mens sibi conscia recti.

PL 7, 11A

というのも、たとえ公務の必要がお前を真実で正しい行いから遠ざけるとしても、それでもなお、「正しきを自ら知る心」が折にふれて天を仰ぎ見ずにいることはできない。

De Opificio Dei 1.6

6

Ego quidem laetor omnia tibi, quae pro bonis habentur, prospere fluere; sed ita, si nihil de statu mentis immutent. Vereor enim ne paulatim consuetudo, et iucunditas earum rerum (sicut fieri solet) in animum tuum repat.

PL 7, 11A

私はもちろん、善いものとされるすべてのことが、お前にとって順調に運んでいるのを喜ばしく思う。ただし、それらが精神の状態について何も変えないならば、の話である。というのも私は恐れる——習慣と、そうした事柄の心地よさとが、常にそうなるように、少しずつお前の心の中に忍び込みはしないかと。

De Opificio Dei 1.7

7

Ideoque te moneo, Et repetens iterumque monebo ne oblectamenta ista terrae, pro magnis aut veris bonis habere te credas; quae sunt non tantum fallacia, quia dubia, verum etiam insidiosa, quia dulcia.

PL 7, 11B

それゆえ私はお前に忠告する。「そしてまた重ねて忠告するであろう」——この地上の楽しみを、大きな、あるいは真実の善と思い込むことのないようにと。それらは、不確かであるがゆえに欺くものであるばかりか、甘美であるがゆえに罠でもあるのだ。

De Opificio Dei 1.8

8

Nam ille colluctator et adversarius noster scis quam sit astutus, et idem ipse violentus, sicuti nunc videmus. Is haec omnia, quae illicere possunt, pro laqueis habet, et quidem tam subtilibus, ut oculos mentis effugiant, ne possint hominis provisione vitari.

PL 7, 11B

というのも、我々のかの格闘の相手にして敵対者が、いかに狡猾であるか、お前は知っているし、同時にまた凶暴でもあることは、今我々が見ているとおりである。彼は、人を誘い込みうるこれらすべてのものを罠と見なしており、しかもその罠は実に巧妙で、心の目をすり抜け、人が用心してもそれを避けることができないほどである。

De Opificio Dei 1.9

9

Summa ergo prudentia est, pedetentim procedere; quoniam utrobique saluti insidet, et offensacula pedibus latenter opponit. Itaque res tuas prosperas, in quibus nunc agis, suadeo ut pro tua virtute aut contemnas, si potes, aut non magnopere mireris.

PL 7, 12A

それゆえ、最上の思慮とは、一歩ずつ進むことである。なぜなら、彼はいずれの側にも救いを狙って潜み、気づかれぬままに足元に躓きの石を置くからである。それゆえ私は勧める——お前が今携わっている順調な事柄を、お前の徳をもって、できるならば軽んじるか、さもなくば過度に驚嘆しないようにと。

De Opificio Dei 1.10

10

Memento et veri parentis tui, et in qua civitate nomen dederis, et cuius ordinis fueris. Intelligis profecto quid loquar.

PL 7, 12A

また、お前の真実の父を、そしてお前がどの都市において名を登録したか、いかなる身分に属していたかを、思い起こすがよい。私が何を言おうとしているか、お前は確かに理解していよう。

De Opificio Dei 1.11

11

Nec enim te superbiae arguo, cuius in te ne suspicio quidem ulla est: sed ea quae dico, ad mentem referenda sunt, non ad corpus, cuius omnis ratio ideo comparata est, ut animo tanquam domino serviat, et regatur nutu eius.

PL 7, 12A

私はお前を高慢だと責めているのではない——お前にはその疑いすらまったくない。私が言っていることは、精神にかかわるものであって、肉体にかかわるものではない。肉体のあらゆる仕組みは、主人に仕えるように心に仕え、その意のままに治められるように整えられているのである。

De Opificio Dei 1.12

12

Vas est quidem corpus quodammodo fictile, quo animus, id est homo ipse verus continetur, et quidem non a Prometheo fictum (ut poetae loquuntur), sed a summo illo rerum conditore atque artifice Deo; cuius divinam providentiam perfectissimamque virtutem, nec sensu comprehendere, nec verbo enarrare possibile est.

PL 7, 12A

肉体とはいわば一種の土の器であって、その中に心、すなわち真の人間そのものが収められている。それは詩人たちの語るようにプロメテウスによって形づくられたのではなく、かの万物の最高の創り主にして工匠である神によって形づくられたのである。その神の摂理と最も完全な力とは、感覚によって捉えることも、言葉によって述べ尽くすこともできない。

De Opificio Dei 1.13

13

Tentabo tamen, quoniam corporis et animi facta mentio est, utriusque rationem, quantum pusillitas intelligentiae meae pervidet, explicare.

PL 7, 12B

しかしながら私は、肉体と心について言及がなされた以上、私の知性の乏しさが見て取りうる限りにおいて、その両者の理を説き明かすことを試みよう。

De Opificio Dei 1.14

14

Quod officium hac de causa maxime suscipiendum puto, quod M. Tullius, vir ingenii singularis, in quarto de Republica libro, cum id facere tentasset, nihil prorsus effecit; nam materiam late patentem angustis finibus terminavit, leviter summa quaeque decerpens.

PL 7, 12B

この務めを、私はとりわけ次の理由から引き受けるべきだと考える。すなわち、比類なき才知の人であったキケロが、『国家について』第四巻においてこれを試みながら、まったく何も成し遂げなかったからである。彼は広大な題材を狭い枠に押し込め、要点をも軽く掠め取るにとどめたのである。

De Opificio Dei 1.15

15

Ac ne ulla esset excusatio, cur eum locum non fuerit executus, ipse testatus est, nec voluntatem sibi defuisse, nec curam.

PL 7, 13A

そして、なぜその主題を最後まで論じ尽くさなかったのかについて、いかなる弁解の余地も残らぬようにと、彼自身が証言している——自分には意志も配慮も欠けてはいなかった、と。

De Opificio Dei 1.16

16

In libro enim de Legibus primo, cum hoc idem summatim stringeret, sic ait: Hunc locum satis (ut mihi videtur) in iis libris, quos legistis, expressit Scipio. Postea tamen in libro de Natura deorum secundo, hoc idem latius exequi conatus est.

PL 7, 13A

というのも『法律について』第一巻において、これと同じことを手短に述べたとき、彼はこう言っている。「この主題については、諸君が読んだあの書物の中で、スキピオが十分に述べ尽くしたと私には思われる」と。それでも後に『神々の本性について』第二巻において、彼は同じことをより広く論じ尽くそうと試みた。

De Opificio Dei 1.17

17

Sed quoniam ne ibi quidem satis expressit, aggrediar hoc munus et sumam mihi audacter explicandum, quod homo disertissimus pene omisit intactum.

PL 7, 13A

しかし、そこでもなお十分には述べ尽くさなかったのであるから、私はこの務めに取りかかり、かの雄弁比類なき人物がほとんど手つかずのまま残しておいたことを、大胆にも自ら引き受けようと思う。

De Opificio Dei 1.18

18

Forsitan reprehendas, quod in rebus obscuris coner aliquid disputare; cum videas tanta temeritate homines extitisse, qui vulgo philosophi nominantur, ut ea, quae abstrusa prorsus atque abdita Deus esse voluit, scrutarentur, ac naturam rerum coelestium terrenarumque conquirerent, quae a nobis longe remotae, neque oculis contrectari, neque tangi manu, neque percipi sensibus possunt: et tamen de illarum omnium ratione sic disputant, ut ea, quae afferunt, probata et cognita videri velint.

PL 7, 13A

お前はおそらく、私が曖昧な事柄について何かを論じようとするのを咎めるであろう。だが見よ、世に哲学者と呼ばれる者たちの中には、神がまったく隠されたもの、秘められたものとして望んだ事柄までも詮索し、天と地の万物の本性を追い求めようとする、あれほど大胆不敵な者たちが現れているではないか。それらは我々から遠く隔たっており、目で触れることも、手で触れることも、感覚で捉えることもできないのに、それでも彼らはそのすべての理について、あたかも証明され認識されたことであるかのように見せかけて論じているのである。

De Opificio Dei 1.19

19

Quid est tandem, cur nobis invidiosum quisquam putet, si rationem corporis nostri dispicere et contemplari velimus?

PL 7, 13B

それならば、我々が自分の肉体の理を見極め、考察しようとすることを、いったい誰が我々にとって非難に値することだと考える理由があろうか。

De Opificio Dei 1.20

20

Quae plane obscura non est; quia ex ipsis membrorum officiis, et usibus partium singularum, quanta vi providentiae quidque factum sit, intelligere nobis licet.

PL 7, 13B

それは明らかに、曖昧なものではない。なぜなら、肢体それぞれの働きと、個々の部分の用途とから、いかに大いなる摂理の力によって各々が作られたかを、我々は知ることができるからである。