De Opificio Dei 14.1
De intestinorum quorumdam ignota ratione. Multa esse constat in corpore, quorum vim, rationemque perspicere nemo, nisi qui fecit, potest.
PL 7, 60Aある種の内臓についての知られざる理について。身体のうちには、これを造った方以外の誰も、その働きと理とを見通すことのできない多くのものがあることは明らかである。
De Opificio Dei 14.2
An aliquis enarrare se putat posse quid utilitatis, quid effectus habeat tenuis membrana illa perlucens, qua circumretitur alvus, ac tegitur?
PL 7, 60A腹部を取り巻き覆っている、あの透き通った薄い膜が、どのような効用、どのような働きを持つのか、誰か説き明かせると思うだろうか。
De Opificio Dei 14.3
Quid renum gemina similitudo? quos ait Varro ita dictos, quod rivi ab his obscoeni humoris oriantur: quod est longe secus, quia spinae altrinsecus supini cohaerent, et sunt ab intestinis separati.
PL 7, 60B腎臓(レーネース)が対をなして似ていることは何のためか。ワッロは、そこから汚らわしい体液の流れ(リーウィー)が生じるゆえに、腎臓はこう名づけられたと言うが、それは大きな誤りである。なぜなら腎臓は脊柱の両側に仰向けに接し合い、腸からは離れているからである。
De Opificio Dei 14.4
Quid splen? quid iecur? quae viscera quasi ex conturbato sanguine videntur esse concreta: quid fellis amarissimus liquor? quid globus cordis?
PL 7, 60B脾臓は何のためか。肝臓は何のためか。これらの内臓は、いわば掻き乱された血から凝り固まったもののように見える。胆汁のこの上なく苦い液は何のためか。心臓の丸い塊は何のためか。
De Opificio Dei 14.5
Nisi forte illis credendum putabimus, qui affectum iracundiae in felle constitutum putant, pavoris in corde, in splene laetitiae.
PL 7, 60Bもしや、怒りの情動は胆汁に、恐れの情動は心臓に、喜びの情動は脾臓に定められていると考える者たちを信じるべきだと言うのでなければ。
De Opificio Dei 14.6
Ipsius autem iecoris officium volunt esse, ut cibos in alvo concoquat amplexu et calefactu suo: quidam libidines rerum venerearum in iecore contineri arbitrantur.
PL 7, 61A他方、肝臓の役目は、その抱擁と温めによって、腹の中の食物を消化することにあると彼らは考える。またある者たちは、性愛の欲情は肝臓に宿っていると考える。
De Opificio Dei 14.7
Primum ista perspicere acumen humani sensus non potest, quia horum officia in operto latent, nec usus suos patefacta demonstrant.
PL 7, 61Aまず第一に、これらのことを見通すことは人間の感覚の鋭さをもってしてはできない。なぜなら、これらの働きは覆い隠されたところに潜んでおり、切り開かれてもその用途を示すことがないからである。
De Opificio Dei 14.8
Nam si ita esset, fortasse placidiora quaeque animalia, vel nihil fellis omnino, vel minus haberent, quam ferae; timidiora plus cordis, salaciora plus iecoris, lasciviora plus splenis habuissent.
PL 7, 61Aというのも、もしそうであったなら、おそらく、より穏やかな動物たちは、獣に比べて胆汁を全く持たないか、より少なく持つことになり、より臆病な者はより多くの心臓を、より好色な者はより多くの肝臓を、より奔放な者はより多くの脾臓を持つことになったであろう。
De Opificio Dei 14.9
Sicuti igitur nos sentimus audire auribus, oculis cernere, naribus odorare: ita profecto sentiremus, nos felle irasci, iecore cupere, splene gaudere.
PL 7, 61Aそれゆえ、我々が耳で聞き、目で見、鼻で嗅ぐと感じているのと同じように、もしそうであったなら、我々は確かに胆汁によって怒り、肝臓によって欲し、脾臓によって喜ぶと感じているはずである。
De Opificio Dei 14.10
Cum autem, unde affectus isti veniant, minime sentiamus, fieri potest, et aliunde veniant, et aliud viscera illa, quam suspicamur, efficiant. Nec tamen convincere possumus, falsa illos, qui haec disputant, dicere.
PL 7, 61Aしかし、これらの情動がどこから来るのか、我々は少しも感じ取れないのであるから、それらが別のところから来ること、そしてかの内臓が我々の推測とは異なる働きをしていることもありうる。とはいえ、これを論じる者たちが偽りを述べていると論証することも我々にはできない。
De Opificio Dei 14.11
Sed omnia, quae ad motus animi animaeque pertineant, tam obscurae altaeque rationis esse arbitror, ut supra hominem sit, ea liquido pervidere.
PL 7, 62Aしかし、心と魂の動きに関わるすべての事柄は、あまりにも不明瞭で深遠な理に属しており、それを明瞭に見通すことは人間の及ぶところではないと私は考える。
De Opificio Dei 14.12
Id tamen certum et indubitatum esse debet, tot res, tot viscerum genera, unum et idem habere officium, ut animam contineant in corpore. Sed quid proprie muneris singulis sit iniunctum, quis scire, nisi artifex, potest, cui soli opus suum notum est?
PL 7, 62Aとはいえ、これだけは確かで疑いのないこととされるべきである。すなわち、これほど多くのもの、これほど多種の内臓が、魂を身体のうちに保つという、ただ一つの同じ働きを持つということである。しかし、それぞれに固有にどのような役目が課せられているのかは、造り主以外に、誰が知りえようか。自らの作品を知るのは造り主のみなのだから。