ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 7 › De Opificio Dei

Caput III 第III章

Lactantius · De Opificio Dei · PL 7, 16A · 22 sectiones

De Opificio Dei 3.1

1

De conditione pecudum et hominis. Queruntur, hominem nimis imbecillum et fragilem nasci, quam caetera animalia nascuntur; quae ut sunt edita ex utero, protinus in pedes suos erigi, et gestire discursibus, statimque aeri tolerando idonea esse, quod in lucem naturalibus indumentis munita processerint: hominem contra, nudum, et inermem tanquam ex naufragio in huius vitae miserias proiici et expelli; qui neque movere se loco, ubi effusus est, possit, nec alimentum lactis appetere, nec iniuriam temporis ferre; itaque naturam, non matrem esse humani generis, sed novercam, quae cum mutis tam liberaliter se gesserit, hominem vero sic effuderit, ut inops, et infirmus, et omni auxilio indigens, nihil aliud possit, quam fragilitatis suae conditionem ploratu ac fletibus suis ominari: scilicet, Cui tantum in vita restet transire malorum.

PL 7, 16A

家畜と人間の境遇について。彼らは訴える——人間は他の動物が生まれるのに比べて、あまりに弱く脆く生まれる、と。他の動物は母胎から出るや否や、すぐに自分の足で立ち上がり、走り回ることを喜び、生まれながらの装いに守られて光の中へ進み出るがゆえに、たちまち大気に耐えるにふさわしいものとなる。ところが人間は、これに反して、裸で無防備なまま、あたかも難破船から投げ出されるように、この人生の悲惨の中へ投げ込まれ、追い出される。そして生まれ落ちた場所から自ら動くこともできず、乳という食べ物を求めることも、時の苛酷さに耐えることもできない。それゆえ自然は、人類の母ではなく継母である、と彼らは言う。自然は物言わぬ生き物たちにはあれほど気前よく振る舞いながら、人間についてはこのように投げ出し、頼りなく弱く、あらゆる助けを必要とする者として、ただ泣き叫ぶことによってしか、自らの脆さという境遇を予兆することができないようにしたのだ、と。すなわち、「この者には、生涯において通り過ぎねばならぬこれほど多くの災いが残されている」というわけである。

De Opificio Dei 3.2

2

Quae cum dicunt, vehementer sapere creduntur, propterea quod unusquisque inconsiderate suae conditioni ingratus est: ego vero illos nunquam tam desipere contendo, quam cum haec loquuntur.

PL 7, 16B

彼らがこう言うとき、非常に賢明であるかのように思われている。それは、誰もが不用意にも自分の境遇に対して不満を抱くものだからである。しかし私は、彼らがこう語るときほど愚かであることはない、と断言する。

De Opificio Dei 3.3

3

Considerans enim conditionem rerum, intelligo nihil fieri aliter debuisse, ut non dicam, potuisse, quia Deus potest omnia; sed necesse est, ut providentissima illa maiestas id effecerit, quod erat melius et rectius.

PL 7, 16B

というのも、事物の境遇をよく考えるならば、私には、それが他のようになるべきではなかった——できなかった、とは言うまい、神はすべてをなし得るのだから——と分かるのである。むしろ、あの最も摂理深い威厳が、より善く、より正しいことを成し遂げたのだと考えねばならない。

De Opificio Dei 3.4

4

Libet igitur interrogare istos divinorum operum reprehensores, quid in homine deesse, quia imbecillior nascitur, credant?

PL 7, 16B

それゆえ、神の御業を非難するこの者たちに問うてみたい——人間が弱く生まれるからには、いったい人間に何が欠けていると彼らは考えるのか。

De Opificio Dei 3.5

5

Num idcirco minus educentur homines? num minus ad summum robur aetatis provehantur; num imbecillitas aut incrementum impediat, aut salutem? quoniam quae desunt, ratio dependit.

PL 7, 16B

それゆえ人間はより少なく育てられるのか。最盛期の力にまで至ることがより少ないのか。弱さは成長や健康を妨げるのか。欠けているものは、理性が埋め合わせるのである。

De Opificio Dei 3.6

6

At hominis, inquiunt, educatio maximis laboribus constat: pecudum scilicet conditio melior, quod hae omnes, cum foetum ediderint, non nisi pastus sui curam gerunt; ex quo efficitur, ut uberibus sua sponte distentis, alimentum lactis foetibus ministretur, et id cogente natura, sine matrum sollicitudine appetant.

PL 7, 17B

しかし彼らは言う——人間の養育は多大な労苦を要する。それに比べれば家畜の境遇の方がまさっている。なぜなら、家畜はみな子を産み落とすと、ただ自分の食べる草にのみ心を配ればよいからだ、と。それによって、乳房が自然にふくらみ、子らに乳という食べ物が与えられ、しかも自然に強いられて、母たちの気遣いなしにそれを求めるようになるのだ、と。

De Opificio Dei 3.7

7

Quid aves, quarum ratio diversa est, nonne maximos suscipiunt in educando labores? ut interdum aliquid humanae intelligentiae habere videantur: nidos enim, aut luto aedificant, aut virgultis et frondibus construunt; et ciborum expertes incubant ovis; et quoniam foetus de suis corporibus alere datum non est, cibos convehunt, et totos dies in huiusmodi discursatione consumunt, noctibus vero defendunt, fovent, protegunt.

PL 7, 17B

では鳥はどうか。その理は異なる。彼らは養育において最大の労苦を引き受けているではないか。それは時に、人間の知性に似た何かを備えているとさえ見えるほどである。すなわち、泥で巣を築くか、小枝や葉で組み立てる。そして自らは食べもせずに卵を抱く。そして子を自分の体から養うことができない以上、食物を運んで来て、そのために一日中このような往復に費やし、夜には守り、温め、庇護するのである。

De Opificio Dei 3.8

8

Quid amplius facere homines possunt? nisi hoc solum fortasse, quod non expellunt adultos, sed perpetua necessitudine ac vinculo charitatis adiunctos habent.

PL 7, 18A

人間はこれ以上に何をなし得ようか。ただおそらく次の一点を除いては——すなわち、成長した子を追い出さず、絶えざる情愛の絆によって結びつけたままにしていることだけである。

De Opificio Dei 3.9

9

Quid, quod avium foetus multo fragilior est, quam hominis: quia non materno corpore ipsum animal edunt; sed quod materni corporis fotu et calore tepefactum, animal efficiat, quod tamen cum spiritu fuerit animatum, id vero implume ac tenerum, non modo volandi, sed ambulandi quoque usu caret.

PL 7, 18A

さらに言えば、鳥の子は人間の子よりはるかに脆いではないか。鳥は母の体からその動物そのものを産み出すのではなく、母の体が抱く温もりと熱によって温められて動物を生じさせるものを産むからである。しかもそれが霊によって生かされても、羽もなく柔らかで、飛ぶ技はおろか、歩く技すら持たない。

De Opificio Dei 3.10

10

Non ergo ineptissimus sit, si quis putet male cum volucribus egisse naturam, primum quod bis nascuntur; deinde, quod tam infirmae, ut sint quaesitis per laborem cibis a parentibus nutriendae. Sed illi fortiora eligunt, imbecilliora praetereunt.

PL 7, 18B

それゆえ、もし誰かが、自然は鳥たちに対してひどい仕打ちをしたと考えるなら、それは実に愚かしいことであろう——第一に鳥は二度生まれるがゆえに、次に、鳥はあまりに弱く、労苦して得た食べ物によって親から養われねばならないがゆえに。しかし彼ら〔あの論者たち〕は、より強いものを選び、より弱いものを見過ごしているのである。

De Opificio Dei 3.11

11

Quaero igitur ab iis, qui conditionem pecudum suae praeferunt, quid eligant, si Deus his deferat optionem; utrum malint humanam sapientiam cum imbecillitate, an pecudum firmitatem cum illarum natura?

PL 7, 18B

それゆえ私は、家畜の境遇を自分たちのそれより望ましいとする者たちに問う——もし神が彼らに選択を委ねるなら、何を選ぶだろうか。弱さを伴う人間の知恵と、家畜のあの本性を伴う頑健さと、どちらを望むのか。

De Opificio Dei 3.12

12

Scilicet non tam pecudes sunt, ut non malint vel fragiliorem multo, quam nunc est, dummodo humanam, quam illam irrationabilem firmitatem. Sed videlicet prudentes viri, neque hominis rationem volunt cum fragilitate, neque mutorum firmitatem sine ratione.

PL 7, 18B

なるほど、彼らとて、今よりもはるかに脆い状態であっても、人間のものでありさえすればそちらを、あの理性なき頑健さよりも望まないほどに家畜であるわけではない。しかし、さすがは思慮ある方々だけあって、人間の理性を脆さとともに望むこともなく、物言わぬ生き物たちの頑健さを理性なしに望むこともないのである。

De Opificio Dei 3.13

13

Quod nihil est tam repugnans, tamque contrarium, quod unumquodque animal, aut ratio instruat necesse est, aut conditio naturae. Si naturalibus munimentis instruatur, supervacua ratio est.

PL 7, 19A

しかし、これほど矛盾し、これほど相反することはない。あらゆる動物は、理性か、あるいは自然の境遇かのいずれかによって備えられているほかないからである。もし自然の防具によって備えられているならば、理性は無用である。

De Opificio Dei 3.14

14

Quid enim excogitabit? quid faciet? aut quid molietur? aut in quo lumen illud ingenii ostendet, cum ea, quae possunt esse rationis, ultro natura concedat?

PL 7, 19A

なぜなら、それは何を工夫し、何をなし、何を企てるというのか。あるいは、理性の働きであり得るものを自然が自ら進んで与えているならば、その才知の光をどこに示すというのか。

De Opificio Dei 3.15

15

Si autem ratione sit praeditum, quid opus erit sepimentis corporis? cum semel concessa ratio naturae munus possit implere: quae quidem tantum valet ad ornandum tuendumque hominem, ut nihil potuerit maius ac melius a Deo dari.

PL 7, 19A

しかしもし理性を備えているならば、肉体の垣根が何の役に立とうか。理性が一度与えられれば、自然の務めを果たすことができる。それは人間を飾り、守るのに十分な力を持っており、神から与えられ得るもので、これより大きく、これより善いものはなかったのである。

De Opificio Dei 3.16

16

Denique cum et corporis non magni homo, et exiguarum virium, et valetudinis sit infirmae, tamen quoniam id, quod est maius accepit, et instructior est caeteris animalibus, et ornatior.

PL 7, 19B

結局、人間は肉体も大きくなく、力も乏しく、健康も弱いが、それでもより大きなものを受け取っている以上、他のすべての動物よりも整えられ、飾られているのである。

De Opificio Dei 3.17

17

Nam cum fragilis imbecillisque nascatur, tamen et a mutis omnibus tutus est, et ea omnia, quae firmiora nascuntur, etiamsi vim coeli fortiter patiuntur, ab homine tamen tuta esse non possunt.

PL 7, 19B

というのも、人間は脆く弱く生まれるとはいえ、あらゆる物言わぬ生き物から身を守られており、逆により頑健に生まれたすべてのものは、たとえ天候の力には強く耐えるとしても、人間からは身を守ることができないからである。

De Opificio Dei 3.18

18

Ita fit, ut plus homini conferat ratio, quam natura mutis, quoniam in illis, neque magnitudo virium, neque firmitas corporis efficere potest, quominus aut opprimantur a nobis, aut nostrae subiecta sint potestati.

PL 7, 19B

こうして、理性が人間にもたらすものは、自然が物言わぬ生き物にもたらすものよりも大きい、ということになる。なぜなら彼らにおいては、力の大きさも肉体の頑健さも、我々に押さえつけられ、我々の権力に服することを妨げることができないからである。

De Opificio Dei 3.19

19

Potestne igitur aliquis, cum videat etiam boves lucas, aut equos, cum immanissimis etiam corporibus ac viribus servire homini, queri de opifice rerum Deo, quod modicas vires, quod parvum corpus acceperit? nec beneficia in se divina pro merito aestimat, quod est ingrati, aut (ut verius loquamur) insani.

PL 7, 19B

それゆえ、巨大な体躯と力を持ちながら、象や馬でさえ人間に仕えているのを見ながら、なお万物の造り主なる神に対して、自分がわずかな力と小さな肉体しか受け取らなかったことを訴え得る者があろうか。神からの恩恵を、その値打ちに応じて評価しないのは、恩知らずの、あるいはより正しく言えば、狂気の沙汰である。

De Opificio Dei 3.20

20

Plato, ut hos, credo, ingratos refelleret, naturae gratias egit, quod homo natus esset. Quod et ipsum quale sit, non est huius materiae ponderare.

PL 7, 20A

プラトンは、おそらくこうした恩知らずの者たちを論駁するために、人間として生まれたことを自然に感謝した。もっとも、それがそれ自体としていかなるものであるかは、ここで論じるべき事柄ではない。

De Opificio Dei 3.21

21

Quanto melius, et sanius, qui sentit conditionem hominis esse meliorem, quam isti, qui se pecudes natos esse maluerunt.

PL 7, 20A

人間の境遇の方が優れていると感じる者の方が、むしろ家畜に生まれたかったと望むこの者たちよりも、どれほど優れ、健全であることか。

De Opificio Dei 3.22

22

Quos si Deus in ea forte converterit animalia, quorum sortem praeferunt suae, iam profecto cupiant remigrare, magnisque clamoribus conditionem pristinam flagitent; quia non est tanti robur ac firmitas corporis, ut officio linguae careas, aut avium per aerem libera discursatio, ut manibus indigeas: plus enim manus praestant, quam levitas ususque pennarum, plus lingua, quam totius corporis fortitudo. Quae igitur amentia est, ea praeferre, quae, si data sint, accipere detrectes?

PL 7, 20A

もし神が、たまたま彼らの境遇より望ましいとした動物たちに、彼らを変えてしまったなら、彼らはたちどころにもとに戻りたいと望み、大声で叫んで、もとの境遇を懇願するに違いない。なぜなら、言葉を話す働きを失うほどの体の頑健さや、手を欠くことになるほどの、空を自由に飛び回る鳥の翔けることには、それだけの値打ちはないからである。手がもたらすものは、羽の軽やかさや使い方よりも大きく、舌がもたらすものは、全身の頑健さよりも大きいのだから。それゆえ、与えられたなら受け取ることを拒むようなものを、望ましいとするとは、何という狂気であろうか。