De Opificio Dei 19.1
De anima, eaque a Deo data. Illud quoque venire in quaestionem potest, utrumne anima ex patre, an potius ex matre, an vero ex utroque generetur. Sed ego id in eo iure ab ancipiti vendico.
PL 7, 72B魂について、また魂が神によって与えられることについて。次のことも問題となりうる——魂は父から生じるのか、あるいはむしろ母から、あるいは両者から生じるのかという点である。だが私は、この点については当然の権利として、どちらともつかぬ状態から取り戻して決着をつけると主張する〔底本の ab ancipiti vendico は語順が硬く本文に乱れがあるかもしれない。vendico を vindico と取って訳した〕。
De Opificio Dei 19.2
Nihil enim ex his tribus verum est, quia neque ex utroque, neque ex alterutro seruntur animae. Corpus enim ex corporibus nasci potest, quoniam confertur aliquid ex utroque; de animis anima non potest, quia ex re tenui et incomprehensibili nihil potest decedere.
PL 7, 72Bというのも、この三つのうちのいずれも真ではないからである。魂は両親からも、そのいずれか一方からも播かれるのではない。肉体は肉体から生まれうる。両者から何かが持ち寄られるからである。だが魂は魂から生まれることはできない。希薄で把握され得ないものからは、何ものも分かたれ出ることができないからである。
De Opificio Dei 19.3
Itaque serendarum animarum ratio uni ac soli Deo subiacet. Denique, coelesti sumus omnes semine oriundi: Omnibus ille idem pater est, ut ait Lucretius. Nam de mortalibus non potest quidquam nisi mortale generari.
PL 7, 72Bかくして、魂を播くことの理法は、ただ一なる神にのみ属する。実に、ルクレティウスが言うとおり、「我々は皆、天なる種から生まれ出た者である。かの者はすべての者にとって同じ父である」。死すべきものからは、死すべきもの以外何ものも生まれ得ないからである。
De Opificio Dei 19.4
Nec putari pater debet, qui transfudisse, aut inspirasse animam de suo nullo modo sentit; nec, si sentiat, quando tamen, aut quomodo id fiat, habet animo comprehensum.
PL 7, 73B自分のうちから魂を注ぎ込んだとも、吹き込んだとも、少しも感じていない者は、〔魂の〕父と見なされるべきではない。たとえ感じたとしても、それがいつ、どのようにして起こるのかを、心の中で把握してはいないのである。
De Opificio Dei 19.5
Ex quo apparet, non a parentibus dari animas, sed ab uno eodemque omnium Deo patre, qui legem rationemque nascendi tenet solus, siquidem solus efficit.
PL 7, 73Bここから明らかであるように、魂は両親から与えられるのではなく、万物にとってただ一なる同じ神なる父から与えられるのである。生誕の法と理とを保持するのはこの方ただ独りであり、これを成し遂げるのもこの方ただ独りだからである。
De Opificio Dei 19.6
Nam terreni parentis nihil est, nisi ut humorem corporis, in quo est materia nascendi, cum sensu voluptatis emittat, vel recipiat; et citra hoc opus homo resistit, nec amplius quidquam potest: et ideo nasci sibi filios optant, quia non ipsi faciunt.
PL 7, 73B地上の親がなすことといえば、快楽の感覚とともに、生誕の材料である肉体の体液を放出する、あるいは受け入れることにほかならない。人はこの働きを越えては進み得ず、それ以上何も為すことができない。だからこそ人々は、自分に子が生まれることを願うのである。自分で子を作り出すのではないからである。
De Opificio Dei 19.7
Caetera iam Dei sunt omnia, scilicet conceptus ipse, et corporis informatio, et inspiratio animae, et partus incolumis, et quaecumque deinceps ad hominem conservandum valent; illius munus est, quod spiramus, quod vivimus, quod vigemus.
PL 7, 74Aそれ以外のことはすべて神に属する。すなわち、受胎そのもの、肉体の形成、魂の吹き込み、無事な出産、そしてそれ以後、人を保つために働くすべてのことである。我々が息をすること、生きること、力強くあることは、この方の賜物である。
De Opificio Dei 19.8
Nam praeterquam quod ipsius beneficio incolumes sumus corpore, et quod victum nobis ex variis rebus subministrat, sapientiam quoque homini tribuit, quam terrenus pater dare nullo modo potest.
PL 7, 74Aというのも、我々が肉体において無事でいられるのはこの方の恩恵によるのみならず、様々なものから我々に食を供給するのもこの方であり、さらにこの方は、地上の父がどうしても与えることのできない知恵をも人に与えるからである。
De Opificio Dei 19.9
Ideoque et de sapientibus stulti, et de stultis sapientes saepe nascuntur; quod quidam fato, ac sideribus assignant. Sed non est nunc locus de fato disserendi.
PL 7, 74Aそれゆえ、賢者から愚者が、愚者から賢者が生まれることもしばしばある。これをある者たちは運命や星々のせいにする。だが、いま運命について論じる場ではない。
De Opificio Dei 19.10
Hoc dicere satis est, quod etiamsi astra efficientiam rerum continent, nihilominus a Deo omnia fieri certum est, qui astra ipsa et fecit, et ordinavit. Inepti ergo, qui hanc potestatem Deo detrahunt, et operi eius attribuunt.
PL 7, 74Aこう言えば十分である。すなわち、たとえ星々が事物を成す力を持つとしても、それでもなお、万物が神によって成されることは確かである。星々そのものを造り、秩序づけたのはこの神だからである。ゆえに、この権力を神から奪い、神の作品に帰する者たちは愚かである。
De Opificio Dei 19.11
Hoc igitur Dei munere coelesti atque praeclaro, an utamur, an non utamur, in nostra esse voluit potestate. Hoc enim concesso, ipsum hominem virtutis sacramento religavit, quo vitam posset adipisci.
PL 7, 74Bかくして神は、この天なる輝かしい賜物を用いるか用いないかを、我々自身の権力のうちに置くことを望んだ。というのも、これを許した上で、人を徳の誓約によって縛り、それによって生命を得ることができるようにしたからである。
De Opificio Dei 19.12
Magna est enim vis hominis, magna ratio, magnum sacramentum: a quo si quis non defecerit, nec fidem suam devotionemque prodiderit; hic beatus, hic denique (ut breviter finiam) similis Deo sit necesse est. Errat enim quisquis hominem carne metitur.
PL 7, 74B人の力は大きく、理も大きく、誓約もまた大きい。この誓約から離れず、自らの信仰と献身を裏切ることのない者があれば、その者は幸いな者であり、簡潔に言えば、神に似た者とならざるをえない。人を肉によって測る者は誰であれ誤っている。
De Opificio Dei 19.13
Nam corpusculum hoc, quo induti sumus, hominis receptaculum est. Nam ipse homo neque tangi, neque aspici, neque comprehendi potest, quia latet intra hoc quod videtur.
PL 7, 75Aというのも、我々がまとっているこの小さな肉体は、人間を容れる器にすぎないからである。人間そのものは触れることも、見ることも、把握することもできない。目に見えるこのものの内に隠れているからである。
De Opificio Dei 19.14
Qui si delicatus magis ac tener in hac vita fuerit, quam ratio eius exposcit, si virtute contempta, desideriis se carnis addixerit, cadet, et premetur in terram.
PL 7, 75Aもしその者が、この生において、自らの理が求める以上に贅沢に甘やかされ柔弱になり、徳を軽んじて肉の欲望に身を委ねるならば、その者は倒れ、地に押しつけられるであろう。
De Opificio Dei 19.15
Sin autem (ut debet) statum suum, quem rectum recte sortitus est, prompte constanterque defenderit, si terrae, quam calcare ac vincere debet, non servierit, vitam merebitur sempiternam.
PL 7, 75Aしかし、もし(そうあるべきとおりに)正しく授かった自らのまっすぐな立ち姿を、進んで、また揺るぎなく守り、踏みつけ打ち負かすべき大地に仕えることをしないならば、その者は永遠の生命に値するであろう。