ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 7 › De Opificio Dei

Caput V 第V章

Lactantius · De Opificio Dei · PL 7, 24B · 14 sectiones

De Opificio Dei 5.1

1

De figuris animalium et membris. In principio, cum Deus fingeret animalia, noluit ea in rotundam formae speciem conglobare atque colligere, ut et moveri ad ambulandum, et flectere se in quamlibet partem facile possent: sed ex ipsa corporis summa produxit caput; item produxit membra quaedam longius, quae vocantur pedes, ut alternis motibus solo fixa producerent animal, quo mens tulisset, aut quo petendi cibi necessitas provocasset.

PL 7, 24B

動物の形とその肢体について。はじめ、神が動物を形づくったとき、それらを丸い形に丸めてまとめることを望まなかった。歩くために動き、思いのままにどの方向へも身をかがめることができるようにするためである。そこで身体の頂から頭を突き出させ、また、足と呼ばれるいくらか長い肢を作り出し、それらが交互に動いて地に着くことで、心の赴くところへ、あるいは食を求める必要に促されるところへ、動物を運んでいけるようにした。

De Opificio Dei 5.2

2

Ex ipso autem vasculo corporis quatuor fecit extantia: bina posterius, quae sunt in omnibus pedes; item bina capiti et collo proxima, quae varios animantibus usus praebent.

PL 7, 24C

また、身体という器そのものから、四つの突き出た部分を造った。後ろに二つ、これはすべての動物において足であり、また頭と首に近いところに二つ、これは動物にさまざまな用をなす。

De Opificio Dei 5.3

3

In pecudibus enim ac feris sunt posterioribus pedes similes, in homine autem manus; quae non sunt ad ambulandum, sed ad faciendum temperandumque sunt natae.

PL 7, 25A

というのは、家畜や野獣においては、この前の二つも後ろの足と似た足であるが、人間においては手であり、この手は歩くためではなく、物を作り、扱うために生まれついているからである。

De Opificio Dei 5.4

4

Est et tertium genus, in quo priora illa, neque pedes, neque manus sunt, sed alae, in quibus pennae per ordinem fixae volandi exhibent usum. Ita una fictio diversas species et usus habet.

PL 7, 25A

さらに第三の種類があり、そこでは前のこの二つは足でも手でもなく、翼であって、そこに順序正しく生えた羽毛が飛ぶという用をなす。かくして一つの造りが、さまざまな形と用途を有するのである。

De Opificio Dei 5.5

5

Atque ut ipsam corporis crassitudinem firmiter comprehenderet, maioribus et brevibus ossibus invicem colligatis, quasi carinam compegit, quam nos spinam dicimus, eamque noluit ex uno perpetuoque osse formare, ne gradiendi flectendique se facultatem animal non haberet.

PL 7, 25A

そして身体の幹そのものをしっかりと保持するために、大きく短い骨を互いに結び合わせ、いわば竜骨のようなものを組み上げた。これを我々は脊柱と呼ぶ。神はこれを一つの続いた骨から形づくることを望まなかった。一本の骨で造れば、動物が歩き、身をかがめる能力を持てなくなるからである。

De Opificio Dei 5.6

6

Ex eius parte quasi media costas, id est transversa et plana ossa porrexit in diversum, quibus clementer curvatis, et in se velut in circulum pene conductis, interna viscera contegantur, ut ea, quae mollia et minus valida fieri opus erat, illius solidae cratis amplexu possent esse munita.

PL 7, 25A

その中ほどにあたる部分から、肋骨、すなわち横に平たい骨を左右に差し伸べた。これらはゆるやかに曲がり、互いにほとんど円を描くように寄り合わされて、内臓を覆う。それは、柔らかく弱く造られる必要のあった内臓が、この堅固な籠のような抱擁によって守られるためである。

De Opificio Dei 5.7

7

In summa vero constructionis eius, quam similem navis carinae diximus, caput collocavit, in quo esset regimen totius animantis; datumque illi hoc nomen est, ut quidem Varro ad Ciceronem scribit, quod hinc capiant initium sensus ac nervi.

PL 7, 25B

そして、我々が船の竜骨に似ていると言ったこの造りの最も高いところに、頭を据えた。頭には動物全体を統べる働きが宿る。この名前が与えられたのは、ワッロがキケロに宛てて書いているように、感覚と腱がここから始まりを得るからである。

De Opificio Dei 5.8

8

Ea vero, quae diximus de corpore, vel ambulandi, vel faciendi, vel volandi causa esse producta, neque nimium longis, propter celerem mobilitatem, neque nimium brevibus, propter firmitatem, sed et paucis et magnis ossibus constare voluit.

PL 7, 25B

さて、身体について、歩くため、物を作るため、あるいは飛ぶために生み出されたと述べたそれらの肢体を、神は敏捷な可動性のためにあまり長くもなく、堅固さのためにあまり短くもない、少数の大きな骨から成るようにした。

De Opificio Dei 5.9

9

Aut enim bina sunt ut in homine; aut quaterna, ut in quadrupede: quae tamen non fecit solida, ne in gradiendo pigritia et gravitas retardaret, sed cavata et ad vigorem corporis conservandum medullis intrinsecus plena; eaque rursus non aequaliter porrecta finivit: sed summas eorum partes crassioribus nodis conglobavit, ut et substringi nervis facilius, et verti tutius possent, unde sunt vertibula nominata.

PL 7, 25C

それは、人間においては二本ずつ、四足獣においては四本ずつというように定められている。しかもそれらを中実には造らなかった。歩くときに鈍重さと重さで動きが遅れることのないようにである。そこで中を空洞にし、身体の力を保つために内側を髄で満たした。また、これらの骨を均等な太さのまま終わらせず、その先端を太い結び目のように丸く固めた。それは、腱でよりたやすく締め結ばれ、より安全に回転できるようにするためであり、これによって「関節(ウェルティブルム)」と名づけられたのである。

De Opificio Dei 5.10

10

Eos nodos firmiter solidatos leni quodam operculo texit, quod dicitur cartilago; scilicet, ut sine attritu et sine sensu doloris aliquo flecterentur.

PL 7, 25C

こうして固く形づくられたこれらの結び目を、柔らかな覆いで包んだ。これは軟骨と呼ばれる。すなわち、擦れ合うことなく、痛みの感覚を伴うことなく曲げられるようにするためである。

De Opificio Dei 5.11

11

Eosdem tamen non in unum modum informavit: alios enim fecit simplices, et in orbem rotundos, in iis dumtaxat articulis, in quibus moveri membra in omnes partes oportebat, ut in scapulis; quoniam manus utrolibet agitari et contorqueri necessarium est: alios autem latos, et aequales, et in unam partem rotundos, et in his utique locis, ubi tantummodo curvari membra oportebat, ut in genibus et in cubitis, et in manibus ipsis.

PL 7, 25C

しかも、それらを一様の形に造ったのではない。あるものは単純な、円い球状に造り、それは肢体をあらゆる方向へ動かす必要のある関節に限られた。たとえば肩がそれであり、手はどちらの方向にも動かされ、ひねられる必要があるからである。またあるものは、平たく均等で、一方向にのみ丸い形に造り、それは肢体をただ曲げることだけが必要な部位に限られた。たとえば膝や肘、そして手そのものの関節がそれである。

De Opificio Dei 5.12

12

Nam sicut manus ex eo loco, unde oriuntur, ubique versus moveri, speciosum simul et utile fuit: sic profecto, si hoc idem etiam cubitis accideret, et supervacuus esset eius modi motus, et turpis.

PL 7, 26B

というのは、手がその生え出るところからあらゆる方向へ動かされることは、見た目にも美しく、同時に有用でもあったからである。しかし、もしこれと同じことが肘にも起こるとすれば、そのような動きは無用であるばかりか、見苦しいものともなったであろう。

De Opificio Dei 5.13

13

Iam enim manus amissa dignitate, quam nunc habet, mobilitate nimia proboscidi similis videretur, essetque homo plane anguimanus: quod genus in illa immanissima bellua mirabiliter effectum est.

PL 7, 26B

というのも、手はいま持っているその品位を失い、あまりに自在な動きのために象の鼻のように見え、人間はまったく蛇のような手を持つ者となってしまったであろう。この種のものは、あの巨大な獣においてこそ驚くべき仕方で実現されている。

De Opificio Dei 5.14

14

Deus enim, qui providentiam et potestatem suam multarum rerum mirabili varietate voluit ostendere, quoniam caput eius animalis non tam longe porrexerat, ut terram posset ore contingere, quod erat futurum horribile atque tetrum, et quia os ipsum profusis dentibus sic armaverat, ut etiamsi contingeret, pascendi tamen facultatem dentes adimerent; produxit inter eos a summa fronte molle ac flexibile membrum, quo prendere, quo tenere quodlibet posset, ne rationem victus capiendi, vel dentium prominens magnitudo, vel cervicis brevitas impediret.

PL 7, 26C

なぜなら、その摂理と権力を数多くの事物の驚くべき多様性によって示そうと望んだ神は、この動物〔象〕の頭を、口で地面に届くほど長くは伸ばさず——もしそうであったなら恐ろしく醜いことになったであろう——、また、その口自体を突き出た牙で武装させていたので、たとえ地面に届いたとしても、その牙が食物を摂る能力を奪ってしまうことになるため、その牙の間、額の上のあたりから、柔らかくしなやかな肢体〔鼻〕を生み出したのである。これによって何であれ物をつかみ、保持することができるようにしたのであり、牙の突き出た大きさや、首の短さが、食を摂る仕方の妨げとならないようにするためであった。