De Opificio Dei 4.1
De imbecillitate hominis. Iidem queruntur, hominem morbis et immaturae morti esse subiectum. Indignantur videlicet, non deos se esse natos. Minime, inquiunt: sed ex hoc ostendimus, hominem nulla providentia esse factum, quod aliter fieri debuit.
PL 7, 20B人間の弱さについて。同じ者たちがまた訴える——人間は病と早すぎる死とに服している、と。彼らが憤っているのは、明らかに、自分たちが神々として生まれなかったということである。「断じてそうではない」と彼らは言う。「我々はこれによって、人間がいかなる摂理によっても作られなかったことを示しているのだ。人間は他のように作られるべきであったのだから」と。
De Opificio Dei 4.2
Quid si ostendero, id ipsum magna ratione provisum esse, ut morbis vexari posset, et vita saepe in medio cursus sui spatio rumperetur?
PL 7, 20Bもし私が、まさにそのこと——病に苦しめられ得ること、そしてしばしば生の道半ばで生涯が断ち切られること——が、大いなる理をもってあらかじめ定められていたのだと示したなら、どうであろうか。
De Opificio Dei 4.3
Cum enim Deus animal, quod fecerat, sua sponte ad mortem transire cognovisset, ut mortem ipsam, quae est dissolutio naturae, capere posset, dedit ei fragilitatem, quae morti aditum ad dissolvendum animal inveniret.
PL 7, 20Cというのも、神は、自らが作った生き物が、おのずから死へと移りゆくことを知っていたので、死そのもの——それは自然の解体である——を受け入れることができるように、その生き物に脆さを与えた。その脆さこそが、死がその生き物を解体するための入り口を見出すものだったのである。
De Opificio Dei 4.4
Nam si eius roboris fieret, ut ad eum morbus et aegritudo adire non posset, ne mors quidem posset, quoniam mors sequela morborum est. Immatura vero mors quomodo abesset ab eo, cui esset constituta matura?
PL 7, 20Cというのも、もしその生き物がそれほどの頑健さを持っていて、病と病苦がそれに近づくことができないほどであったなら、死もまた近づくことができなかったであろう。なぜなら死は病の帰結だからである。では、成熟した死が定められている者にとって、未熟な死がどうして起こり得ないなどということがあろうか。
De Opificio Dei 4.5
Nempe nullum hominem mori volunt, nisi cum centesimum aetatis compleverit annum. Quomodo illis in tanta repugnantia rerum ratio poterit constare? Ut enim ante annos centum mori quisque non possit, aliquid illi roboris, quod sit immortale, tribuendum est.
PL 7, 21Aつまり彼らは、人間は百歳を全うするのでなければ死ぬべきではないと望んでいるのだ。しかし、これほどの矛盾したことどもの中で、彼らの理屈がどうして成り立ち得ようか。なぜなら、誰も百年に満たずして死ぬことのないようにするためには、その者に不死なる何らかの頑健さを与えねばならないからである。
De Opificio Dei 4.6
Quo concesso, necesse est conditionem mortis excludi. Id autem ipsum cuiusmodi potest esse, quod hominem contra morbos et ictus extraneos solidum atque inexpugnabilem faciat?
PL 7, 21Aそしてそれが認められるならば、死という条件は必然的に排除されねばならない。だが、人間を病や外からの打撃に対して堅固で難攻不落なものにするその何かとは、いったいいかなるものであり得るのか。
De Opificio Dei 4.7
Cum enim constet ex ossibus, et nervis, et visceribus, et sanguine, quid horum potest esse tam firmum, ut fragilitatem repellat ac mortem? Ut igitur homo indissolubilis sit ante id tempus, quod illi putant oportuisse constitui, ex qua ei materia corpus attribuent?
PL 7, 21Aというのも、人間は骨と腱と内臓と血とから成っているのであるから、これらのうちいったい何が、脆さと死とを退けるほどに堅固であり得ようか。それゆえ、人間が、彼らが定められるべきだと考えるその時まで解体され得ない者であるためには、いったいいかなる材料からその肉体を与えるというのか。
De Opificio Dei 4.8
Fragilia sunt omnia, quae videri, ac tangi possunt. Superest, ut aliquid ex coelo petant, quoniam in terra nihil est, quod non sit infirmum.
PL 7, 21B目に見え、手で触れられるものはすべて脆い。残るところ、彼らは天から何かを求めねばならない。地上には、弱くないものなど何一つないからである。
De Opificio Dei 4.9
Cum ergo homo sic formandus esset a Deo, ut mortalis esset aliquando, res ipsa exigebat, ut terreno et fragili corpore fingeretur. Necesse est igitur, ut mortem recipiat quandolibet, quoniam corporalis est; corpus enim quodlibet solubile atque mortale est.
PL 7, 21Bそれゆえ、人間がいつか死すべき者となるように神によって形づくられねばならなかった以上、事の性質そのものが、地の脆い肉体をもって形づくられることを要求したのである。それゆえ、人間はいつであれ死を受け入れ得るのでなければならない。なぜなら肉体を持つものだからである。いかなる肉体も、解体され得、死すべきものだからである。
De Opificio Dei 4.10
Stultissimi ergo, qui de morte immatura queruntur; quoniam naturae conditio locum illi facit. Ita consequens erit, ut morbis quoque subiectus sit; neque enim patitur natura, ut abesse possit infirmitas ab eo corpore, quod aliquando solvendum est.
PL 7, 21Bそれゆえ、未熟な死について訴える者たちは、この上なく愚かである。なぜなら、自然の境遇がそこに余地を与えているからである。こうして、病にも服さねばならないという結論になる。自然は、いつか解体されるべき肉体から、弱さが取り去られることを許さないからである。
De Opificio Dei 4.11
Sed putemus fieri posse, quemadmodum volunt, ut homo non ea conditione nascatur, qua morbo mortive subiectus sit, nisi peracto aetatis suae spatio, ad ultimam processerit senectutem.
PL 7, 21Bしかし、彼らが望むように、人間が、生涯の期間を終え、老年の極みに達するのでなければ病や死に服さないという境遇に生まれることが可能だと考えてみよう。
De Opificio Dei 4.12
Non igitur vident, si ita sit constitutum, quid sequatur, omni utique caetero tempore mori nullo modo posse: sed, si prohiberi ab altero victu potest, mori poterit; res igitur exigit, ut homini, qui ante certum diem mori non potest, ciborum alimentis, quia subtrahi possunt, opus non sit.
PL 7, 21Cそうすると彼らは、もしそのように定められているならば何が帰結するかに気づいていない——すなわち、それ以外のどの時にも決して死ぬことができないということである。しかし、もし他の者によって糧を断たれ得るなら、死ぬことができることになろう。それゆえ事の道理は、定められた日より前には死ぬことのできない人間には、食物という糧——それは奪われ得るものであるから——が不要であることを要求するのである。
De Opificio Dei 4.13
Si opus cibo non erit, iam non homo ille, sed Deus fiet. Ergo (ut superius dixi) qui de fragilitate hominis queruntur, id potissimum queruntur, quod non immortales et sempiterni sint nati. Nemo, nisi senex, mori debet. Nempe ideo mori debet, quia Deus non est.
PL 7, 21Cもし食物が不要であるならば、その者はもはや人間ではなく、神となってしまうであろう。それゆえ(先に述べたように)、人間の脆さについて訴える者たちは、要するに、自分たちが不死にして永遠なるものとして生まれなかったことを訴えているのである。「老人でなければ誰も死ぬべきではない」というのか。まさしく、人が死なねばならないのは、神ではないからにほかならない。
De Opificio Dei 4.14
Atqui mortalitas non potest cum immortalitate coniungi. Si enim mortalis est in senectute, immortalis esse in adolescentia non potest; nec est ab eo conditio mortis aliena, qui quandoque moriturus est; nec ulla immortalitas est, cui sit terminus constitutus.
PL 7, 21Cしかし、死すべき性と不死なる性とは結びつき得ない。もし老年において死すべきであるならば、若さにおいて不死であることはできない。いつか死ぬ運命にある者にとって、死という境遇は無縁のものではない。終わりが定められているものに、不死などというものはない。
De Opificio Dei 4.15
Ita fit, ut et immortalitas exclusa in perpetuum, et ad tempus recepta mortalitas, hominem constituat in ea conditione, ut sit in qualibet aetate mortalis. Quadrat igitur necessitas undique, nec debuisse aliter fieri, nec fas fuisse.
PL 7, 22Bこうして、不死性が永遠に排除され、死すべき性が期限つきで受け入れられることによって、人間はいかなる年齢においても死すべき者であるという、まさにその境遇に置かれることになる。それゆえ必然性はあらゆる点で符合しており、他のようになるべきではなかったし、そうなることも許されなかったのである。
De Opificio Dei 4.16
Sed isti rationem sequentium non vident, quia semel erraverunt in ipsa summa. Exclusa enim de rebus humanis divina providentia, necessario sequebatur, ut omnia sua sponte sint nata.
PL 7, 22Bしかし彼らは、この一点でひとたび誤ったがゆえに、その後に続く帰結の筋道が見えなくなっている。すなわち、人間の事柄から神の摂理を排除してしまえば、必然的に、すべてのものがおのずから生まれたということになるからである。
De Opificio Dei 4.17
Hinc invenerunt illas minutorum seminum plagas, et concursiones fortuitas, quia rerum originem non videbant. In quas se angustias cum coniecissent, iam cogebat eos necessitas existimare, animas cum corporibus nasci, et item cum corporibus extingui.
PL 7, 22Bここから彼らは、あの微小な種どうしの打撃と、偶然の衝突というものを考え出した。事物の起源が見えていなかったからである。そしてこのような窮地に自らを追い込んだとき、必然性はすでに彼らに、魂は肉体とともに生まれ、同じく肉体とともに消え去る、と考えることを強いていたのである。
De Opificio Dei 4.18
Assumpserant enim nihil fieri mente divina. Quod ipsum non aliter probare poterant, quam si ostenderent esse aliqua, in quibus videretur providentiae ratio claudicare.
PL 7, 22Cというのも、彼らは何一つ神の精神によって生じるものはないと想定していたからである。そしてこのこと自体を、彼らは、摂理の理が破綻して見えるような何かがあることを示す以外には、証明することができなかった。
De Opificio Dei 4.19
Reprehenderunt igitur ea, in quibus vel maxime divinitatem suam providentia mirabiliter expressit, ut illa, quae retuli de morbis et immatura morte, cum debuerint cogitare, his assumptis, quid necessario sequeretur (sequuntur autem illa, quae dixi) si morbum non reciperet, neque tectis, neque vestibus indigeret.
PL 7, 22Cそこで彼らは、摂理が自らの神性をとりわけ驚くべき仕方で示している事柄——私が先に述べた病や未熟な死のようなこと——を非難したのである。彼らはむしろ、これらを前提として、そこから何が必然的に帰結するかを考えるべきであった(それは私が述べたとおりのことが帰結する)。すなわち、もし人間が病を受けないのであれば、屋根も衣服も必要としないであろう。
De Opificio Dei 4.20
Quid enim ventos, aut imbres, aut frigora metueret, quorum vis in eo est, ut morbos afferant? Idcirco enim accepit sapientiam, ut adversus nocentia fragilitatem suam muniat.
PL 7, 22Cなぜなら、風や雨や寒さを恐れる必要があろうか。それらの力は、病をもたらすことにあるのだから。それゆえ人間は、害をなすものに対して自らの脆さを守るために、知恵を受けたのである。
De Opificio Dei 4.21
Sequatur necesse est, ut quoniam retinendae rationis causa morbos capit, etiam mortem semper accipiat; quia is ad quem mors non venit, firmus sit necesse est: infirmitas autem habet in se mortis conditionem; firmitas vero ubi fuerit, nec senectus locum potest habere, nec mors, quae sequitur senectutem.
PL 7, 22C必然的に次のことが帰結する——理性を保つために病を受けるのであるから、死をも常に受け入れねばならない、ということである。なぜなら、死が訪れない者は、必然的に頑健でなければならないからである。しかし弱さはそれ自体のうちに死という境遇を含んでいる。頑健さがあるところには、老年の入る余地もなく、老年に続く死の入る余地もない。
De Opificio Dei 4.22
Praeterea, si mors certae constituta esset aetati, fieret homo insolentissimus, et humanitate omni careret. Nam fere iura omnia humanitatis, quibus inter nos cohaeremus, ex metu, et conscientia fragilitatis oriuntur.
PL 7, 23Bさらに、もし死が定まった年齢に定められていたなら、人間はこの上なく傲慢になり、あらゆる人間性を欠いた者となったであろう。というのも、我々を互いに結びつけている人間性の規範のほとんどすべては、恐れと、自らの脆さについての認識とから生じるからである。
De Opificio Dei 4.23
Denique imbecilliora, et timidiora quaeque animalia congregantur, ut quoniam viribus tueri se nequeunt, multitudine tueantur: fortiora vero solitudines appetunt, quoniam robore viribusque confidunt.
PL 7, 23B実に、より弱く、より臆病な動物ほど群れをなす。力によって自らを守ることができない以上、数の多さによって身を守るためである。逆により強いものは、自らの力と頑健さを頼みとするがゆえに、孤独を好む。
De Opificio Dei 4.24
Homo quoque si eodem modo haberet ad propulsanda pericula suppetens robur, nec ullius alterius auxilio indigeret, quae societas esset? quaeve ratio? quae humanitas? aut quid esset tetrius homine? quid efferacius? quid immanius?
PL 7, 23Bもし人間もまた同様に、危険を退けるに足る頑健さを備えていて、他の誰の助けも必要としなかったならば、いったいいかなる社会があり得ただろうか。いかなる理性が、いかなる人間性があり得ただろうか。人間よりも忌まわしいもの、より凶暴なもの、より獰猛なものが、いったい何であっただろうか。
De Opificio Dei 4.25
Sed quoniam imbecillis est, nec per se potest sine homine vivere, societatem appetit, ut vita communis et ornatior fiat, et tutior.
PL 7, 23Cしかし人間は弱いがゆえに、他の人間なしに自分だけで生きることができず、社会を求める。それは共同の生がより豊かに、より安全になるためである。
De Opificio Dei 4.26
Vides igitur omnem hominis rationem in eo vel maxime stare, quod nudus fragilisque nascitur, quod morbis afficitur, quod immatura morte multatur. Quae si homini detrahantur, rationem quoque ac sapientiam detrahi, necesse est.
PL 7, 23Cこうしてお前は見て取るであろう——人間のあらゆる理性は、とりわけ次の点に基づいていることを。すなわち、裸で脆く生まれること、病に冒されること、未熟な死によって罰せられることである。もしこれらが人間から取り去られるならば、理性も知恵もともに取り去られざるを得ない。
De Opificio Dei 4.27
Sed nimis diu de rebus apertis disputo, cum sit liquidum, nihil sine providentia, nec factum esse unquam, nec fieri potuisse. De cuius operibus universis, si nunc libeat disputare per ordinem, infinita materia est.
PL 7, 23Cしかし私は、あまりに久しく明白な事柄について論じすぎている。摂理なしには何ものも作られたことはなく、また作られ得もしなかったことは明らかなのだから。この摂理のすべての働きについて、もし今、順を追って論じようとするならば、その材料は無限にある。
De Opificio Dei 4.28
Sed ego de uno corpore hominis tantum institui dicere, ut in eo divinae providentiae potestatem, quanta fuerit, ostendam his dumtaxat in rebus, quae sunt comprehensibiles et apertae; nam illa quae sunt animae, nec subiici oculis, nec comprehendi queunt. Nunc de ipso vase hominis loquimur, quod videmus.
PL 7, 23Cしかし私は、人間の肉体という一事のみについて語ることに決めた。それによって、神の摂理の権力がいかほどのものであったかを、把握し明らかにされ得る事柄に限って示すためである。なぜなら、魂に属する事柄は、目に映ることも、把握されることもできないからである。今我々は、我々が目にする、人間というあの器そのものについて語っているのである。