De Opificio Dei 2.1
De generatione belluarum et hominis. Dedit enim homini artifex ille noster ac parens Deus sensum atque rationem; ut ex eo appareret nos ab eo esse generatos, quia ipse intelligentia, ipse sensus ac ratio est.
PL 7, 14A獣と人間の生成について。我々のかの創り主にして親である神は、人間に感覚と理性とを与えた。それによって、我々が彼から生み出されたものであることが明らかになるためである。なぜなら、彼自身が知性であり、彼自身が感覚と理性であるからである。
De Opificio Dei 2.2
Caeteris animantibus quoniam rationalem istam vim non attribuit, quemadmodum tamen vita eorum tutior esset, ante providit. Omnes enim suis ex se pilis texit, quo facilius possent vim pruinarum ac frigorum sustinere.
PL 7, 14A他の生き物たちには、この理性的な力を分け与えなかったが、それでもその生が守られるように、あらかじめ配慮した。すなわちすべての生き物を、自らの毛によって覆い、霜と寒さの力に耐えやすくしたのである。
De Opificio Dei 2.3
Singulis autem generibus, ad propulsandos impetus externos, sua propria munimenta constituit; ut aut naturalibus telis repugnent fortioribus, aut quae sunt imbecilliora, subtrahant se periculis pernicitate fugiendi, aut quae simul, et viribus, et celeritate indigent, astu se protegant, aut latibulis sepiant.
PL 7, 14Bしかしそれぞれの種には、外からの襲撃を退けるために、それぞれ固有の防具を定めた。あるものは生まれつきの武器でより強い敵に立ち向かい、あるものはより弱いゆえに素早く逃げることで危険から身を引き、あるものは力にも速さにも欠けるがゆえに、狡知によって身を守るか、隠れ家によって身を囲うようにである。
De Opificio Dei 2.4
Itaque alia eorum, vel plumis levibus in sublime suspensa sunt, vel suffulta ungulis, vel instructa cornibus; quibusdam in ore arma sunt dentes, aut in pedibus adunci ungues; nullique munimentum ad tutelam sui deest.
PL 7, 14Bそれゆえ、あるものは軽やかな羽毛によって高く舞い上がり、あるものは蹄によって支えられ、あるものは角を備えている。あるものには口の中に牙という武器があり、あるものには足に鉤爪がある。自らを守るための備えを欠いているものは一つとしてない。
De Opificio Dei 2.5
Si qua vero in praedam maioribus cedunt, ne tamen stirps eorum funditus interiret, aut in ea sunt relegata regione, ubi maiora esse non possunt; aut acceperunt uberem generandi foecunditatem, ut et bestiis, quae sanguine aluntur, victus suppeteret ex illis, et illatam tamen cladem, ad conservationem generis, multitudo ipsa superaret.
PL 7, 14Bもしあるものが、より大きなものの餌食となる運命にあるとしても、その血統が根絶やしにならないように、あるいはより大きなものが存在し得ない地域に押しやられているか、あるいは豊かな繁殖力を与えられている。それは、血を糧とする獣たちにとって、それらから食糧が得られるためであり、また、こうむる損害を、その数の多さそのものが、種の保存のために凌ぐためである。
De Opificio Dei 2.6
Hominem autem, ratione concessa, et virtute sentiendi atque eloquendi data, eorum, quae caeteris animantibus attributa sunt, fecit expertem, quia sapientia reddere poterat, quae illi naturae conditio denegasset, statuit nudum, et inermem, quia et ingenio poterat armari, et ratione vestiri.
PL 7, 15Aしかし人間には、理性が許され、感じ語る力が与えられたので、他の生き物たちに与えられたものからは無縁の者とした。なぜなら、自然の定めが拒んだものを、知恵によって補うことができたからである。人間を裸で無防備な者と定めたのは、才知によって武装し、理性によって装うことができたからである。
De Opificio Dei 2.7
Ea vero ipsa, quae mutis data, et homini denegata sunt, quam mirabiliter homini ad pulchritudinem faciant, exprimi non potest.
PL 7, 15Aしかし、物言わぬ生き物たちに与えられ、人間には拒まれたそれらのものが、人間の美しさにとってどれほど驚くべき役割を果たしているかは、言い表すことができない。
De Opificio Dei 2.8
Nam si in homine ferinos dentes, aut cornua, aut ungues, aut ungulas, aut caudam, aut varii coloris pilos addidisset; quis non sentiat quam turpe animal esset futurum, sicut muta, si nuda et inermia fingerentur?
PL 7, 15Aなぜなら、もし人間に獣のような牙、あるいは角、あるいは爪、あるいは蹄、あるいは尾、あるいは色とりどりの毛を加えていたなら——物言わぬ生き物たちが、裸で無防備に作られていたなら醜くなるのと同様に——それがどれほど醜い動物となっていたかを、誰しも感じないではいられまい。
De Opificio Dei 2.9
Quibus si detrahas, vel naturalem sui corporis vestem, vel ea quibus ex se armantur, nec speciosa poterunt esse, nec tuta; ut mirabiliter, si utilitatem cogites, instructa, si speciem, ornata videantur: adeo miro modo consentit utilitas cum decore.
PL 7, 15Bもしそれらの生き物から、自らの肉体の自然の衣を、あるいは自ら備える武器を取り去るならば、それらは美しくもなければ、安全でもなくなるであろう。こうしてそれらは、有用性を思えば驚くほど見事に備えられ、見た目を思えば驚くほど見事に飾られていると見えるのである。かくも驚くべき仕方で、有用性と美とは一致しているのだ。
De Opificio Dei 2.10
Hominem vero, quem aeternum animal atque immortale fingebat, non forinsecus, ut caetera, sed interius armavit; nec munimentum eius in corpore, sed in animo posuit: quoniam supervacuum fuit, cum illi, quod erat maximum, tribuisset, corporalibus eum tegere munimentis; cum praesertim pulchritudinem humani corporis impedirent.
PL 7, 15Bしかし人間を、永遠にして不死なる生き物として形づくろうとしたゆえに、他の生き物のように外側からではなく、内側から武装させた。その防具を肉体にではなく、心に置いたのである。なぜなら、彼に最大のものを与えた以上、彼を肉体の防具で覆うことは無用であったからであり、しかもそれは人間の肉体の美しさを妨げたであろうから、なおさらである。
De Opificio Dei 2.11
Unde ego philosophorum, qui Epicurum sequuntur, amentiam soleo mirari, qui naturae opera reprehendunt, ut ostendant, nulla providentia instructum esse ac regi mundum; sed originem rerum insecabilibus ac solidis corporibus assignant, quorum fortuitis concursionibus universa nascantur, et nata sint.
PL 7, 16Aここから私は、エピクロスに従う哲学者たちの狂気を、常々不思議に思うのである。彼らは自然の働きを非難し、世界がいかなる摂理によっても整えられ治められてはいないことを示そうとする。そして万物の起源を、分割され得ぬ堅固な物体に帰し、それらの偶然の衝突によって万物が生まれ、生まれたのだと言う。
De Opificio Dei 2.12
Praetereo quae ad ipsum mundum pertinentia vitio dant, in quo ridicule insaniunt; id sumo, quod ad rem, de qua nunc agimus, pertinet.
PL 7, 16A私は、彼らが世界そのものに関して咎めている事柄——その点で彼らは滑稽にも狂っている——は措いておき、今我々が論じている事柄に関わるものだけを取り上げる。