ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 7 › De Opificio Dei

Caput XVIII 第XVIII章

Lactantius · De Opificio Dei · PL 7, 70A · 13 sectiones

De Opificio Dei 18.1

1

De anima et animo, eorumque affectionibus. Sequitur alia, et ipsa inextricabilis quaestio: idemne sit anima, et animus; an vero aliud sit illud, quo vivimus, aliud autem, quo sentimus et sapimus. Non desunt argumenta in utramque partem.

PL 7, 70A

魂と心について、およびそれらの働きについて。次に、これもまた解きほぐしがたい別の問いが続く。すなわち、魂と心とは同一のものであるか、それとも、我々が生きるところのものと、我々が感じ考えるところのものとは別であるか、という問いである。両方の側に論拠が欠けているわけではない。

De Opificio Dei 18.2

2

Qui enim unum esse dicunt, hanc rationem sequuntur, quod neque vivi sine sensu possit, neque sentiri sine vita; ideoque non posse esse diversum id, quod non potest separari, sed quidquid est illud, et vivendi officium, et sentiendi habere rationem.

PL 7, 70B

両者を一つのものであると言う者たちは、次の理に従う。すなわち、感覚なしに生きることはできず、生命なしに感じることもできないのだから、切り離すことのできないものを別のものとすることはできず、そのもの一つが、生きる務めと感じる理との両方を担っているのだ、というのである。

De Opificio Dei 18.3

3

Idcirco animum et animam indifferenter appellant duo Epicurei poetae. Qui autem dicunt esse diversa, sic argumentantur: ex eo posse intelligi, aliud esse mentem, aliud animam, quia incolumi anima mens possit extingui, quod accidere soleat insanis; item, quod anima morte sopiatur, animus somno, et quidem sic, ut non tantum, quid fiat, aut ubi sit, ignoret, sed etiam rerum falsarum contemplatione fallatur.

PL 7, 70B

それゆえ、二人のエピクロス派の詩人は、心と魂とを区別なく呼んでいる。他方、両者を別のものであると言う者たちは、次のように論じる。すなわち、精神は別のものであり、魂は別のものであると理解しうるのは、魂が損なわれていないのに精神が消え去ることがあり得るからであり(それは狂気の者たちによく起こることである)、また、魂は死によって眠らされ、心は眠りによって眠らされるが、しかもそれは、何が起こっているのか、どこにいるのかを知らないというだけでなく、偽りの事柄を思い描くことによって欺かれるほどのものだからである、というのである。

De Opificio Dei 18.4

4

Quod ipsum quomodo fiat, non potest pervideri; cur fiat, potest. Nam requiescere nullo pacto possumus, nisi mens visionum imaginibus occupata teneatur.

PL 7, 71A

それがどのようにして起こるのかは見通すことができないが、なぜ起こるのかは見通すことができる。というのも、精神が幻影の像に占められていなければ、我々は決して休息することができないからである。

De Opificio Dei 18.5

5

Latet autem mens oppressa somno, tamquam ignis obducto cinere sopitus, quem si paululum commoveris, rursus ardescit, et quasi evigilat.

PL 7, 71A

しかし、眠りに押しつぶされた精神は、あたかも灰をかぶって鎮まった火のように潜んでいるのであって、少しでもそれを掻き立てれば、再び燃え上がり、いわば目を覚ますのである。

De Opificio Dei 18.6

6

Avocatur ergo simulacris, donec membra sopore irrigata vegetentur; corpus enim, vigilante sensu, licet iaceat immobile, tamen non est quietum, quia flagrat in eo sensus, et vibrat, ut flamma, et artus omnes ad se adstrictos tenet.

PL 7, 71A

こうして精神は、肢体が眠りに満たされて元気を取り戻すまで、幻影によって気を紛らわされている。というのも、感覚が目覚めている間、身体はたとえ動かずに横たわっていても、決して静止しているわけではない。感覚がそこで燃え、炎のように震え、あらゆる関節を自らに引き締めて保っているからである。

De Opificio Dei 18.7

7

Sed postquam mens ad contemplandas imagines ab intentione traducta est, tunc demum corpus omne resolvitur in quietem.

PL 7, 71B

しかし、精神が像を観照することへとその集中から移されると、そのときになってようやく、身体全体は休息へと解き放たれるのである。

De Opificio Dei 18.8

8

Traducitur autem mens cogitatione caeca, cum cogentibus tenebris secum tantummodo esse coeperit: dum intenta est in ea, de quibus cogitat, repente somnus obrepit, et in species proximas sensim ipsa cogitatio declinat: sic ea, quae sibi ante oculos posuerat, videre quoque incipit.

PL 7, 71B

精神は、盲目的な思考によって移されるのであって、それは、迫りくる暗闇によって自分自身とのみ向き合い始めたときに起こる。すなわち、思考している事柄に集中しているうちに、不意に眠りが忍び寄り、その思考そのものが次第に、それに近い形象へと傾いていく。こうして、あらかじめ自分の目の前に置いていたものを、今度は実際に見始めるのである。

De Opificio Dei 18.9

9

Deinde procedit ulterius, et sibi avocamenta invenit, ne saluberrimam quietem corporis interrumpat. Nam ut mens per diem veris visionibus avocatur, ne obdormiat, ita falsis nocte, ne excitetur.

PL 7, 72A

それから精神はさらに先へと進み、身体の何より健全な休息を妨げないように、自ら気を紛らわす手立てを見出す。というのも、精神は昼の間は真の光景によって、眠り込まないように気を紛らわされ、夜は偽りの光景によって、目覚めないように気を紛らわされるからである。

De Opificio Dei 18.10

10

Nam si nullas imagines cernat, aut vigilare illam necesse erit, aut perpetua morte sopiri.

PL 7, 72A

もし何の像も見なければ、心は必ず目覚めているか、あるいは永遠の死のうちに眠り込んでしまうことになるからである。

De Opificio Dei 18.11

11

Dormiendi ergo causa tributa est a Deo ratio somniandi; et quidem in commune universis animantibus: sed illud homini praecipue, quod cum eam rationem Deus quietis causa daret, facultatem sibi reliquit docendi hominem futura per somnium.

PL 7, 72A

それゆえ、眠るために、夢を見るという仕組みが神によって与えられたのであり、それはあらゆる生き物に共通のものである。しかし、人間には特にこの点が加えられている。すなわち、神はこの仕組みを休息のために与えたが、それとともに、夢を通して人間に未来のことを教える能力を自らのために残しておいたのである。

De Opificio Dei 18.12

12

Nam et historiae saepe testantur extitisse somnia, quorum praesens et admirabilis fuerit eventus; et responsa vatum nostrorum ex parte somnii constiterunt. Quare neque semper vera sunt, neque semper falsa, Virgilio teste, qui duas portas voluit esse somniorum.

PL 7, 72A

実に、歴史はしばしば、その結末が現に驚くべき形で的中した夢が存在したことを証言しており、また我々の預言者たちの神託の一部も夢によって成り立った。それゆえ、夢は常に真実であるわけでも、常に偽りであるわけでもない。ウェルギリウスが証人であり、彼は夢の門は二つあるとした。

De Opificio Dei 18.13

13

Sed quae falsa sunt, dormiendi causa videntur; quae vera, immittuntur a Deo, ut imminens bonum aut malum hac revelatione discamus.

PL 7, 72B

しかし、偽りの夢は眠りのためのものと見え、真実の夢は、迫りくる善または悪を、その啓示によって我々が知るようにと、神から送られるのである。