De Opificio Dei 16.1
De mente, et eius sede. Mentis quoque rationem incomprehensibilem esse quis nesciat, nisi qui omnino illam non habet, cum ipsa mens quo loco sit, aut cuiusmodi, nesciatur? Varia ergo a philosophis de natura eius ac loco disputata sunt.
PL 7, 63B精神とその座について。精神の理もまた把握され得ないものであることを、誰が知らずにいられようか。ただし、精神をまったく持たない者は別である。精神そのものがどこにあるのか、どのようなものであるのかさえ、知られていないのだから。それゆえ、哲学者たちによって、その本性と場所について様々なことが論じられてきた。
De Opificio Dei 16.2
At ego non dissimulabo, quid ipse sentiam; non quia sic esse affirmem (quod est insipientis in re dubia facere), sed ut exposita rei difficultate, intelligas, quanta sit divinorum operum magnitudo. Quidam sedem mentis in pectore esse voluerunt.
PL 7, 63Bしかし私は、自分自身がどう考えるかを隠しはしない。それをそのとおりであると断言するためではない(疑わしい事柄についてそうすることは愚か者のすることである)、むしろ事柄の難しさを示すことによって、お前に神の御業がいかに偉大であるかを理解させるためである。ある者たちは、精神の座は胸にあると考えた。
De Opificio Dei 16.3
Quod si ita est, quanto tandem miraculo dignum est, rem in obscuro ac tenebroso habitaculo sitam, in tanta rationis atque intelligentiae luce versari? tum quod ad eam sensus ex omni corporis parte conveniunt, ut in qualibet regione membrorum praesens esse videatur.
PL 7, 63Bもしそうであるなら、暗く陰った住処に置かれたものが、これほどの理性と知性の光のうちに働くとは、なんという驚嘆に値することであろうか。しかも、身体のあらゆる部分から感覚がそこへと集まってきて、精神が肢体のどの部位にあっても現に存在しているかのように見えるのである。
De Opificio Dei 16.4
Alii sedem eius in cerebro esse dixerunt. Et sane argumentis probabilibus usi sunt: oportuisse scilicet, quod totius corporis regimen haberet potius in summo, tamquam in arce habitare; nec quidquam esse sublimius, quam id, quod universum ratione moderetur, sicut ipse mundi dominus et rector in summo est.
PL 7, 64B他の者たちは、その座は脳にあると言った。そして実に、彼らはもっともらしい論拠を用いた。すなわち、全身の統治を担うものは、むしろ最も高いところに、いわば城塞のうちに住むべきであったし、全体を理によって治めるものより高いところにあるものは何もない、ちょうど世界の主にして統治者たる者自身が最も高いところにあるように、というのである。
De Opificio Dei 16.5
Deinde quod sensus omnis, id est audiendi, et videndi, et odorandi ministra membra in capite sint locata, quorum omnium viae non ad pectus, sed ad cerebrum ferant: alioqui necesse nos esset tardius sentire, donec sentiendi facultas longo itinere per collum ad pectus usque descenderet.
PL 7, 65Aさらに、聴覚・視覚・嗅覚に仕える器官はすべて頭に置かれており、そのいずれの通路も胸にではなく脳へと向かっている。もしそうでなければ、感じる能力が首を通って長い道のりを経て胸まで下ってくるまで、我々は遅れて感じ取らざるを得ないことになろう。
De Opificio Dei 16.6
Ii vero aut non multum, aut fortasse non errant. Videtur enim mens, quae dominatum corporis tenet, in summo capite constituta, tamquam in coelo Deus: sed cum in aliqua sit cogitatione, commeare ad pectus, et quasi ad secretum aliquod penetrale secedere, ut consilium, tamquam ex thesauro recondito, eliciat ac proferat; ideoque cum intenti ad cogitandum sumus, et cum mens occupata in altum se abdiderit, neque audire quae circumsonant, neque videre, quae obstant, solemus.
PL 7, 65Aこの者たちも、大きく誤ってはいない、あるいはおそらく誤っていない。というのも、身体の支配を握る精神は、天における神のように、頭の最も高いところに据えられているように見えるが、何かを思考しているときには、胸へと移り、いわば秘められた奥の間へと退いて、そこから隠された宝物庫からのように思案を引き出し、差し出すように見えるからである。それゆえ、我々が思考に専念しているとき、また精神が奥深くに身を潜めて没頭しているときには、我々は周りに響く音を聞くことも、目の前を遮るものを見ることもないのが常である。
De Opificio Dei 16.7
Id vero sive ita est, admirandum profecto est, quomodo id fiat, cum ad pectus ex cerebro nullum iter pateat. Sin autem non est ita, tamen nihilominus admirandum est, quod divina nescio qua ratione fiat, ut ita esse videatur.
PL 7, 65Bもしそうであるならば、脳から胸へと通じる道はまったく開かれていないのに、いかにしてそれが起こるのか、実に驚嘆に値する。もしそうでないとしても、それでもなお、いかなる神的な理によってか知らないが、あたかもそうであるかのように見えるということ自体が驚嘆に値する。
De Opificio Dei 16.8
An potest aliquis non admirari, quod sensus ille vivus atque coelestis, qui mens, vel animus nuncupatur, tantae mobilitatis est, ut ne tum quidem, cum sopitus est, conquiescat; tantae celeritatis, ut uno temporis puncto coelum omne collustret, et si velit, maria pervolet, terras, ac urbes peragret, omnia denique, quae libuerit, quamvis longe lateque summota sint, in conspectu sibi ipse constituat.
PL 7, 65B精神(メンス)あるいは心(アニムス)と呼ばれる、あの生き生きとして天的な感覚が、これほどの機動性を持ち、眠りに沈んでいるときでさえ静止することがなく、これほどの速さを持ち、瞬時に天のすべてを見渡し、望めば海を飛び越え、地を、都市を巡り歩き、要するに、いかに遠く隔たっていようとも、望むままのすべてのものを自らの眼前に置くことができるということを、驚嘆せずにいられる者があろうか。
De Opificio Dei 16.9
Et miratur aliquis, si divina mens Dei per universas mundi partes intenta discurrit, et omnia regit, omnia moderatur, ubique praesens, ubique diffusa; cum tanta sit vis ac potestas mentis humanae intra mortale corpus inclusae ut ne septis quidem gravis huius ac pigri corporis, cui alligata est, coerceri ullo pacto possit, quominus sibi liberam vagandi facultatem, quietis impatiens, largiatur?
PL 7, 65Cそして、神の神的な精神が世界のあらゆる部分にわたって行き渡り、すべてを治め、すべてを制御し、あまねく現存し、あまねく行き渡っているとして、それを誰かが驚くというのだろうか。人間の精神の力と権力は、それが結ばれている、この重く鈍い肉体という死すべき身のうちに閉じ込められていながら、それほど大きいのであって、その垣根によってさえ、精神が休息に耐えられず自らに与える自由な彷徨の能力を、いかなる仕方によっても押しとどめることができないほどなのだから。
De Opificio Dei 16.10
Sive igitur in capite mens habitat, sive in pectore, potestne aliquis comprehendere, quae vis rationis efficiat, ut sensus ille incomprehensibilis aut in medulla cerebri haereat, aut in illo sanguine bipartito, qui est inclusus in corde? ac non ex eo ipso colligat, quanta sit Dei potestas, quod animus se ipsum non videt, aut qualis, aut ubi sit; nec si videat, tamen perspicere possit, quo pacto rei corporali res incorporalis adiuncta sit?
PL 7, 65Cそれゆえ、精神が頭に住むにせよ、胸に住むにせよ、いかなる理の力が働いて、あの把握され得ない感覚が脳の髄に宿るのか、あるいは心臓に閉じ込められたあの二つに分かれた血に宿るのかを、誰か把握しうるだろうか。そして、まさにそのことから、神の権力がいかに大きいかを、すなわち、心が自分自身を、それがどのようなものか、どこにあるのかさえ見ないこと、たとえ見たとしても、物体的なものにいかにして非物体的なものが結びついているのかを見通すことができないことから、悟らないでいられるだろうか。
De Opificio Dei 16.11
Sive etiam mentis locus nullus est, sed per totum corpus sparsa discurrit, quod et fieri potest, et a Xenocrate Platonis discipulo disputatum est, siquidem sensus in qualibet parte corporis praesto est, nec quid sit mens ista, nec qualis, intelligi potest, cum sit natura eius tam subtilis ac tenuis, ut solidis visceribus infusa, vivo, et quasi ardenti sensu, membris omnibus misceatur.
PL 7, 66Bあるいはまた、精神には場所がまったくなく、全身にわたって散らばって行き渡っているのかもしれない。これはありうることであり、プラトンの弟子クセノクラテスもこう論じている。すなわち、感覚は身体のどの部分にも現に備わっているのだから、というのである。この精神なるものが何であり、どのようなものであるかは理解され得ない。その本性はきわめて微細で希薄であり、堅い内臓に染み渡り、生き生きとした、いわば燃えるような感覚をもって、あらゆる肢体に混じり合っているからである。
De Opificio Dei 16.12
Illud autem cave, ne unquam simile veri putaveris, quod Aristoxenus dixit: Mentem omnino nullam esse, sed quasi harmoniam in fidibus, ex constructione corporis, et compagibus viscerum vim sentiendi existere.
PL 7, 66Bしかし、アリストクセノスが言ったことを、決して真実らしいなどと思ってはならない。彼は、精神などというものはまったく存在せず、あたかも竪琴の弦における調和のようなものが、身体の構造と内臓の組み合わせから、感じる力として生じるのだ、と言ったのである。
De Opificio Dei 16.13
Musici enim intentionem concentumque nervorum in integros modos, sine ulla offensione consonantium, harmoniam vocant.
PL 7, 66Cというのも、音楽家たちは、弦の緊張と協調が、少しも不協和音を交えることなく完全な旋法をなすとき、これを調和(ハルモニア)と呼ぶからである。
De Opificio Dei 16.14
Volunt igitur animum simili ratione constare in homine, qua et concors modulatio constat in fidibus; scilicet, ut singularum corporis partium firma coniunctio, membrorumque omnium consentiens in unum vigor, motum illum sensibilem faciat, animumque concinnet, sicut sunt nervi bene intenti ad conspirantem sonum.
PL 7, 66Cそれゆえ彼らは、竪琴において調和した奏法が成り立つのと似た理によって、人間においても心が成り立つと考える。すなわち、身体の各部の堅固な結合と、あらゆる肢体の一致した力とが、あの感じられる動きを作り出し、心を調え上げるのであって、それはちょうど、弦がよく張られて調和した音を出すのと同じである、というのである。
De Opificio Dei 16.15
Et sicut in fidibus, cum aliquid aut interruptum, aut relaxatum est, omnis canendi ratio turbatur, et solvitur: ita in corpore, cum pars aliqua membrorum duxerit vitium, destrui universa, corruptisque omnibus atque turbatis, occidere sensum, eamque mortem vocari.
PL 7, 66Cそして、竪琴において、何かが断たれたり緩んだりすると、演奏の理はすべて乱れ崩れるように、身体においても、肢体のどこかが欠陥を負うと、全体が破壊され、すべてが損なわれ乱されて、感覚が絶え、それを死と呼ぶのだという。
De Opificio Dei 16.16
Verum ille, si quidquam mentis habuisset, non harmoniam de fidibus ad hominem transtulisset. Non enim canere sua sponte fides possunt, ut sit ulla in his comparatio ac similitudo viventis. Animus autem sua sponte et cogitat, et movetur.
PL 7, 67Bしかし、かのアリストクセノスがもし少しでも精神というものを持っていたなら、竪琴の調和を人間に移し当てはしなかったであろう。なぜなら、竪琴は自ら進んで鳴ることはできず、そこには生けるものとの比較や類似が成り立つ余地はないからである。ところが心は、自ら進んで思考し、また動くのである。
De Opificio Dei 16.17
Quod si quid in nobis harmoniae simile esset, ictu moveretur externo, sicut nervi manibus, qui sine tactu artificis pulsuque digitorum, muti atque inertes iacent.
PL 7, 67Bもし我々のうちに調和に似たものがあるとすれば、それは、手で弾かれる弦のように、外からの打撃によって動かされることになろう。弦は、奏者の手が触れ、指で弾かれることがなければ、黙して動きもせず横たわっているだけなのだから。
De Opificio Dei 16.18
Sed nimirum pulsandus ille manu fuit, ut aliquando sentiret; quia mens eius ex membris male compacta torpebat.
PL 7, 67Bしかし、まさに彼こそが、いつか感じ取れるようになるためには、手で打たれる必要があったのだろう。なぜなら、彼の精神は肢体からまずく組み立てられ、鈍く眠り込んでいたのだから。