ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 7 › De Opificio Dei

Caput XIII 第XIII章

Lactantius · De Opificio Dei · PL 7, 57C · 8 sectiones

De Opificio Dei 13.1

1

De Membris inferioribus. Poteram nunc ego ipsorum quoque genitalium membrorum mirificam rationem tibi exponere, nisi me pudor ab huiusmodi sermone revocaret: itaque a nobis indumento verecundiae, quae sunt pudenda velentur.

PL 7, 57C

下部の肢体について。今私は、生殖器官についてもその驚くべき仕組みをお前に説き明かすことができたであろうが、恥じらいがそのような話から私を引き止める。それゆえ、恥ずべき部分は我々によって慎みの衣で覆われるがよい。

De Opificio Dei 13.2

2

Quod ad hanc rem attinet, queri satis est homines impios, ac profanos, summum nefas admittere, qui divinum et admirabile Dei opus, ad propagandam successionem inexcogitabili ratione provisum et effectum, vel ad turpissimos quaestus, vel ad obscoenae libidinis pudenda opera convertunt; ut iam nihil aliud ex re sanctissima petant, quam inanem et sterilem voluptatem.

PL 7, 58B

この点に関して言えば、不敬虔で涜聖の者どもが、この上ない罪業を犯していると嘆くだけで十分である。彼らは、子孫を継がせるために考え及ばぬほどの理をもって備えられ成し遂げられた、神の神々しく驚嘆すべき作品を、あるいは最も恥ずべき利得のため、あるいは淫らな欲情の恥ずべき業のために転用し、ついにはこの上なく聖なる事柄から、空しく不毛な快楽のほかは何も求めなくなっているのである。

De Opificio Dei 13.3

3

Quid reliquae corporis partes, num carent ratione, ac pulchitudine? Conglobata in nates caro, quam sedendi officio apta! et eadem firmior, quam in caeteris membris, ne premente corporis mole ossibus cederet.

PL 7, 58B

身体の残りの部分はどうか。理と美しさを欠いているだろうか、いや欠いてはいない。臀部に丸く集められた肉は、座る務めにいかに適していることか。しかもそれは他の肢体におけるよりも硬く、身体の重みに押されて骨に屈することのないようにされている。

De Opificio Dei 13.4

4

Item foeminum deducta, et latioribus toris valida longitudo, quo facilius onus corporis sustineret: quam paulatim deficientem in angustum genua determinant, quorum decentes nodi flexuram pedibus, ad gradiendum sedendumque aptissimam, praebent.

PL 7, 58C

同様に、腿の長さは下に伸び、より広い肉づきで力強く、それによって身体の重みをより容易に支えることができる。それが次第に狭まりながら窄まっていくところを膝が区切っており、膝のみめよい結節は、歩行と着座とに最も適した屈曲を足に与えている。

De Opificio Dei 13.5

5

Item crura non aequali modo ducta, ne indecens habitudo deformaret pedes, sed teretibus suris clementer extantibus, sensimque tenuatis, et firmata sunt et ornata.

PL 7, 59A

同様に、脛も一様な仕方で作られてはおらず、見苦しい形が足を醜くすることのないように、丸みを帯びたふくらはぎが穏やかに盛り上がり、次第に細くなることによって、強められると同時に美しく整えられている。

De Opificio Dei 13.6

6

In plantis vero eadem quidem, sed tamen longe dispar, quam in manibus ratio est: quae quoniam totius corporis quasi fundamenta sunt, mirificus eas artifex non rotunda specie, ne homo stare non posset, aut aliis ad standum pedibus indigeret, sicut quadrupedes, sed porrectiores, longioresque formavit, ut stabile corpus efficerent planitie sua; unde illis inditum nomen est.

PL 7, 59A

しかし足の裏(プランタ)においては、手と同じ理でありながら、はるかに異なっている。足の裏は全身のいわば土台であるから、驚嘆すべき造り主は、人が立てなくなったり、四足獣のように立つために他の足を必要としたりすることのないよう、それを丸い形にはせず、より前に伸びた長い形に作り、その平らさ(プラニティエス)によって身体を安定させたのであって、そこから足の裏にその名(プランタ)がつけられたのである。

De Opificio Dei 13.7

7

Digiti aeque totidem, quot in manibus, speciem magis, quam usum maiorem praeferentes, ideoque et iuncti, et breves, et gradatim compositi: quorum qui est maximus, quoniam illum sicut in manu discerni a caeteris opus non erat, ita in ordinem redactus est, ut tamen ab aliis magnitudine, ac modico intervallo distare videatur.

PL 7, 59B

指も同様に、手と同じ数だけあるが、実用よりもむしろ見た目を際立たせており、それゆえ互いに繋がり、短く、段階的に配置されている。そのうち最も大きいものは、手におけるように他の指と区別される必要がなかったため、列の中に納められているが、それでも他の指から大きさにおいて、わずかな間隔を置いて離れているように見える。

De Opificio Dei 13.8

8

Haec eorum speciosa germanitas, non levi adiumanto nisum pedum firmat; concitari enim ad cursum non possumus nisi, digitis in humum pressis soloque nitentibus, impetum saltumque capiamus. Explicasse videor omnia, quorum ratio intelligi potest. Nunc ad ea venio, quae vel dubia vel obscura sunt.

PL 7, 60A

これら指の麗しい兄弟のような連なりは、足の踏ん張りを、軽くない助けによって強めている。というのも、指を地面に押しつけ、地を踏みしめてこそ、我々は勢いと跳躍とを得て、走りへと駆り立てられることができるからである。理解しうる限りのことはすべて説き明かしたように思われる。今や、疑わしい、あるいは不明瞭な事柄へと進むことにする。