ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 7 › De Opificio Dei

Caput VI 第VI章

Lactantius · De Opificio Dei · PL 7, 26C · 15 sectiones

De Opificio Dei 6.1

1

De Epicuri errore; et de membris eorumque usu. Non possum hoc loco teneri, quominus Epicuri stultitiam rursum coarguam; illius enim sunt omnia quae delirat Lucretius: qui, ut ostenderet animalia non artificio aliquo divinae mentis, sed, ut solet, fortuito esse nata; dixit, in principio mundi alias quasdam innumerabiles animantes miranda specie et magnitudine fuisse natas, sed eas permanere non potuisse, quod illas aut sumendi cibi facultas, aut coeundi generandique ratio defecisset.

PL 7, 26C

エピクロスの誤りについて、また肢体とその用途について。私はこの箇所で、エピクロスの愚かさを再び論駁せずにはいられない。というのも、ルクレティウスが世迷い言として述べていることはすべて、あの人物に由来するものだからである。ルクレティウスは、動物が神的な精神のいかなる技巧によってでもなく、いつもの言い分どおり偶然によって生じたことを示そうとして、こう述べた。すなわち、世界の初めには、驚くべき姿と大きさをもった数え切れないほどの動物たちが他にも生まれたが、それらは存続することができなかった、なぜなら食を得る能力、あるいは交わり子を生む仕組みが、それらには欠けていたからである、と。

De Opificio Dei 6.2

2

Videlicet ut et atomis suis locum faceret per infinitum et inane volitantibus, divinam providentiam voluit excludere.

PL 7, 27B

つまり、無限の虚空を飛び交う自分の原子たちに居場所を作ってやろうとして、神の摂理を排除しようとしたのである。

De Opificio Dei 6.3

3

Sed cum videret in omnibus quae spirant. mirabilem Providentiae inesse rationem, quae (malum!) vanitas erat dicere fuisse animalia prodigiosa, in quibus nascendi ratio cessaret?

PL 7, 27B

しかし、息するものすべてのうちに摂理の驚くべき理法が宿っているのを見ながら〔底本は spirant の後に句点を置くが、文を切る位置にないので一文として読んだ〕、それでも生まれの仕組みが働かない、怪異なだけの動物がかつていた、などと言うのは、何と(嘆かわしいことに)空しいことであろうか。

De Opificio Dei 6.4

4

Quoniam igitur omnia quae videmus cum ratione nata sunt, id enim ipsum nasci, efficere nisi ratio non potest, manifestum est, nihil omnino rationis expers potuisse generari.

PL 7, 28A

それゆえ、我々が見るものはすべて理法をもって生まれたのであるから——というのも、まさに生まれるということ自体、理法でなければ成し遂げられないのだから——、理法をまったく欠いたものは何一つ生じ得なかったことは明らかである。

De Opificio Dei 6.5

5

Ante enim provisum est in singulis quibusque fingendis, quatenus et ministerio membrorum ad necessaria vitae uteretur, et quatenus adiugatis corporibus elata soboles, universas generatim conservaret animantes.

PL 7, 28A

というのは、それぞれの動物が形づくられるにあたって、あらかじめ、どのようにして肢体の働きによって生に必要なものを用いるか、また、どのようにして身体を結び合わせて生み出された子孫が、種ごとにすべての動物を保存し続けるか、見越されていたからである。

De Opificio Dei 6.6

6

Nam si peritus architectus, cum magnum aliquod aedificium facere constituit, primo omnium cogitat, quae summa perfecti aedificii futura sit, et ante emetitur, quem locum leve pondus expectet, ubi magni operis statura sit moles, quae columnarum intervalla, qui, aut ubi aquarum cadentium decursus et exitus, et receptacula, haec, inquam, prius providet, ut quaecumque sunt perfecto iam operi necessaria, cum ipsis fundamentis pariter ordiatur: cur Deum quisquam putet in machinandis animalibus non ante providisse, quae ad vivendum necessaria essent, quam ipsam vitam daret?

PL 7, 28A

というのも、もし熟練した建築家が、何か大きな建物を建てようと決めたとき、まず何よりも、完成した建物の全体がどのようなものになるかを考え、あらかじめ測っておく——どの場所に軽い重量がかかるか、どこに大きな工事の重みが据えられるか、柱の間隔はどれほどか、落ちる水の流れと出口と受け皿はどこにあるべきか——こうしたことを、繰り返して言えば、あらかじめ見越しておくのであって、それは、完成した工事にすでに必要なものすべてが、基礎そのものと同時に始められるためである。それならば、なぜ誰かが、神は動物を造り上げるにあたって、生命そのものを与えるより前に、生きるために必要なものをあらかじめ見越しておかなかった、などと考えるのであろうか。

De Opificio Dei 6.7

7

Quae utique constare non posset, nisi prius effecta essent quibus constat. Videbat igitur Epicurus in corporibus animalium divinae rationis solertiam: sed ut efficeret, quod ante imprudenter assumpserat, adiecit aliud deliramentum superiori congruens.

PL 7, 28B

生命は、それを成り立たせるものがあらかじめ造り上げられていなければ、当然成り立ち得ないであろう。それゆえエピクロスは、動物の身体のうちに神的な理法の巧みさを見て取っていたのである。しかし、以前に軽率に前提してしまったことを何とか成り立たせようとして、先の妄言に符合する、もう一つの妄言を付け加えた。

De Opificio Dei 6.8

8

Dixit enim, neque oculos ad videndum esse natos, neque aures ad audiendum, neque pedes ad ambulandum, quoniam membra haec prius nata sunt quam esset usus videndi, et audiendi, et ambulandi: sed horum omnia officia ex natis extitisse.

PL 7, 28B

すなわち彼は、目は見るために生まれたのではなく、耳は聞くために、足は歩くために生まれたのでもないと言った。なぜなら、これらの肢体は、見ること、聞くこと、歩くことの用がまだ存在しないうちに、すでに生まれていたからだ、と。そして、これらの働きはすべて、生まれたのちに肢体から生じたのだ、と。

De Opificio Dei 6.9

9

Vereor ne huiusmodi portenta et ridicula refutare non minus ineptum esse videatur. Sed libet ineptire, quoniam cum inepto agimus, ne se ille nimis argutum putet. Quid ais, Epicure? Non sunt ad videndum oculi nati? Cur igitur vident?

PL 7, 29A

私は、この種の怪説や滑稽な言い草を論駁すること自体が、劣らず愚かしいことに見えはしないかと恐れる。しかし、あえて愚かしいことをしようと思う。愚か者を相手にしているのだから、彼が自分をあまりに巧妙だと思い込まないようにである。エピクロスよ、お前は何と言うのか。目は見るために生まれたのではないのか。それならば、なぜ目は見るのか。

De Opificio Dei 6.10

10

Postea, inquit, usus eorum apparuit. Videndi ergo causa nati sunt; siquidem nihil possunt aliud quam videre.

PL 7, 29A

「後になって、それらの用途が現れたのだ」と彼は言う。それならば、目は見るために生まれたことになる。というのも、目には見ること以外に何もできないのだから。

De Opificio Dei 6.11

11

Item membra caetera, cuius rei causa nata sunt, ipse usus ostendit: qui utique nullo modo posset existere, nisi essent membra omnia tam ordinate, tam providenter effecta, ut usum possent habere.

PL 7, 29A

同様に、他の肢体についても、それが何のために生まれたかは、その用途そのものが示している。そして、この用途は、すべての肢体がこれほど秩序立って、これほど摂理をもって、用をなし得るように造られていなければ、決して存在し得なかったであろう。

De Opificio Dei 6.12

12

Quid enim, si dicas aves non ad volandum esse natas, neque feras ad saeviendum, neque pisces ad natandum, neque homines ad sapiendum; cum appareat ei naturae, officioque servire animantes, ad quod est quaeque generata?

PL 7, 29A

というのも、もしお前が、鳥は飛ぶために生まれたのではなく、猛獣は荒々しく襲うために生まれたのでもなく、魚は泳ぐために生まれたのでもなく、人間は知恵をもつために生まれたのでもないと言うならば、どうなるであろうか。それぞれの動物が、それのために生み出されたその本性と働きに仕えていることは、明らかであるのに。

De Opificio Dei 6.13

13

Sed videlicet qui summam ipsam veritatis amisit, semper erret necesse est. Si enim non providentia, sed fortuitis atomorum concursionibus nascuntur omnia, cur nunquam fortuito accidit, sic coire illa principia, ut efficerent animal eiusmodi, quod naribus potius audiret, odoraretur oculis, auribus cerneret?

PL 7, 29B

しかし、真理そのものの核心を見失った者は、常に誤り続けるほかないのは明らかである。というのも、もしすべてのものが摂理によってではなく、原子の偶然の衝突によって生まれるのだとすれば、なぜ、あの原初の粒子がたまたま結び合わさって、鼻でものを聞き、目でにおいを嗅ぎ、耳でものを見るような動物を生み出す、ということが一度も偶然に起こらなかったのであろうか。

De Opificio Dei 6.14

14

Si enim primordia nullum genus positionis inexpertum relinquunt, oportuit eiusmodi quotidie monstra generari, in quibus et membrorum ordo praeposterus, et usus longe diversus existeret.

PL 7, 30A

もし原初の粒子が、あらゆる配置のあり方を余さず試みるのであれば、肢体の順序が転倒し、用途がまるで異なるような怪物が、日々生み出されて然るべきであったはずである。

De Opificio Dei 6.15

15

Cum vero universa genera, et universa quoque membra leges suas, et ordines, et usus sibi attributos tueantur, manifestum est nihil fortuito esse factum, quoniam divinae rationis dispositio perpetua servatur. Verum alias refellemus Epicurum; nunc de providentia (ut coepimus) disseramus.

PL 7, 30A

しかし実際には、あらゆる種類も、あらゆる肢体も、それぞれに与えられた法則と秩序と用途を守り続けているのであるから、何一つ偶然に成ったものはないことは明らかである。なぜなら、神的な理法の配剤が絶えることなく保たれているからである。だが、エピクロスについては、また別のところで論駁することにしよう。今は、始めたとおり、摂理について論じ続けよう。