De Opificio Dei 8.1
De hominis partibus, oculis et auribus. Nunc rationem totius hominis ostendam, singulorumque membrorum, quae in corpore aperta, aut operta sunt, utilitates et habitus explicabo.
PL 7, 33A人間の諸部分について、目と耳について。いまや私は、人間全体の理法を示し、身体において露わになっている、あるいは隠されているそれぞれの肢体の効用と有り様を説き明かそう。
De Opificio Dei 8.2
Cum igitur statuisset Deus ex omnibus animalibus solum hominem facere coelestem, caetera universa terrena, hunc ad coeli contemplationem rigidum erexit, bipedemque constituit, scilicet ut eodem spectaret, unde illi origo est; illa vero depressit ad terram, ut quia nulla his immortalitatis expectatio est, toto corpore in humum proiecta ventri pabuloque servirent.
PL 7, 34Aさて、神はあらゆる動物のうちで人間だけを天的なものとして造り、そのほかすべてを地的なものとすることを定めたので、人間を天の観照のために真っ直ぐに立たせ、二足のものとした。それは、人間が自らの起源であるその同じ方向を仰ぎ見るためである。しかし、他の動物たちは地へと押し下げられた。それは、彼らには不死への期待が何もないゆえに、全身を地面に投げ出して、腹と食物とに仕えるためである。
De Opificio Dei 8.3
Hominis itaque solius recta ratio, et sublimis status, et vultus Deo patri communis ac proximus, originem suam, fictoremque testatur.
PL 7, 34Aそれゆえ、人間だけが持つ、真っ直ぐな理性と、崇高な立ち姿と、父なる神と共通し近しい顔立ちとは、その起源と造り主とを証しするのである。
De Opificio Dei 8.4
Eius prope divina mens, quia non tantum animantium, quae sunt in terra, sed etiam sui corporis est sortita dominatum, in summo capite collocata, tanquam in arce sublimis speculatur omnia, et contuetur.
PL 7, 34A人間のほとんど神的な精神は、地上にある動物たちだけでなく、自らの身体そのものをも支配する務めを受けているので、頭の最も高いところに据えられ、いわば高い砦にあるかのように、あらゆるものを見張り、見渡すのである。
De Opificio Dei 8.5
Hanc eius aulam, non obductam porrectamque formavit, ut in mutis animalibus, sed orbi et globo similem; quod omnis rotunditas perfectae rationis est, ac figurae.
PL 7, 34A神は、この精神の宮居を、物言わぬ動物たちにおけるように平らに引き伸ばした形には造らず、円形と球形に似せて造った。あらゆる円さは完全な理法と完全な形の現れだからである。
De Opificio Dei 8.6
Eo igitur mens et ignis ille divinus tanquam coelo tegitur: cuius cum summum fastigium naturali veste texisset, priorem partem, quae dicitur facies, necessariis membrorum ministeriis et instruxit pariter et ornavit.
PL 7, 34Bこうして精神と、あの神的な火とは、いわば天によって覆われている。そしてその最も高い頂を自然の衣で覆ったのち、顔と呼ばれる前面の部分を、必要な肢体の働きによって整え、同時に飾ったのである。
De Opificio Dei 8.7
Ac primum, quod oculorum orbes concavis foraminibus conclusit, a quo foratu frontem nominatam Varro existimavit; et eos, neque minus, neque amplius, quam duos esse voluit, quod ad speciem nullus est perfectior numerus, quam duorum: sicut et aures duas, quarum duplicitas incredibile est quantam pulchritudinem praeferat, quod tum pars utraque similitudine ornata est, tum ut venientes altrinsecus voces facilius colligantur; nam et forma ipsa mirandum in modum ficta, quod earum foramina noluit esse nuda et inobsepta, quod et minus decorum et utile minus fuisset, quoniam simplicium cavernarum angustias praetervolare vox posset, nisi exceptam per cavos sinus, et repercussu retentam foramina ipsa cohiberent: illis similia vasculis, quibus impositis solent angusti oris vasa compleri.
PL 7, 35Aまず神は、目の球を窪んだ穴の中に閉じ込めた。ワッロは、この「窪み(フォラートゥス)」からフロンス(額)という名がつけられたと考えている。そして目を、二つより少なくも多くもないようにした。なぜなら見た目にとって、二という数より完全な数はないからである。耳もまた同様に二つであり、その二重性がどれほどの美しさを示しているかは信じ難いほどである。それは、左右の部分が互いに似た飾りをもつためであると同時に、両側からやって来る声がより容易に集められるためでもある。しかも、その形そのものが驚くべき仕方で造られている。というのも、神は、耳の穴を裸のまま塞がずに開け放しにすることを望まなかったからである。もしそうであれば、体裁も良くなく、用としても劣ったものとなったであろう。単純な窪みの狭い口では、声が受け止められずに素通りしてしまい得るからであり、それは、湾曲した窪みを通してとらえられ、反響によって保持されることで、その穴自体が声を留め置く場合とは異なるのである。それはちょうど、狭い口の器に物を注ぐときに用いる、あの漏斗に似た器のようなものである。
De Opificio Dei 8.8
Eas igitur aures (quibus est inditum nomen a vocibus hauriendis, unde Virgilius: . . . . . .
PL 7, 35Bそこでこの耳については(これには声を汲み取るということから名前が与えられている。ここからウェルギリウスは次のように歌う〔底本の点線は本文の欠落ではなく、詩行の前半を省いた印と見られる。引用句は次節の冒頭にある〕。)
De Opificio Dei 8.9
Vocemque his auribus hausi; aut quia vocem ipsam Graeci αὐδὴν vocant, ab auditu, per immutationem litterae, aures velut audes sunt nominatae) noluit Deus artifex mollibus pelliculis informare, quae pulchritudinem demerent pendulae atque flaccentes, neque duris ac solidis ossibus, ne ad usum inhabiles essent immobiles ac rigentes: sed quod esset horum medium excogitavit, ut eas cartilago mollior alligaret, et haberent aptam simul et flexibilem firmitatem.
PL 7, 36B(「……この耳で声を汲み取った」。あるいは、ギリシア人が声そのものを「アウデーン」と呼ぶので、「聞くこと」に由来して、文字の変化により、耳〔アウレス〕がいわば「アウデース」として名づけられたのである。)造り主なる神は、この耳を柔らかな薄い皮膚で形づくることを望まなかった。それでは垂れ下がり、たるんで美しさを損なうからである。かといって、硬く堅固な骨で造ることも望まなかった。それでは動かず、こわばって用をなさなくなるからである。むしろ、その中間にあたるものを考え出し、より柔らかな軟骨がこれらを結わえるようにし、適度でありながらしなやかな堅さを持たせたのである。
De Opificio Dei 8.10
In his audiendi tantum officium constitutum est, sicut in oculis videndi; quorum praecipue inexplicabilis est ac mira subtilitas, quia eorum orbes gemmarum similitudinem praeferentes, ab ea parte qua videndum fuit, membranis perlucentibus texit, ut imagines rerum contra positarum tanquam in speculo refulgentes, ad sensum intimum penetrarent.
PL 7, 36Bこの耳には、聞くという働きだけが定められている。ちょうど目に見るという働きが定められているようにである。目については、とりわけその精妙さは説明し尽くせぬほど驚くべきものである。というのも、宝石に似た輝きを示す目の球を、見るべき側の部分において、透き通る膜で覆ったからである。それは、向かい合って置かれた物の像が、あたかも鏡に映るように輝いて、内なる感覚にまで届くようにするためである。
De Opificio Dei 8.11
Per eas igitur membranas sensus ille, qui dicitur mens, ea quae sunt foris transpicit. Ne forte existimes, aut imaginum incursione nos cernere (ut philosophi dixerunt) quoniam videndi officium in eo debet esse quod videt, non in eo quod videtur: aut intentione aeris, cum acie aut effusione radiorum, quoniam, si ita esset, radium quem oculis advertimus, videremus, donec intentus aer cum acie, aut effusi radii ad id quod videndum esset pervenirent.
PL 7, 37Aそこでこの膜を通して、精神と呼ばれるかの感覚が、外にあるものを見透かすのである。だからお前は、我々が(哲学者たちが言うように)像の飛来によって物を見ている、などと思ってはならない。というのも、見るという働きは、見られるものにではなく、見るものにこそあるべきだからである。あるいはまた、空気の緊張が視線とともに働くことによって、あるいは光線の発射によって見るのだ、とも思ってはならない。もしそうであるならば、緊張した空気が視線とともに、あるいは発射された光線が、見られるべきものに到達するまでの間、我々は目から差し向けるその光線そのものを見ることになるはずだからである。
De Opificio Dei 8.12
Cum autem videamus eodem momento temporis, plerumque vero aliud agentes, nihilominus tamen universa quae contra sunt posita intueamur, verius et manifestius est mentem esse, quae per oculos ea quae sunt opposita, transpiciat, quasi per fenestras lucente vitro, aut speculari lapide obductas.
PL 7, 37Bしかし、我々は同じ瞬間に見るのであり、しかもたいていは他のことをしながらも、それでも正面にあるものすべてを見渡すことができるのであるから、目を通して、向かいにあるものを見透かしているのは精神である、ということのほうが、より真実で、より明白である。それはあたかも、輝くガラス板や、透き通る石を張った窓を通して見るようなものである。
De Opificio Dei 8.13
Et idcirco mens, et voluntas ex oculis saepe dignoscitur. Quod quidem ut refelleret Lucretius, ineptissimo usus est argumento.
PL 7, 38Aそれゆえに、精神と意志とは、しばしば目によって見分けられるのである。ところが、ルクレティウスはこれを論駁しようとして、この上なく愚かしい論拠を用いた。
De Opificio Dei 8.14
Si enim mens (inquit) per oculos videt, erutis et effossis oculis magis videret; quoniam evulsae cum postibus fores plus inferunt luminis, quam si fuerint obductae.
PL 7, 38A「もし精神が目を通して見るのであれば」と彼は言う、「目をえぐり出し、抉り取ってしまえば、いっそうよく見えるはずである。扉柱ごと引き抜かれた扉は、閉ざされたままの扉よりも、多くの光を取り入れるからだ」。
De Opificio Dei 8.15
Nimirum ipsi, vel potius Epicuro, qui eum docuit, effossi oculi erant, ne viderent, effossos orbes, et ruptas oculorum fibras, et fluentem per venas sanguinem, et crescentes ex vulneribus carnes, et obductas ad ultimum cicatrices nihil posse lucis admittere, nisi forte auribus oculos similes nasci volebat; ut non tam oculis, quam foraminibus cerneremus: quo nihil ad speciem foedius, ad usum inutilius fieri potest.
PL 7, 38Aまさに、この男自身、いや、むしろ彼にこれを教えたエピクロスこそ、目を抉り出されていたのであろう。抉り取られた眼窩と、断ち切られた目の繊維と、血管を流れる血と、傷口から盛り上がる肉と、最後には塞がる傷痕とが、何一つ光を通すことができないということが、見えなかったのだから。彼はもしや、目が耳のようなものとして生まれることを望んでいたのであろうか。それならば、我々は目によってではなく、穴によって物を見ることになろう。しかし、これほど見た目に醜く、これほど用に立たないものは他に造りようがない。
De Opificio Dei 8.16
Quantulum enim videre possemus, si mens ab intimis penetralibus capitis per exiguas cavernarum rimulas attenderet; ut si quis velit transpicere per cicutam, non plus profecto cernat, quam cicutae ipsius capacitas comprehendat.
PL 7, 38Bもし精神が、頭の奥深くから、狭い穴の小さな隙間を通して見ようとするならば、我々にどれほどのものが見えるであろうか。それは、あたかも誰かが毒人参の茎を通して覗き見ようとするようなものであり、その者は、その茎の管の広さが許す以上のものを、決して見ることはできないのである。
De Opificio Dei 8.17
Itaque ad videndum membris potius in orbem conglobatis opus fuit, ut visus in latum spargeretur, et quae in primori facie adhaererent, ut libere possent omnia contueri.
PL 7, 39Aそれゆえ、見るためには、むしろ丸く球状にまとめられた器官が必要であった。それは、視覚が広く行き渡り、しかも顔の前面に付いていることによって、あらゆるものを自由に見渡せるようにするためである。
De Opificio Dei 8.18
Ergo ineffabilis divinae providentiae virtus fecit duos simillimos orbes, eosque ita devinxit, ut non in totum converti, sed moveri tamen ac flecti cum modo possent.
PL 7, 39Aこうして、言い尽くせない神の摂理の力が、互いによく似た二つの球を造り、それらを、完全に回転することはできないが、ほどよく動き、向きを変えることはできるように結び合わせたのである。
De Opificio Dei 8.19
Orbes autem ipsos humoris puri ac liquidi plenos esse voluit, in quorum media parte scintillae luminum conclusae tenerentur, quas pupillas nuncupamus, in quibus puris ac subtilibus cernendi sensus ac ratio continetur, Per eos igitur orbes seipsam mens intendit ut videat, miraque ratione in unum miscetur et coniungitur amborum luminum visus.
PL 7, 39Aそして神は、この球そのものを、澄んで清らかな液で満たすことを望んだ。その中央部分には、光の煌めきが閉じ込められて保たれており、これを我々は瞳孔(プピラ)と呼ぶ。この澄んで精妙な部分にこそ、見るという感覚と理法とが宿っているのである。こうしてこの球を通して、精神自身が見ようとして意識を向け、驚くべき仕方で、両方の目の視覚が一つに混ざり合い、結び合わされるのである。