ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 7 › De Opificio Dei

Caput XV 第XV章

Lactantius · De Opificio Dei · PL 7, 62A · 6 sectiones

De Opificio Dei 15.1

1

De Voce. De voce autem quam rationem reddere possumus? Grammatici quidem ac philosophi vocem esse definiunt, aerem spiritu verberatum: unde verba sunt nuncupata, quod perspicue falsum est.

PL 7, 62A

声について。しかし声について、我々はどのような理を示すことができるだろうか。文法家や哲学者たちは、声とは息によって打たれた(ウェルベラートゥム)空気であると定義し、そこから言葉が「ウェルバ」と名づけられたとするが、これは明らかに誤りである。

De Opificio Dei 15.2

2

Non enim vox extra os gignitur, sed intra; et ideo verisimilior est illa sententia, stipatum spiritum, cum obstantia faucium fuerit illisus, sonum vocis exprimere: veluti cum in patentem cicutam, labroque subiectam demittimus spiritum, et is cicutae concavo repercussus ac revolutus a fundo, dum ad descendentem occursu suo redit, ad exitum nitens, sonum gignit, et in vocalem spiritum resiliens per se ventus animatur.

PL 7, 62B

なぜなら、声は口の外で生まれるのではなく、口の内で生まれるからである。それゆえ、次の見解のほうがより真実らしい。すなわち、押し込められた息が、喉の障害物に打ち当てられたとき、声の音を発するというものである。ちょうど、口の開いた毒人参の茎の管を下唇にあてがい、そこへ息を吹き下ろすと、その息は管の空洞のうちで底から跳ね返り、下ってくる息とぶつかりながら戻り、出口を目指して進む中で音を生み、跳ね返った息自体が声をなす息となって、風みずからが生気を得るようなものである。

De Opificio Dei 15.3

3

Quod quidem an verum sit, Deus artifex viderit. Videtur enim non ab ore, sed ab intimo pectore vox oriri. Denique et ore clauso, ex naribus emittitur sonus qualis potest.

PL 7, 62B

これが果たして真実であるかどうかは、造り主なる神自身の考えることである。声は口からではなく、胸の奥から生じるように見える。実に、口を閉じたままでも、鼻から出しうる限りの音が出るのである。

De Opificio Dei 15.4

4

Praeterea et maximo spiritu, quo anhelamus, vox non efficitur, et levi, et non coarctato spiritu, quoties volumus, efficitur. Non est igitur comprehensum, quemodo fiat, aut quid sit omnino.

PL 7, 62B

そのうえ、我々があえぐときに使う最大の息によっては声は生み出されず、軽く、狭められていない息によって、望むたびに声は生み出される。したがって、それがどのように起こるのか、あるいはそもそも何であるのかは、把握されていないのである。

De Opificio Dei 15.5

5

Nec me nunc in Academiae sententiam delabi putes, quia non omnia sunt incomprehensibilia. Ut enim fatendum est multa nesciri, quae voluit Deus intelligentiam hominis excedere: sic tamen multa esse, quae possint et sensibus percipi, et ratione comprehendi.

PL 7, 62B

私が今、あたかもアカデメイア派の説に陥っているなどと思ってはならない。すべてが把握され得ないわけではないからである。すなわち、神が人間の知性を超えることを望んだ多くの事柄が知られないことは認めねばならないが、それでも、感覚によって捉えられ、理によって把握されうる事柄も多くあるのである。

De Opificio Dei 15.6

6

Sed erit, nobis contra philosophos integra disputatio. Conficiamus igitur spatium, quod nunc decurrimus.

PL 7, 63B

しかし、哲学者たちに対する完全な論駁は、我々にとって別にあることになろう。それゆえ今、我々が走り抜けているこの道のりを終えることにしよう。