ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 7 › De Opificio Dei

Caput XX 第XX章

Lactantius · De Opificio Dei · PL 7, 76A · 9 sectiones

De Opificio Dei 20.1

1

De seipso, et veritate. Haec ad te, Demetriane, interim paucis, et obscurius fortasse quam decuit, pro rerum ac temporis necessitate peroravi; quibus contentus esse debebis, plura, et meliora laturus, si nobis indulgentia coelitus venerit.

PL 7, 76A

自分自身について、また真理について。デメトリアヌスよ、これらのことを、事情と時勢のやむを得ぬ必要に応じて、さしあたり手短に、そしておそらくふさわしい以上に不明瞭な仕方で、お前に向けて述べ終えた。お前はこれで満足しておくべきである。もし天からの寛大な計らいが我々に訪れるならば、お前はもっと多く、もっと優れたものを受け取ることになろう。

De Opificio Dei 20.2

2

Tunc ergo te ad verae philosophiae doctrinam, et planius, et verius cohortabor. Statui enim, quam multa potero, litteris tradere, quae ad vitae beatae statum spectent; et quidem contra philosophos, quoniam sunt ad perturbandam veritatem perniciosi et graves.

PL 7, 76A

そのときにこそ私は、お前をより明瞭に、より真実に、真の哲学の教えへと勧めよう。私は、できる限り多くのことを文書に書き記そうと決めた。幸福な生の在り方に関わることを、しかも哲学者たちに逆らって、である。なぜなら彼らは、真理を掻き乱すことにかけて有害で手ごわい者たちだからである。

De Opificio Dei 20.3

3

Incredibilis enim vis eloquentiae, et argumentandi disserendique subtilitas, quemvis facile deceperit: quos partim nostris armis, partim vero ex ipsorum inter se concertatione sumptis revincemus; ut appareat, eos induxisse potius errorem, quam sustulisse.

PL 7, 77A

というのも、信じ難いほどの弁舌の力と、論証し論じ立てる巧妙さは、どのような者をも容易く欺きうるからである。だが我々は、一部は我々自身の武器によって、一部は彼ら自身が互いに争い合うところから取った武器によって、彼らを打ち破るであろう。それによって、彼らが誤りを取り除いたのではなく、むしろ誤りを持ち込んだのだということが明らかになるであろう。

De Opificio Dei 20.4

4

Fortasse mireris, quod tantum facinus audeam. Patiemurne igitur extingui, aut opprimi veritatem? Ego vero libentius vel sub hoc onere defecerim.

PL 7, 77A

お前はおそらく、私がそれほど大それたことをあえて企てるのを訝しむであろう。ならば我々は、真理が消し去られ、あるいは押し潰されるのを、黙って見ているだろうか。私はむしろ進んでこの重荷のもとに斃れよう。

De Opificio Dei 20.5

5

Nam si Marcus Tullius, eloquentiae ipsius unicum exemplar, ab indoctis et ineloquentibus, qui tamen pro vero nitebantur, saepe superatus est, cur desperemus veritatem ipsam contra fallacem captiosamque facundiam sua propria vi et claritate valituram?

PL 7, 77A

なぜなら、雄弁そのものの唯一無二の模範であったキケロでさえ、真実のために努めた無学で口下手な者たちにしばしば打ち負かされたのだとすれば、真理そのものが、欺瞞に満ちた狡猾な雄弁に対して、おのれ自身の力と明晰さによって勝ちうるであろうことを、なぜ我々は絶望しなければならないのか。

De Opificio Dei 20.6

6

Illi quidem sese patronos veritatis profiteri solent: sed quis potest eam rem defendere, quam non didicit, aut illustrare apud alios, quod ipse non novit?

PL 7, 77A

彼らは確かに、自らを真理の擁護者だと公言するのを常とする。だが、学びもしなかった事柄をどうして弁護できようか、また自ら知りもしないことを、どうして他人の前で明らかにできようか。

De Opificio Dei 20.7

7

Magnum videor polliceri: sed coelesti opus est munere, ut nobis facultas ac tempus ad proposita persequenda tribuatur.

PL 7, 78A

私は大きなことを約束しているように見えるかもしれない。だが、我々が企てた事柄を遂行するための能力と時間とが我々に与えられるには、天よりの賜物が必要である。

De Opificio Dei 20.8

8

Quod si vita est optanda sapienti, profecto nullam aliam ob causam vivere optaverim, quam ut aliquid efficiam quod vita dignum sit, et quod utilitatem legentibus, etsi non ad eloquentiam, quia tenuis in nobis facundiae rivus est ad vivendum tamen afferat: quod est maxime necessarium.

PL 7, 78A

もし賢者にとって生が望ましいものであるならば、私はまさしく、生に値する何かを成し遂げるという、他のいかなる理由でもなく、その一事のために生きることを望みたい。それは、たとえ雄弁においてではないにしても——我々のうちにある弁舌の流れは細いのだから——生きることに関しては読者に益をもたらすようなものである。そしてそれこそが最も必要なことである。

De Opificio Dei 20.9

9

Quo perfecto, satis me vixisse arbitrabor, et officium hominis implesse, si labor meus aliquos homines ab erroribus liberatos ad iter coeleste direxerit.

PL 7, 78A

これを成し遂げたならば、もし私の労苦が、幾人かの人々を誤りから解き放ち、天への道へと導くことになるならば、私は十分に生きたと、そして人としての務めを果たしたと見なすであろう。