ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 7 › De Opificio Dei

Caput VII 第VII章

Lactantius · De Opificio Dei · PL 7, 30A · 14 sectiones

De Opificio Dei 7.1

1

De omnibus corporis partibus. Deus igitur solidamenta corporis, quae ossa dicuntur, nodata et adiuncta invicem nervis alligavit atque constrinxit, quibus mens, si excurrere, aut resistere velit, tanquam retinaculis uteretur; et quidem nullo labore, nulloque conatu: sed vel minimo nutu totius corporis molem temperaret ac flecteret.

PL 7, 30A

身体のすべての部分について。さて神は、骨と呼ばれる身体の支えとなる部分を、互いに結び合わせ、腱によって結わえ、締め固めた。それによって、精神は、走り出そうとするにせよ、踏みとどまろうとするにせよ、それをいわば手綱のように用いることができる。しかも何の労苦もなく、何の努力もなしに、ほんのわずかな意向だけで、身体全体という塊を加減し、動かすことができるのである。

De Opificio Dei 7.2

2

Haec autem visceribus operuit, ut quemque locum decebat, ut quae solida essent, conclusa tegerentur.

PL 7, 30B

そして神は、これらの骨を、それぞれの場所にふさわしいように肉で覆った。堅い部分が包み込まれ、覆われるようにである。

De Opificio Dei 7.3

3

Item visceribus ipsis venas admiscuit, quasi rivos per corpus omne divisos, per quas discurrens humor, et sanguis, universa membra succis vitalibus irrigaret; et ea viscera, formata in eum modum, qui unicuique generi ac loco aptus fuit, superiecta pelle contexit, quam vel sola pulchritudine decoravit, vel setis adoperuit, vel squamis munivit, vel plumis insignibus adornavit.

PL 7, 30B

また、その肉そのものに血管を織り込んだ。それはいわば身体全体に張りめぐらされた水路のようなものであり、そこを流れめぐる体液と血液が、あらゆる肢体を生命の液で潤す。そして、それぞれの種と場所にふさわしい形に形づくられたこの肉を、上から皮膚で覆った。この皮膚を、あるものはただ美しさだけで飾り、あるものは剛毛で覆い、あるものは鱗で守り、あるものは見事な羽毛で装った。

De Opificio Dei 7.4

4

Illud vero commentum Dei mirabile, quod una dispositio, et unus habitus, innumerabiles imaginis praeferat varietates. Nam in omnibus fere, quae spirant, eadem series et ordo membrorum est. Primum enim caput, et huic annexa cervix.

PL 7, 31A

しかし、神のこの考案は驚くべきものである。すなわち、一つの配置、一つの姿かたちが、数え切れないほどの姿の多様性を示すということである。というのも、息するもののほとんどすべてにおいて、肢体の並び順序は同じだからである。まず頭があり、これに首が接続する。

De Opificio Dei 7.5

5

Item collo pectus adiunctum, et ex eo prominentes armi, adhaerens pectori venter. Item ventri subnexa genitalia. Ultimo loco femina pedesque. Nec solum membra suum tenorem ac situm in omnibus servant, sed etiam partes membrorum.

PL 7, 31A

また首に胸が接続し、そこから肩が突き出し、胸に腹が続く。また腹に生殖の部分が結びつき、最後に腿と足がある。肢体だけでなく、肢体の部分もまた、そのすべての動物において同じ順序と位置を保っているのである。

De Opificio Dei 7.6

6

Nam in uno capite ipso certam sedem possident aures, certam oculi, nares item, os quoque, et in eo dentes, et lingua.

PL 7, 31B

というのは、頭ひとつを取っても、耳は定まった位置を占め、目もまた定まった位置を占め、鼻も、口も、そしてその中の歯も舌も同様だからである。

De Opificio Dei 7.7

7

Quae omnia cum sint eadem in omnibus animantibus, tamen infinita et multiplex diversitas figuratorum est; quod ea quae dixi, aut productiora, aut contractiora lineamentis varie differentibus comprehensa sunt.

PL 7, 31B

これらすべては、あらゆる動物において同じでありながら、その形づくられ方には無限で多様な違いがある。それは、いま述べたこれらの部分が、あるいはより長く、あるいはより短く、さまざまに異なる輪郭のうちに捉えられているからである。

De Opificio Dei 7.8

8

Quid, illud nonne divinum, quod in tanta viventium multitudine, unumquodque animal in sui genere et specie pulcherrimum est? ut si quid vicissim de altero in alterum transferatur, nihil impeditius ad utilitatem, nihil deformius ad aspectum videri necesse sit: ut si elephanto cervicem prolixam tribuas, aut camelo brevem; vel si serpentibus pedes, aut pilos addas, in quibus porrecti aequaliter corporis longitudo nihil aliud exhibeat, nisi ut maculis terga distincti, et squammarum laevitate suffulti, in lubricos tractus sinuosis flexibus laberentur.

PL 7, 31B

さらに、これは神的なことではないだろうか。これほど多くの生き物のうちにあって、それぞれの動物が、自らの種と姿において、この上なく美しいということは。試みに、ある動物の部分を別の動物へ入れ替えてみるがよい。すると、用にとってこれほど不都合で、見た目にこれほど醜いものはないと、必ず思い知らされるであろう。たとえば象に長い首を与えたり、駱駝に短い首を与えたりするならば。あるいは蛇に足や毛を加えるならば。蛇はその等しく伸びた身体の長さによって、ただ、背に斑点をちりばめられ、鱗のなめらかさに支えられて、身をくねらせながら、滑るように地を這い進むということのほかには、何一つ示さないのである。

De Opificio Dei 7.9

9

In quadrupedibus autem, idem opifex contextum spinae a summo capite deductum longius extra corpus eduxit, et acuminavit in caudam, ut obscoenae corporis partes, vel propter foeditatem tegerentur, vel propter teneritudinem munirentur, ut animalia quaedam minuta et nocentia motu eius arcerentur a corpore: quod membrum si detrahas, imperfectum fit animal, ac debile.

PL 7, 32A

四足獣においては、同じ造り主が、頭の頂から続く脊柱の連なりを、身体の外へさらに長く引き伸ばし、それを尾へと尖らせた。それは、身体の恥ずべき部分が、その醜さのゆえに覆われるため、あるいはその柔らかさのゆえに守られるため、また小さく害をなす虫けらのたぐいが、その動きによって身体から追い払われるためである。この肢体を取り去るならば、動物は不完全で弱いものとなるであろう。

De Opificio Dei 7.10

10

Ubi autem ratio, et manus est, tam non est id necessarium, quam indumentum pilorum: adeo in suo quaeque genere aptissime congruunt, ut neque nudo quadrupede, neque homine tecto excogitari quidquam turpius possit.

PL 7, 32B

しかし、理性と手のあるところでは、これ〔尾〕は毛の衣と同じく必要とされない。それぞれのものが自らの種において、これほど適切に釣り合っているので、裸の四足獣や毛に覆われた人間ほど見苦しいものは、何一つ考えられないほどである。

De Opificio Dei 7.11

11

Sed tamen cum ipsa nuditas hominis mire ad pulchritudinem valeat, non tamen etiam capiti congruebat; quanta enim in eo futura deformitas esset, ex calvitio apparet.

PL 7, 32B

しかし、人間の裸そのものが不思議なほど美しさに適っているとはいえ、それは頭にはふさわしくなかった。頭がどれほど醜くなるであろうかは、禿頭を見れば明らかである。

De Opificio Dei 7.12

12

Texit ergo illud pilo; et quia in summo futurum erat; quasi summum aedificii culmen ornavit: qui ornatus non est in orbem coactus, aut in figuram pilei teres factus, ne quibusdam partibus nudis esset informis, sed alicubi effusus, alicubi retractus pro cuiuslibet loci decentia.

PL 7, 33A

そこで神は、それを髪で覆った。そしてそれが最も高いところにあるがゆえに、いわば建物の最上部の棟を飾るように飾った。その飾りは、丸くまとめられたり、帽子のような丸い形に造られたりはしていない。それでは一部が裸のままで不格好になってしまうからである。むしろ、ある所では豊かに広がり、ある所では引き締められ、それぞれの場所のふさわしさに応じている。

De Opificio Dei 7.13

13

Frons ergo vallata per circuitum, et a temporibus effusi ante aures capilli, et earum summae partes in coronae modum cinctae, et occipitium omne contectum, speciem miri decoris ostentant.

PL 7, 33A

こうして額はその周りを縁取られ、こめかみからは耳の前へと髪が垂れかかり、耳の上端は冠のように巻かれ、後頭部は全体が覆われて、驚くべき美しさの姿を見せているのである。

De Opificio Dei 7.14

14

Iam barbae ratio incredibile est quantum conferat, vel ad dignoscendam corporum maturitatem, vel ad differentiam sexus, vel ad decorem virilitatis ac roboris; ut videatur omnino non constatura fuisse totius operis ratio, si quidquam aliter esset effectum.

PL 7, 33A

さらに、ひげのあり方が、身体の成熟を見分けるためにも、性の違いを示すためにも、男らしさと力強さの美しさのためにも、いかに大きく寄与しているかは信じ難いほどである。もし何か一つでも違うふうに造られていたなら、この作品全体の理法はまったく成り立たなかったであろうと思われるほどである。