De Opificio Dei 10.1
De exterioribus hominis membris, eorumque usu. Sed nos ad Dei opera revertamur. Ut igitur oculi munitiores essent ab iniuria, eos ciliorum tegminibus occuluit; unde oculos dictos esse, Varroni placet.
PL 7, 40B人体の外部の諸部分とその用途について。さて我々は神の御業へと立ち返ろう。目が傷害からより堅く守られるように、神はまぶたの覆いでこれを覆い隠した(オックルイト)。そこから目(オクルス)の名が生じたのだ、とワッロは考える。
De Opificio Dei 10.2
Nam et ipsae palpebrae, quibus mobilitas inest, et palpitatio vocabulum tribuit, pilis in ordine stantibus vallatae, septum oculis decentissimum praebent.
PL 7, 41Aというのも、まぶた(パルペブラ)そのものにも動きが備わっており、その震え動き(パルピタティオ)が名の由来となっているのだが、これは列をなして生えた毛によって囲われ、目にこの上なくふさわしい垣根を与えているからである。
De Opificio Dei 10.3
Quarum motus assiduus incomprehensibili celeritate concurrens, et videndi tenorem non impedit, et reficit obtutum. Acies enim, id est membrana illa perlucens, quam siccari et obarescere non oportet, nisi humore assiduo tersa pure niteat, obsolescit.
PL 7, 41Aそのまぶたの絶え間ない動きは、捉えがたいほどの速さで相合わさりながらも、見るはたらきを妨げず、かえって視力を回復させる。というのも、瞳(すなわちかの透き通った膜)は乾き、干からびてはならず、絶えず潤いによって拭われて清く輝いていなければ、曇ってしまうからである。
De Opificio Dei 10.4
Quid ipsa superciliorum fastigia pilis brevibus adornata? nonne, quasi aggeribus, et munimentum oculis, ne quid superne incidat, et speciem simul praestant?
PL 7, 41A眉そのもの、短い毛で飾られたその隆起はどうか。あたかも堤のように、上から何かが落ちかかるのを防いで目に防備を与えると同時に、美しさをも添えているではないか。
De Opificio Dei 10.5
Ex quorum confinio nasus exoriens, et veluti aequali porrectus iugo, utramque aciem simul et discernit et munit.
PL 7, 41Aその両者の境から鼻が起こり、あたかも等しい稜のごとくに伸びて、左右の瞳を隔てると同時に守っている。
De Opificio Dei 10.6
Inferius quoque genarum non indecens tumor, in similitudinem collium leniter exurgens, ab omni parte oculos efficit tutiores; provisumque est ab artifice summo, ut si quis forte vehementior ictus extiterit, eminentibus repellatur.
PL 7, 41Aその下方には頰の見苦しくない隆起があり、丘に似てなだらかに盛り上がって、あらゆる方面から目をいっそう安全にしている。もし万一激しい打撃が加わった場合には、この突き出た部分によって撥ね返されるよう、至高の造り主によって備えられているのである。
De Opificio Dei 10.7
Nasi vero pars superior usque ad medium solida formata est, inferior autem cartilagine adhaerente mollita, ut ad usum digitorum possit esse tractabilis.
PL 7, 41A鼻の上部は半ばまで硬く形づくられ、下部は付属する軟骨によって柔らかくされている。それは指で扱うことができるようにするためである。
De Opificio Dei 10.8
In hoc autem, quamvis simplici membro, tria sunt officia constituta; unum ducendi spiritus; alterum capiendi odoris; tertium ut per eius cavernas purgamenta cerebri defluant: quas ipsas Deus quam mirabili, quam divina ratione molitus est, ut tamen hiatus ipse nasi oris speciem non deformaret.
PL 7, 41Bしかもこの部分は単純な一つの肢体であるにもかかわらず、そのうちに三つの役目が定められている。第一は息を引き入れること、第二は匂いを捉えること、第三はその空洞を通して脳の汚れが流れ出ることである。神はこの空洞そのものを、いかに驚くべき、いかに神的な工夫によって仕組んだことか。しかも鼻のこの開口部が顔の姿を損なうことのないようにしているのである。
De Opificio Dei 10.9
Quod erat plane futurum, si unum ac simplex foramen pateret. At id velut pariete per medium ducto intersepsit atque divisit, fecitque ipsa duplicitate pulcherrimum.
PL 7, 42Aもし一つの単純な孔だけが開いていたなら、明らかにそうなっていたはずである。ところが神はそこにあたかも壁を中央に通したかのように仕切りを設けて分かち、その二重性そのものによってこの上なく美しいものとした。
De Opificio Dei 10.10
Ex quo intelligimus quantum dualis numerus, una et simplici compage solidatus, ad rerum valeat perfectionem. Nam cum sit corpus unum, tamen totum ex simplicibus membris constare non poterat, nisi ut essent partes vel dextrae, vel sinistrae.
PL 7, 42Aこれによって我々は、単一の単純な構造にまとめられた二という数が、物事の完全性にどれほど力を持つかを知る。というのも、肉体は一つでありながら、その全体が単純な部分だけから成り立つことはできず、右の部分と左の部分とがなければならなかったからである。
De Opificio Dei 10.11
Itaque ut pedes duo, et item manus, non tantum ad utilitatem aliquam usumque, vel gradiendi, vel faciendi valent, sed et habitum, decoremque admirabilem conferunt: sic in capite, quod totius divini operis quasi culmen est, et auditus, in duas aures, et visus in duas acies, et odoratio in duas nares a summo artifice divisa est: quia cerebrum, in quo sentiendi ratio est, quamvis sit unum, tamen in duas partes membrana interveniente discretum est.
PL 7, 42Aしたがって、二本の足と同じく二つの手とが、歩くこと・行うことのある種の効用と用途に役立つだけでなく、姿かたちに驚くべき美しさをも添えているように、神の御業全体の頂点とも言うべき頭においても、聴くはたらきは二つの耳に、見るはたらきは二つの瞳に、嗅ぐはたらきは二つの鼻孔に、至高の造り主によって分かたれている。というのも、感覚のはたらきが宿る脳は、一つでありながら、間に膜を挟んで二つの部分に分けられているからである。
De Opificio Dei 10.12
Sed et cor, quod sapientiae domicilium videtur, licet sit unum, duos tamen intrinsecus sinus habet, quibus fontes vivi sanguinis continentur, septo intercedente divisi; ut sicut in ipso mundo summa rerum vel de simplici duplex, vel de duplici simplex, et gubernat, et continet totum: ita in corpore de duobus universa compacta, indissociabilem praetenderent unitatem.
PL 7, 42Bまた知恵の住処と見られる心臓も、一つでありながら、内に二つの空所を持ち、そこに生ける血の源が蓄えられ、間の隔壁によって分かたれている。あたかも世界そのものにおいて、事物の最高の秩序が単一のものから二重となり、あるいは二重のものから単一となって全体を統べ保つように、肉体においても二つのものから組み合わされた全体が、分かちがたい統一を示すのである。
De Opificio Dei 10.13
Oris quoque species, et rictus ex transverso patefactus, quam utilis, quam decens sit, enarrari non potest: cuius usus in duobus constat officiis, sumendi victus, et loquendi.
PL 7, 43A口の形、そして横に開かれたその口もとが、いかに有用で、いかにふさわしいものであるかは、言い尽くすことができない。その用は、食物を摂ることと語ることという二つの役目から成り立っている。
De Opificio Dei 10.14
Lingua intus inclusa, quae vocem motibus suis in verba discernit, et est interpres animi; nec tamen sola potest per se loquendi munus implere, nisi acumen suum palato illiserit, nisi iuta vel offensione dentium, vel compressione labiorum: dentes tamen plus conferunt ad loquendum; nam et infantes non ante incipiunt fari, quam dentes habuerint, et senes amissis dentibus ita balbutiunt, ut ad infantiam re voluti denuo esse videantur.
PL 7, 43A口の内に収められた舌は、その動きによって声を言葉へと分かち、心の通訳者である。しかしそれ自身だけでは語るという役目を果たしきれず、その先端を口蓋に打ちつけ、歯にぶつかるか唇を閉じ合わせるかしてはじめて働きうる。ただし語ることにより多く与っているのは歯である。実際、幼子は歯が生えるまでは物を言い始めず、老人も歯を失うとどもるようになり、まるであらためて幼児期に戻ったかのように見えるからである。
De Opificio Dei 10.15
Sed haec ad hominem solum pertinent, aut ad aves, in quibus acuminata et vibrata certis motibus lingua, innumerabiles cantuum flexiones, et sonorum varios modos exprimit.
PL 7, 43Bしかしこれらは人間にのみ、あるいは鳥にのみあてはまる。鳥においては、尖って一定の動きで震える舌が、数えきれぬほどの節回しと、さまざまな音の調べを生み出すのである。
De Opificio Dei 10.16
Habet praeterea et aliud officium, quo in omnibus, sed tamen solo in mutis utitur, quod contritos et commolitos dentibus cibos colligit, et conglobatos vi sua deprimit, et transmittit ad ventrem. Itaque Varro a ligando cibo putat linguae nomen impositum.
PL 7, 43Bそのうえ舌にはもう一つの役目がある。舌はこれをあらゆる動物において用いるが、物を言わぬ動物においてはこの役目だけを用いる。すなわち、歯で砕き磨り潰された食物を集め、みずからの力で丸めて押し込み、胃へと送り込むことである。それゆえワッロは、食物を縛る(リガレ)ことから舌(リングア)の名が付けられたと考えている。
De Opificio Dei 10.17
Bestias etiam potu adiuvat; protenta enim cavataque hauriunt aquam, eamque comprehensam linguae sinu, ne tarditate ac mora effluat, ad palatum celeri mobilitate complodunt.
PL 7, 44A舌はまた獣が水を飲むのをも助ける。獣は舌を伸ばし窪ませて水を汲み、その舌の窪みに捉えた水を、ぐずついて流れ落ちてしまわぬよう、すばやい動きで口蓋に打ちつけるのである。
De Opificio Dei 10.18
Haec itaque palati concavo tanquam testudine tegitur; eamque dentium septis Deus quasi muro circumvallavit.
PL 7, 44Aこうして舌は、丸天井のような口蓋の窪みに覆われている。そして神はこれを、歯の垣によってあたかも城壁のごとく取り囲んだ。
De Opificio Dei 10.19
Dentes autem ipsos mirabili modo per ordinem fixos, ne nudi ac restricti magis horrori quam ornamento essent, gingivis mollibus, quae a gignendis dentibus nominantur, ac deinde labiorum tegminibus honestavit, quorum durities, sicut in molari lapide, maior est et asperior, quam in caeteris ossibus, ut ad conterendos cibos pabulumque sufficerent.
PL 7, 44Aそして、驚くべき仕方で列をなして固定された歯そのものが、剥き出しのまま引き締まって、飾りというよりむしろ恐ろしいものと見えぬように、神はこれを、歯を生じさせる(ギグネレ)ことから名を得た柔らかい歯茎(ギンギウァ)で、さらに唇の覆いで飾った。歯の硬さは、あたかも臼石のように、他の骨よりも大きく粗く、食物や餌を磨り砕くに足るものである。
De Opificio Dei 10.20
Labra ipsa, quae quasi antea cohaerebant, quam decenter intercidit; quorum superius sub ipsa medietate narium lacuna quadam levi, quasi valle signavit, inferius honestatis gratia foras molliter explicavit.
PL 7, 44A唇そのもの、あたかも以前は互いにくっついていたかのようなそれを、神はいかにふさわしく切り分けたことか。その上唇には、鼻のちょうど真ん中の下に、あたかも谷のような浅い窪みで印をつけ、下唇は美しさのために外へなだらかに広げた。
De Opificio Dei 10.21
Nam quod attinet ad saporem capiendum, fallitur, quisquis hunc sensum palato inesse arbitratur; lingua est enim, qua sapores sentiuntur: nec tamen tota; nam partes eius, quae sunt ab utroque latere teneriores, saporem subtilissimis sensibus trahunt.
PL 7, 44B味を捉えることについて言えば、この感覚が口蓋に宿ると考える者は誤っている。味を感じるのは舌なのである。しかも舌全体でではない。舌の両側にある、より柔らかい部分が、きわめて繊細な感覚によって味を引き寄せるのである。
De Opificio Dei 10.22
Et cum neque ex cibo quidquam, neque ex potione minuatur; tamen inenarrabili modo penetrat ad sensum sapor, eadem ratione, qua nihil de quaque materia odoris capio decerpit. Caetera quam decora sint, vix exprimi potest.
PL 7, 45Aしかも食物からも飲み物からも何ひとつ減ることがないのに、味わいは言い表しがたい仕方で感覚に達する。それは、匂いを捉えること〔底本の capio は動詞ではなく名詞「取ること」と取り、decerpit の主語と解した〕がどのような素材からも何も奪い取らないのと同じ理由による。その他の部分がいかに美しいかは、ほとんど言い表すことができない。
De Opificio Dei 10.23
Deductum clementer a genis mentum, et ita inferius conclusum, ut acumen eius extremum signare videatur leviter impressa divisio; rigidum ac teres collum; scapulae velut mollibus iugis a cervice demissae; valida et substricta nervis ad fortitudinem brachia; insignibus toris extantium lacertorum vigens robur; utilis ac decens flexura cubitorum.
PL 7, 45A頰からなだらかに下った顎、その下端は、軽く刻まれた割れ目がその先端を印すかのように締めくくられている。堅くまろやかな首。あたかも柔らかい峰のように首筋から下がる肩。強壮のために腱で引き締められた頑強な腕。目立つほど盛り上がった二の腕の隆々たる力。有用で美しい肘の曲がり。
De Opificio Dei 10.24
Quid dicam de manibus, rationis ac sapientiae ministris? quas solertissimus artifex plano ac modice concavo sinu fictas, ut si quid tenendum sit, apte possit insidere, in digitos terminavit: in quibus difficile est expedire, utrumne species, an utilitas maior sit.
PL 7, 45A理性と知恵の下僕たる手について、何を言おうか。この上なく巧みな造り主は、手を平らで程よく窪んだ形に作り、何かを持つべきときにふさわしく収まるようにしたうえで、これを指へと終わらせた。その指においては、美しさと有用さのいずれがより優るのかを見極めがたいほどである。
De Opificio Dei 10.25
Nam et numerus perfectus, ac plenus, et ordo ac gradus decentissimus, et articulorum parium curvatura flexibilis, et forma unguium rotunda, concavis tegminibus digitorum fastigia comprehendens atque firmans, ne mollitudo carnis in tenendo cederet, magnum praebet ornatum.
PL 7, 45Bというのも、その完全で満ち足りた数、この上なくふさわしい配列と段差、対をなす関節のしなやかな曲がり、そして丸い形をした爪——窪んだ覆いで指先を包み込み固めることで、物を持つときに肉の柔らかさが負けてしまわぬようにする爪——これらすべてが大きな美しさを与えているからである。
De Opificio Dei 10.26
Illud vero ad usum miris modis habile, quod unus a caeteris separatus cum ipsa manu oritur, et in diversum maturius funditur: qui se velut obvium caeteris praebens, omnem tenendi faciendique rationem vel solus, vel praecipue possidet, tamquam rector omnium atque moderator; unde etiam pollicis nomen accepit, quod vi et potestate inter caeteros polleat.
PL 7, 45Bしかし特に驚くほど用に適っているのは、他の指から離れて手そのものと共に起こり、より早くに別の方向へと開き出る指である。これは他の指に向き合うように差し出され、物を持ち行うあらゆる仕方を、単独で、あるいは主として担っており、あたかもすべての指の統率者・調整者のようである。それゆえこの指は、他の指のあいだで力と権力とによって勝る(ポッレレ)ことから、親指(ポッレクス)という名を得たのである。
De Opificio Dei 10.27
Duos quidem articulos extantes habet, non ut alii ternos, sed unus ad manum carne connectitur pulchritudinis gratia. Si enim fuisset tribus articulis et ipse discretus, foeda et indecora species ademisset manibus honestatem.
PL 7, 45Bこの指は、他の指が三つの関節を持つのとは異なり、二つの目立つ関節を持つが、美しさのために、一つは肉によって手とつながっている。もしこの指も三つの関節に分かれていたなら、見苦しく不格好な姿が手から気品を奪っていたであろう。
De Opificio Dei 10.28
Iam pectoris latitudo sublimis, et exposita oculis, mirabilem prae se fert habitus sui dignitatem.
PL 7, 46Bさらに胸の広がりは高く、目にさらされていて、その姿の驚くべき威厳を示している。
De Opificio Dei 10.29
Cuius haec causa est, quod videtur hominem solum Deus veluti supinum formasse (nam fere nullum aliud animal iacere in tergum potest), mutas autem animantes quasi alterno latere iacentes finxisse, atque ad terram compressisse.
PL 7, 47Aその理由はこうである。神は人間だけを、あたかも仰向けに寝る者として形づくったと見える(というのも、他のいかなる動物もほとんど仰向けに横たわることができないからである)。これに対し、物を言わぬ動物たちは、あたかも左右いずれかの側を下にして横たわるものとして形づくり、地面に押し付けられたようにしたのである。
De Opificio Dei 10.30
Idcirco illis angustum pectus, et ab aspectu remotum, et ad terram versus abiectum: homini autem patens et erectum; quia plenum rationis a coelo datae, humile, aut indecens esse non debuit.
PL 7, 47Aそれゆえ、それらの動物には狭く、見えにくく、地面のほうへと投げ出された胸が与えられている。しかし人間には、開かれ、そびえ立つ胸が与えられた。天より授かった理性に満ちたその胸は、卑しく、あるいは見苦しいものであってはならなかったからである。
De Opificio Dei 10.31
Papillae quoque leviter eminentes, et fuscioribus ac parvis orbibus coronatae, non nihil addunt venustatis, foeminis ad alendos foetus datae, maribus ad solum decus, ne informe pectus, et quasi mutilum videretur.
PL 7, 47A軽く突き出て、やや色濃い小さな輪で縁取られた乳首もまた、いくばくかの美しさを添えている。女には子を育てるために与えられ、男にはただ美しさのためだけに与えられている。それは、胸が形なく、あたかも欠けたもののように見えないためである。
De Opificio Dei 10.32
Huic subdita est planities ventris, quam mediam fere umbilicus non indecenti nota signat, ad hoc factus, ut per eum foetus, dum est in utero, nutriatur.
PL 7, 47Aその下に腹の平らな面が続き、そのほぼ中央には、見苦しくない印としてへそが付けられている。これは、胎児が子宮にある間、それを通して養われるようにと作られたものである。