ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Elia et jejunio

Caput IX 第IX章

Ambrose of Milan · De Elia et jejunio · PL 14, 706C · 13 sectiones

De Elia et jejunio 9.1

1

Cur potentes vinum bibere prohibeantur? Judith jejunans Holophernem obtruncat: iisdemque artibus populum suum liberat Esther, cui poenas ebrius Aman exsolvit. Postremo variae jejunii laudes enumerantur.

PL 14, 706C

権力者がぶどう酒を飲むことを禁じられるのはなぜか。ユディトは断食してホロフェルネスの首を斬る。エステルも同じ手立てによって自分の民を解放し、酔ったハマンは彼女に刑罰を払う。最後に、断食へのさまざまな称賛が数え上げられる。

De Elia et jejunio 9.2

2

28. Spinae, inquit, nascuntur in manu ebriosi (Prov. XXVI, 9) , quia ipse se manibus suis vulnerat, et ulcera sibi in pectus dejicit. His spinis scindit vestimentum fidei quod accepit, et thesaurum suum servare non poterit.

PL 14, 707A

28. 「とげは酒飲みの手に生える」(箴言26:9)と言われている。自分の手で自分を傷つけ、自分の胸に傷を投げつけるからである。このとげで、受けた信仰の衣を裂き、自分の宝を守ることができなくなる。

De Elia et jejunio 9.3

3

Omnis enim ebriosus et fornicator egebit, et induet se scissa vestimenta insipientiae. Et ideo potentes vinum prohibentur bibere; ne cum biberint, obliviscantur sapientiam (Prov. XXXI, 4) .

PL 14, 707A

実際、酒飲みも淫行する者も、みな窮乏し、愚かさの裂けた衣を身にまとう。それゆえ権力者は、「飲んだときに、知恵を忘れることのないように」と、ぶどう酒を飲むことを禁じられている(箴言31:4)。

De Elia et jejunio 9.4

4

29. Denique bibebant vinum in ebrietate potentes, qui Holopherni principi militiae regis Assyriorum se tradere gestiebant: sed non bibebat femina Judith, jejunans omnibus diebus viduitatis suae, praeter festorum dierum solemnitates.

PL 14, 707A

29. 実際、アッシリアの王の軍の長ホロフェルネスに身を委ねることを望んでいた権力者たちは、酩酊してぶどう酒を飲んでいた。しかし女ユディトは、祭りの日々の祝祭を除いて、寡婦であったすべての日々、断食して、飲まなかった。

De Elia et jejunio 9.5

5

His armis munita processit, et omnem Assyriorum circumvenit exercitum. Sobrii vigore consilii abstulit Holophernis caput, servavit pudicitiam, victoriam reportavit.

PL 14, 707A

この武具に守られて彼女は進み出、アッシリア人の全軍をだし抜いた。節度ある思慮の力によってホロフェルネスの首を取り、貞潔を保ち、勝利を持ち帰った。

De Elia et jejunio 9.6

6

Haec enim succincta jejunio in castris praetendebat alienis: ille vino sepultus jacebat, ut ictum vulneris sentire non posset. Itaque unius mulieris jejunium innumeros stravit exercitus ebriorum:

PL 14, 707A

彼女は断食に身を引き締めて、他人の陣営の中へ進み出た。彼は、ぶどう酒に埋もれて横たわり、傷の一撃を感じることができなかった。こうして、一人の女の断食が、酔った者たちの無数の軍を打ち倒した。

De Elia et jejunio 9.7

7

30. Esther quoque pulchrior facta est jejunio; Dominus enim gratiam sobriae mentis augebat. Omne genus suum, id est, totum populum Judaeorum a persecutionis acerbitatibus liberavit; ita ut regem sibi faceret esse subjectum, non libidinis ardore flammatum, sed coelesti miseratione conversum; ita ut et poena retorqueretur in impium, et honor sacris redderetur altaribus.

PL 14, 707A

30. エステルもまた、断食によっていっそう美しくなった。主が、節度ある精神の恩寵を増したからである。エステルは、自分の民族全体、すなわちユダヤ人の民のすべてを、迫害の苦しみから解放した。その結果、王を自分に従わせ、王は情欲の熱に燃やされたのではなく、天の憐れみによって転じた者となった。こうして、刑罰は不敬の者へ返され、聖なる祭壇に栄誉が戻された。

De Elia et jejunio 9.8

8

Itaque illa quae triduo jejunavit continuo, et corpus suum aqua lavit, plus placuit, et vindictam retulit. Aman autem dum se regali jactat convivio, inter ipsa vina poenam suae ebrietatis exsolvit.

PL 14, 707C

こうして、三日間続けて断食し、水で体を洗った彼女は、いっそう気に入られ、報復を果たした。一方ハマンは、王の宴を誇っているさなかに、まさにそのぶどう酒のただ中で、自分の酩酊の刑罰を払った。

De Elia et jejunio 9.9

9

31. Est ergo jejunium reconciliationis sacrificium, virtutis incrementum, quod fecit etiam feminas fortiores augmento gratiae.

PL 14, 707C

31. こうして断食は、和解のいけにえであり、徳の増しであり、それは女たちをさえ、恩寵の増しによっていっそう強くした。

De Elia et jejunio 9.10

10

Jejunium nescit feneratorem, non sortem fenoris novit, non redolet usuras mensa jejunantium: non strangulant filium continentis viri paternae centesimae: non vexant viduam oppignorata sobrii viri jura defuncti: non defenerata excludit haeredem aula jejuni.

PL 14, 707C

断食は高利貸しを知らず、利息の元本を知らず、断食する者たちの食卓は利子の匂いがしない。自制する男の息子を、父の負った月一分の利息〔centesima は、月ごとに元本の百分の一を取る利息〕が締めつけることはなく、節度ある男が亡くなったのちに、抵当に入れられた権利が寡婦を苦しめることはなく、断食する者の館が、利息で空にされて相続人を締め出すこともない。

De Elia et jejunio 9.11

11

32. Etiam ipsis jejunium conviviis dat gratiam. Dulciores post famem epulae fiunt, quae assiduitate fastidio sunt, et diuturna continuatione vilescunt. Condimentum cibi jejunium est. Quanto avidior appetentia, tanto esca jucundior.

PL 14, 708A

32. 断食は、宴そのものにも趣を与える。飢えののちには、宴はいっそう甘くなる。絶えず続けば倦怠となり、長く連続すれば安っぽくなるものである。断食は食物の調味料である。食欲が貪欲であるほど、食べ物は楽しいものとなる。

De Elia et jejunio 9.12

12

Commendat sitis poculum, nescit vini vetustates quaerere. Jejunus quidquid hauserit, transmittit ad satietatem, non ad judicium nare suspendit. Usu etiam pretiosa degenerant: quorum autem difficilis possessio, eorum grata perfunctio.

PL 14, 708A

渇きは杯を勧め、古いぶどう酒を探すことを知らない。断食した者は、何を飲み込んでも満足へと通し、吟味のために鼻をかざすことをしない。高価なものも、使い慣れると質が落ちる。しかし、手に入れにくいものは、味わうのが喜ばしい。

De Elia et jejunio 9.13

13

Ipse sol post noctem gratior, ipsa lux post tenebras splendidior, et post vigilias sopor dulcior, ipsa salus post aegritudinis tentamenta jucundior. Ab ipso mundi conditore didicimus saepe diversitatibus cumulari gratiam. Patrocinatur ergo et convivio fames, ut gratior fiat mensa jejuniis.

PL 14, 708A

太陽そのものも夜のあとでは好ましく、光そのものも闇のあとではいっそう輝かしく、不眠のあとでは眠りがいっそう甘く、健康そのものも病の試みのあとではいっそう喜ばしい。我々は世界の創造者自身から、好ましさがしばしば対照によって増すことを学んだ。こうして、飢えは宴の弁護もする。断食によって、食卓がいっそう好ましいものになるために。