De Elia et jejunio 16.1
Ebrios Caini ac persecutorum Domini similes esse, immo daemoniacis ipsis miseriores: iidem suis coloribus depinguntur: in quos Jeremiae verba cadere declarat sanctus Doctor.
PL 14, 717D酒飲みはカインや主の迫害者たちに似ており、いや、悪霊に憑かれた者たちそのものよりもなお惨めである。同じ者たちが、彼ら自身の色で描き出される。エレミヤの言葉が彼らに当たることを、聖なる教師は明らかにする。
De Elia et jejunio 16.2
58. Denique Cain exiens a conspectu Dei, habitavit in terra Naid, quod interpretatione significat commotionem. Ergo qui calice aureo inebriatur, peccato movetur. Quid te sub maledicto constituis Cain illius parricidae, ut tremas atque movearis?
PL 14, 718A58. 実際、カインは神の面前から出て行き、ナイドの地に住んだ。その名は、訳せば「動揺」を意味する。したがって、金の杯に酔う者は、罪によって揺り動かされている。なぜあなたは、かの近親殺しのカインの呪いの下に身を置き、震え、動揺するのか。
De Elia et jejunio 16.3
Sed et persecutores Domini transeuntes movebant capita sua. Exagitabat enim eos spiritus nequam, qui repleta a se corpora movere consuevit. Et ille cum defuerit, tremor desinit: ebrietas autem perpetuum dat tremorem.
PL 14, 718Aまた、主の迫害者たちも、通りすがりに頭を振り動かした。邪悪な霊が彼らを駆り立てていたからである。この霊は、自分に満たされた体を揺り動かすのを常とする。その霊がいなくなれば震えはやむが、酩酊は絶えざる震えを与える。
De Elia et jejunio 16.4
Sudant vinum corpora temulentorum: si levius ea tetigeris, exprimis vinum. 59. Ebrietas fomentum libidinis, ebrietas incentivum insaniae, ebrietas venenum insipientiae. Haec sensus hominum mutat et formas, per hanc fiunt ex hominibus equi adhinnientes.
PL 14, 718A酔いどれの体はぶどう酒を汗として流し、軽く触れただけで、ぶどう酒が搾り出される。59. 酩酊は情欲の火種、酩酊は狂気の刺激、酩酊は愚かさの毒である。酩酊は人間の感覚と姿を変え、これによって人間は、いななく馬となる。
De Elia et jejunio 16.5
Siquidem naturali vapore corporis calidi, et praeter naturam vini calore flammati, cohibere se non queunt, et in bestiales libidines excitantur; ut nullum tempus praescriptum habeant, quo deceat indulgere concubitui.
PL 14, 718B実際、熱い体の自然な熱気と、自然に反するぶどう酒の熱とに燃え立たされて、彼らは自らを抑えることができず、獣のような情欲へと駆り立てられる。その結果、交わりに身を任せることがふさわしい定まった時というものを、彼らは持たない。
De Elia et jejunio 16.6
Vocem amittunt, colore variantur, oculis ignescunt, ore anhelant, fremunt naribus, in furorem inardescunt, sensum excedunt.
PL 14, 718B声を失い、顔色が変わり、目は燃え、口はあえぎ、鼻息は荒く、狂乱へと燃え上がり、正気を失う。
De Elia et jejunio 16.7
Hinc phrenesis periculosa, hinc calculi gravis poena, hinc exitialis cruditas, hinc vomitus frequens semesas epulas cum internorum viscerum cruore fundentium.
PL 14, 718Bここから危険な錯乱が、ここから結石という重い刑罰が、ここから命取りの消化不良が、ここから、半ば食べた料理を臓腑の血とともに吐き出す頻繁な嘔吐が生じる。
De Elia et jejunio 16.8
Mentior, nisi eadem Dominus per Hieremiam locutus est dicens: Bibite et inebriamini, et vomite, et cadetis, et non surgetis (Jer. XXV, 27) . 60. Hinc etiam vanae imagines, incerti visus, instabilis gressus, umbras saepe transiliunt sicut foveas.
PL 14, 718B主もエレミヤを通して同じことを語ったのでなければ、私は偽りを言っていることになる。「飲め、そして酔え、そして吐け。そうすれば汝らは倒れ、起き上がらない」(エレミヤ25:27)。60. ここからまた、空しい幻、定まらない視覚、ふらつく歩みが生じ、影をしばしば穴であるかのように跳び越える。
De Elia et jejunio 16.9
Nutat his cum facie terra, subito erigi et inclinari videtur, et quasi vertatur, timentes in faciem ruunt, et solum manibus apprehendunt, aut concurrentibus montibus sibi videntur includi.
PL 14, 718C彼らには顔とともに大地が揺れ、突然持ち上がり、また傾くように見え、まるで回っているかのようで、恐れて顔から倒れ込み、地面を両手でつかむ。あるいは、ぶつかり合う山々に閉じ込められるように思う。
De Elia et jejunio 16.10
Murmur in auribus tamquam maris fluctuantis fragor, et resonantia fluctu littora. Canes si viderint, leones arbitrantur, et fugiunt. Alii risu solvuntur incondito, alii inconsolabili moerore deplorant, alii irrationabiles cernunt pavores.
PL 14, 718C耳の中には、波立つ海の轟きのような唸りがあり、波に鳴り響く岸辺がある。犬を見れば獅子だと思って逃げる。ある者は締まりのない笑いに崩れ、ある者はなぐさめようのない悲しみに泣き、ある者はわけのわからない恐怖を目にする。
De Elia et jejunio 16.11
Vigilantes somniant, dormientes litigant. Vita his somnium est, somnus his mors est: excitari nullis vocibus possunt; quantolibet stimulandos impulsu putes, nisi resipuerint, evigilari non possunt.
PL 14, 718C目覚めていて夢を見、眠っていて争う。彼らには生は夢であり、眠りは死である。いかなる声によっても起こされず、どれほど強く突いて起こそうと思っても、正気に返らないかぎり、目を覚まさせることはできない。
De Elia et jejunio 16.12
61. Unde bene Hieremias hujusmodi hominem tamquam superfluam creaturam, deflendum putat. Quid enim est homo ebrius, nisi superflua creatura? Itaque sic ait: Sicut fletum Jazer, deflebo te, vinea; quia deserta est civitas Jazer (Jer. XLVIII, 32) .
PL 14, 718C61. それゆえエレミヤは、こうした人を、余計な被造物として嘆くべきものと見なしているが、それは正しい。酔った人とは、余計な被造物でなくて何であろうか。そこで彼はこう言う。「ヤゼルの嘆きのように、私は汝を嘆く、ブドウ畑よ。ヤゼルの町は荒れ果てたからだ」(エレミヤ48:32)。
De Elia et jejunio 16.13
Et infra: Vinum in torcularibus tuis mane non calcaverunt, meridie autem non fecerunt (Ibid. 33) . Jazer ποιήσις περισσὸς, factura superflua est.
PL 14, 718Dまた、その少しあとで、「汝の酒ぶねで、朝にぶどう酒を踏む者はなく、昼にもつくる者はなかった」(エレミヤ48:33)。ヤゼルとは「余計なつくりもの」(ポイエーシス・ペリッソス)、すなわち余計な造りものである。
De Elia et jejunio 16.14
Moderatio enim naturalis est: supra mensuram quidquid est superfluum habetur: ita est ebrietas quae fletu prophetico deploratur. Unde ait Apostolus: Nolite inebriari vino in quo est luxuria, sed inebriamini spiritu (Ephes. V, 18) .
PL 14, 718D適度であることは自然に属する。度を越えるものは何であれ、余計と見なされる。預言者の嘆きで嘆かれる酩酊は、そのようなものである。そこで使徒は言う。「ぶどう酒に酔うな。そこには放蕩がある。むしろ霊に酔え」(エフェソ5:18)。
De Elia et jejunio 16.15
Est ergo ebrietas culpae, est et gratiae. Et forte haec naturae, quae gratiae, qui ad imaginem et similitudinem Dei facti, Spiritu sancto repleti esse debemus.
PL 14, 719Aしたがって酩酊には、咎の酩酊もあれば、恩寵の酩酊もある。そしておそらく後者は、恩寵に属する本性に適うものである〔底本は haec naturae, quae gratiae, qui。本文が崩れているらしく、このように解した〕。神の像と似姿に造られた我々は、聖なる霊に満たされるべきなのだから。