ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Elia et jejunio

Caput V 第V章

Ambrose of Milan · De Elia et jejunio · PL 14, 701C · 14 sectiones

De Elia et jejunio 5.1

1

Noe quod inebriatus fuerit, ob ignorantiam excusatur: et quae mala ex vini usu nata sint, quaeve bona ex ejusdem abstinentia, propositis utrinque exemplis declaratur. 10. Nudatus erat Noe quando inebriatus est, texit eum pietas filiorum.

PL 14, 701C

ノアが酔ったのは、無知のゆえに許される。ぶどう酒の使用からどのような悪が生まれ、その節制からどのような善が生まれるかが、双方の例を挙げて明らかにされる。――10. ノアは、酔ったとき裸にされていたが、子らの孝愛が彼を覆った。

De Elia et jejunio 5.2

2

Sed nudatus erat per ignorantiam, non per intemperantiam; adhuc enim vinum nesciebatur. In principio generis humani ignorabatur ebrietas (Dist. 35, cap. Sexto die, § In principio) . Primus ipse plantavit vineam: dedit naturam, sed ignoravit potentiam.

PL 14, 701C

しかし彼が裸にされたのは、無知のゆえであり、無節制のゆえではなかった。そのときはまだ、ぶどう酒が知られていなかったからである。人類の初めには、酩酊は知られていなかった(『教令集』第1部第35区分「Sexto die」法文「In principio」項)〔教会法の引照〕。ノア自身が最初にブドウ畑を植えた。〔ブドウの〕性質を与えたが、その力を知らなかった。

De Elia et jejunio 5.3

3

Itaque vinum nec suo pepercit auctori. Quid mirum si cum Dominus ipse creaturas suas laudaverit, et iste miratus est? Itaque cum eum delectaret reperti muneris gratia, tentavit vehementior creatura insuetos senis artus, turbavit nova potio.

PL 14, 701D

こうして、ぶどう酒は自分の創始者さえ容赦しなかった。主自身が自分の被造物を称えたのだから、この者がそれに驚嘆したとして、何の不思議があろう。こうして、見いだした賜物の魅力に彼が喜んだとき、いっそう強い被造物が、老人の慣れない四肢を試み、新しい飲み物が彼を乱した。

De Elia et jejunio 5.4

4

Dormitaverunt, inquit, qui ascenderunt equos (Psal. LXXV, 7) . Ascendit corporis voluptates justus, et obdormivit. Sed illius ebrietas nobis suadet sobrietatem (Dist. et cap. iisdem, § Sed illius) . Semel enim inebriatus est Noe.

PL 14, 702A

「馬に乗った者たちはまどろんだ」と言われている(詩篇75:7)。義人は体の快楽に乗り、そして眠り込んだ。しかしその者の酩酊は、我々に節度を勧める(同じ区分・法文の「Sed illius」項)〔教会法の引照〕。ノアが酔ったのは、一度だけだからである。

De Elia et jejunio 5.5

5

Ubi vero malum ebrietatis agnovit, inventum suum ad remedium temperavit, non effudit ad vitium. Unde et Apostolus ait: Modico vino utere propter frequentes tuas infirmitates (I Tim. V, 23) .

PL 14, 702A

しかし、酩酊の悪を知ると、自分が見いだしたものを、薬になるよう加減し、悪徳のために注ぎ出すことはしなかった。それゆえ使徒も言う。「汝の度々の病のために、少しのぶどう酒を用いよ」(一テモテ5:23)。

De Elia et jejunio 5.6

6

11. Manebat antequam vinum inveniretur, omnibus inconcussa libertas, nemo sciebat a consorte naturae suae obsequia servitutis exigere. Non esset hodie servitus, si ebrietas non fuisset.

PL 14, 702A

11. ぶどう酒が見いだされる前には、すべての人に、揺るがない自由が保たれており、自分と同じ本性を分かつ者に隷属の奉仕を求めることを、誰も知らなかった。酩酊がなかったなら、今日、隷属もなかったであろう。

De Elia et jejunio 5.7

7

Obrepserat quidem jam fraternae praelationis invidia, manebat tamen adhuc paternae pietatis reverentia. Laesa pietas est, dum ridetur ebrietas. Non illis itaque solis nocent vina quos tentant, sed et illis amplius quorum oculis temulenta ebriorum membra nudantur.

PL 14, 702A

たしかに、兄弟のあいだで一人が重んじられることへの妬みは、すでに忍び込んでいたが、なお父への孝愛の敬意は残っていた。酩酊が笑われるとき、孝愛は傷つけられた。だからぶどう酒は、自分が誘惑する者たちだけを害するのではなく、酔った者たちの泥酔した体が目の前で裸にされる者たちを、いっそう害するのである。

De Elia et jejunio 5.8

8

Hinc risus irreverens nascitur, hinc libido inflammatur; ut multo majore temulentia eos vina perturbent, quorum oculos ac mentes inebriaverint, quam quorum membra prostraverint.

PL 14, 702B

ここから不敬の笑いが生まれ、ここから情欲が燃え立つ。こうして、ぶどう酒は、体を打ち倒した者たちよりも、目と精神を酔わせた者たちを、はるかに大きな泥酔で乱すことになる。

De Elia et jejunio 5.9

9

12. Legimus etiam (Dist. et cap. iisdem, § Legimus) quod patrem Lot inebriaverint filiae in eo monte (Gen. XIX, 33 et seq.) , ad quem timentes incendia Sodomitana confugerant, et habitabant in spelunca.

PL 14, 702B

12. 我々はまた(同じ区分・法文の「Legimus」項)〔教会法の引照〕、ロトの娘たちが、ソドムの火を恐れて逃げ込み、洞穴に住んでいたその山で、父を酔わせたことを読む(創世記19:33以下)。

De Elia et jejunio 5.10

10

Convenit ebrietati atque concurrit aetas, sexus, solitudo, locus, ferarum magis latibulis, quam humanis aptior domiciliis. Fuit itaque ebrietas origo incesti, pessimae generatricis partus deterior.

PL 14, 702B

酩酊に、年齢、性、孤立、場所が合致し、重なった。その場所は、人の住まいよりも、野獣の隠れ家にふさわしかった。こうして酩酊は近親相姦の源となった。最悪の生み手から生まれた、それにもまさって悪い子である〔pessimae generatricis partus deterior の係りは定かでない。生み手を酩酊、子を近親相姦と取った〕。

De Elia et jejunio 5.11

11

13. At non Abraham vina in suo convivio ministrabat: sed immolabat vitulum, butyrum, et lac etiam angelis hospitibus exhibebat. Coeli dominum, mundi agnoscebat auctorem: vinum tamen exhibere non poterat.

PL 14, 702C

13. しかしアブラハムは、自分の宴でぶどう酒を供しはしなかった。子牛をほふり、バターと乳を、天使である客たちにも供した。天の主を、世界の創造者を認めていたが、それでもぶどう酒を供することはできなかった。

De Elia et jejunio 5.12

12

Sed recte illic deerat materia peccati, ubi erat remissio peccatorum. 14. Denique annuntiavit eum Joannes neque manducans panem, neque bibens vinum. Qui enim Christum annuntiat, ab omni vitiorum incentivo praestare se debet alienum.

PL 14, 702C

しかし、罪の赦しがあるところに、罪の材料が欠けているのは当然である。14. 実際ヨハネは、パンを食べず、ぶどう酒を飲まずに、キリストを告げ知らせた。キリストを告げ知らせる者は、あらゆる悪徳の刺激から、自らを遠ざけていなければならない。

De Elia et jejunio 5.13

13

Vicit igitur sanctum Noe, vel etiam Lot Abrahae nepotem ebrietas, quorum alter cum jejunaret, diluvio superstes fuit, alter incendio. 15. Moysen quoque cognovimus sitienti populo amaritudines aquarum temperasse, non vina.

PL 14, 702C

こうして、酩酊は、聖なるノアをも、またアブラハムの甥ロトをも打ち負かした。この二人のうち、一方は断食していたときには洪水を生き延び、他方は火災を生き延びた。15. モーセもまた、渇く民のために、水の苦味を和らげたのであって、ぶどう酒を〔和らげたの〕ではないことを、我々は知っている。

De Elia et jejunio 5.14

14

Cui petra aquam vomuit, potuit et vini abundantia non deesse. Denique dixit Deus: Percuties petram, et exiet aqua ex ea, et bibet populus (Exod. XVII, 6) . Non dixit: Exiet vinum in populo. Periculosum enim erat vinum populo ministrare, quod fortiores ferre vix possent.

PL 14, 702C

岩が水を吐き出してやったその民には、ぶどう酒が豊かにあることも欠けずにすんだはずである。実際、神は言った。「汝は岩を打て。そこから水が出、民は飲むであろう」(出エジプト記17:6)。神は「民の中にぶどう酒が出る」とは言わなかった。民にぶどう酒を供することは、危険だったからである。強い者でもほとんど耐えられなかったであろうものを。