ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Elia et jejunio

Caput XXII 第XXII章

Ambrose of Milan · De Elia et jejunio · PL 14, 726D · 18 sectiones

De Elia et jejunio 22.1

1

Fugiendas comessationes, ne se a nobis Moyses cum levitis separet, et quomodo adhuc veniat. Item quosnam rescindi jubeat Apostolus? Post haec nondum baptizati ad hanc tantam gratiam invitantur, explosis ad extremum quorumdam excusationibus.

PL 14, 726D

宴の浮かれ騒ぎは避けねばならない。モーセがレビ人たちとともに我々から離れることのないようにするためであり、また、モーセはなお今も来るのだということ。同じく、使徒が誰を切り離すよう命じるか。これらののち、まだ洗礼を受けていない者たちが、これほど大きな恩寵へと招かれ、最後に、ある人々の言い逃れが退けられる。

De Elia et jejunio 22.2

2

81. Advertamus ergo in stadio constituti quantis aut delectationi aut dolori erimus, qui nunc fautores nobis sunt, ne pro nobis incipiant erubescere.

PL 14, 726D

81. それゆえ、競技場に立つ我々は、今や我々を支持してくれている人々にとって、どれほどの喜びとなり、あるいは悲しみとなるかを、よく心に留めよう。彼らが我々のゆえに恥じ始めることのないように。

De Elia et jejunio 22.3

3

Sicut enim erit gaudium in coelo super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 10) , ita erit moestitia super eo qui, non exorata venia, cursum hujus vitae confecerit. Castigemus ergo corpus nostrum jejuniis, fugiamus indecoras comessationes.

PL 14, 727A

悔い改める一人の罪人について天に喜びがあるように(ルカ15:10)、赦しを請い得ないまま、この生の走路を走り終えた者については悲しみがあるからである。だから我々は、断食によって自分の体を打ち懲らし、見苦しい宴の浮かれ騒ぎを避けよう。

De Elia et jejunio 22.4

4

Caveamus ne nobis dicatur: Ululate a vino. Ne veniat Moyses, et levitas advocet: et quicumque paratus ad Dominum armatam dexteram gerat, separet se ab his qui manducando et bibendo gravia contraxere peccata.

PL 14, 727A

「酒のゆえに泣き叫べ」と我々に言われることのないよう、警戒しよう。モーセが来て、レビ人たちを呼び集めることのないように。また、主のために備えのある者が誰であれ、武装した右手を携えて、飲み食いによって重い罪を負った者たちから身を分かつことのないように。

De Elia et jejunio 22.5

5

Et hodie Moyses venit, cum Lex recensetur: Moyses vocat, cum Lex praecipit. 82. Apostolus docet (II Thess. III, 6) ut separemus nos ab omni fratre inquiete agente. Percutiamus eum gladio spirituali, qui est verbum Dei. (Ephes. VI, 17) .

PL 14, 727A

今日もまた、律法が読み返されるとき、モーセは来る。律法が命じるとき、モーセは呼ぶ。82. 使徒は、落ち着きなく振る舞うすべての兄弟から、我々が身を引き離すようにと教えている(二テサロニケ3:6)。霊の剣、すなわち神の言葉によって、その者を打とう(エフェソ6:17)。

De Elia et jejunio 22.6

6

Non fratris, non propinqui accipiamus personam: sed omnem immundum a Christi secernamus altaribus; ut emundet et corrigat lapsus suos, quo ad sacramenta Christi redire mereatur.

PL 14, 727B

兄弟であれ親族であれ、人を偏り見ることなく、汚れた者をすべてキリストの祭壇から分けよう。その者が自分の過ちを清め、正し、キリストの秘跡に戻るにふさわしくなるためである。

De Elia et jejunio 22.7

7

83. Si quis autem non est baptizatus, securior convertatur remissionem accipiens peccatorum. Siquidem baptismus velut ignis quidam peccata consumit; quia Christus in igne et spiritu baptizat.

PL 14, 727B

83. まだ洗礼を受けていない者は、罪の赦しを受けて、いっそう安心して回心せよ。洗礼は、いわば一種の火のように罪を焼き尽くすからである。キリストは火と霊によって洗礼を授けるからである。

De Elia et jejunio 22.8

8

Denique hunc typum legis in Regnorum libris (III Reg. XVIII, 34) , ubi Elias super altare ligna imposuit, et dixit ut mitterent super de hydriis aquam et dixit: Iterate, et iteraverunt; et dixit: Iterate tertio, et iteraverunt, tertio; et cum manaret aqua, precatus est Elias, et ignis descendit de coelo.

PL 14, 727B

実際、あなたはこの予型を、列王記の巻(列王記三18:34)に読む。そこでエリヤは祭壇の上に薪を置き、水瓶から水をその上に注ぐよう命じ、「もう一度」と言うと彼らはもう一度し、「三度目を」と言うと彼らは三度目をした。水があふれたとき、エリヤは祈り、天から火が下った。

De Elia et jejunio 22.9

9

Tu es homo super altare, qui ablueris aqua, cujus exuritur culpa, ut vita renovetur. Lignum enim et stipulam consumit ignis. Noli timere ignem per quem illuminaris. Ideo tibi dicitur: Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6) . Suscipite jugum Christi.

PL 14, 727C

あなたは祭壇の上にある人であり、水で洗われ、その咎が焼き尽くされて、生が新たにされる。火は薪と藁を焼き尽くすからである。あなたを照らす火を恐れるな。だから、あなたに「彼に近づけ、そして照らされよ」と言われているのである(詩篇33:6)。キリストの軛を負え。

De Elia et jejunio 22.10

10

Nolite timere quia jugum est: festinate, quia leve est. Non conterit colla, sed honestat. Quid dubitatis; quid procrastinatis? Non alligat cervicem vinculis, sed mentem gratia copulat: non necessitate constringit, sed voluntatem boni operis dirigit.

PL 14, 727C

軛だからといって恐れるな。急げ、それは軽いのだから。それは首を砕かず、むしろ誉れとする。諸君は何をためらい、何を先延ばしにするのか。それは首を縄で縛らず、恩寵によって精神を結び合わせ、必要によって締めつけず、善い業への意志を導く。

De Elia et jejunio 22.11

11

84. Quid negas adhuc esse temporis? Omne tempus opportunum ad indulgentiam. Si aurum tibi offeram, non mihi dicis: Cras veniam, sed jam exigis. Aurum accipere nemo differt, nullus excusat: redemptio animae promittitur, et nemo festinat.

PL 14, 728A

84. なぜあなたは、まだその時ではないと言うのか。あらゆる時が赦しにふさわしい。私があなたに金を差し出すなら、あなたは「明日行く」とは言わず、今すぐ要求する。金を受け取ることは誰も先延ばしにせず、誰も言い逃れしない。魂の贖いが約束されているのに、誰も急がない。

De Elia et jejunio 22.12

12

Joannes in poenitentiam baptizabat, et omnis Judaea conveniebat: Christus baptizat in Spiritu: Christus gratiam dispensat, et cum fastidio convenitur.

PL 14, 728A

ヨハネは悔い改めのために洗礼を授け、ユダヤ全土が集まっていた。キリストは霊において洗礼を授け、キリストは恩寵を分け与えるが、人々は嫌々ながら集まる。

De Elia et jejunio 22.13

13

Typum baptismatis demonstravit Elias (III Reg. XVIII, 43 et seq.) , et coelum aperuit quod fuit clausum tribus annis et sex mensibus. Quanto majora munera veritatis sunt! Aperuit utique coelum non pluvia descendens, sed ascendens gratia.

PL 14, 728A

エリヤは洗礼の予型を示し(列王記三18:43以下)、三年と六か月閉ざされていた天を開いた。真理の贈り物は、どれほど大きいことか。真理は確かに天を開いた。降る雨によってではなく、昇る恩寵によって〔aperuit の主語は明示されない。予型のエリヤに対置された真理(キリストの洗礼)と取った〕。

De Elia et jejunio 22.14

14

Nemo enim nisi per aquam et Spiritum ascendit in regnum coelorum. Clauserat coelum hominibus perfidia, sed aperuit fides. 85. Patebat et ante hoc coelum hominibus. Denique Enoch raptus ad coelum est.

PL 14, 728A

水と霊によらなければ、誰も天の国に昇らないからである。不信が人々に天を閉ざしたが、信仰がそれを開いた。85. これ以前にも、天は人々に開かれていた。実際、エノクは天に引き上げられた。

De Elia et jejunio 22.15

15

Iterum clausum est: sed aperuit Elias qui raptus est curru igneo (IV Reg. XI) . Et vos potestis ascendere, si sacramenti gratiam consequamini. Quousque delectationes; quousque comessationes? Instat judicii dies: dum differs gratiam, mors appropinquat.

PL 14, 728B

それはまた閉ざされた。だが、火の戦車で引き上げられたエリヤが開いた(列王記四11)〔底本は IV Reg. XI。火の戦車の話は列王記四2:11 にあり、その誤りか〕。諸君もまた、秘跡の恩寵を得るなら、昇ることができる。いつまで楽しみに耽るのか。いつまで宴の浮かれ騒ぎに耽るのか。審判の日は迫っている。あなたが恩寵を先延ばしにしているあいだに、死は近づく。

De Elia et jejunio 22.16

16

Quis dicat: Nunc mihi non vacat, occupatus sum, non mihi demonstres lumen, nolo tam cito me redimas, non mihi adhuc opus est regnum coeleste? Nonne hoc dicit qui excusat se a baptismate? Et quanta gratia renovaris, o homo!

PL 14, 728B

誰がこう言うだろうか。「今は暇がない、忙しい。私に光を示してくれるな。そんなに早く私を贖ってくれるな。天の国は、私にはまだ必要ない」と。洗礼を断る者は、まさにこう言っているのではないか。ああ、人よ、あなたはどれほどの恩寵によって新たにされることか。

De Elia et jejunio 22.17

17

Purgaris, et non exureris: sanaris, et non doles: reformaris, et non dissolveris: ictum mortis non excipis, et resurgis. Et adhuc dissimulas; adhuc exspectas ut vivas saeculo, postea te reservas Deo.

PL 14, 728B

あなたは清められるが、焼かれはしない。癒やされるが、痛みはしない。造り直されるが、解体されはしない。死の一撃を受けずに、よみがえる。それなのに、あなたはなお見て見ぬふりをし、なおも世のために生きようと待ち、そののちに自分を神のために取っておこうとする。

De Elia et jejunio 22.18

18

Ignoras quod Cain propterea displicuerit sacrificium, quoniam non primitiva obtulit, sed primitivis ipse perfunctus est, de sequentibus munus Deo tentavit offerre: Abel autem primitiarum suarum oblatione praelatus, meruit insigni pietatis laudari oraculo.

PL 14, 728C

あなたは知らないのか。カインの供犠が喜ばれなかったのは、初物を献げず、初物は自分で使い果たし、あとから得たものから神に贈り物を献げようとしたからである。これに対してアベルは、自分の初物を献げたことによって優先され、敬虔の際立った託宣によって称えられるにふさわしいとされた。