ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Elia et jejunio

Caput X 第X章

Ambrose of Milan · De Elia et jejunio · PL 14, 708A · 31 sectiones

De Elia et jejunio 10.1

1

Mystica mensa jejunio comparatur. Quae fames faciat acceptabile jejunium; quidve sit quod dicitur: Cum jejunatis, ungite caput vestrum, moraliter ac mystice disquiritur.

PL 14, 708A

奥義の食卓が断食に比べられる。どのような飢えが断食を受け入れられるものとするか。また、「汝らは断食するとき、汝らの頭に油を塗れ」と言われていることは何か。これが倫理的に、また奥義的に論じられる。

De Elia et jejunio 10.2

2

33. Mystica quoque mensa jejunio comparatur: illa mensa, de qua dicit David: Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me (Psal. XXII, 5) .

PL 14, 708B

33. 奥義の食卓もまた、断食に比べられる。ダビデが言う、あの食卓である。「汝は、私を苦しめる者たちに対して、私の目の前に食卓を整えた」(詩篇22:5)。

De Elia et jejunio 10.3

3

Mensa ista famis acquiritur pretio: et poculum illud inebrians sobrietate, coelestium sacramentorum siti quaeritur. Dixit enim Dominus: Qui sititis, ite ad aquam, et quicumque non habetis argentum, ite et emite, et bibite et manducate (Esai. LV, 1) .

PL 14, 708B

この食卓は、飢えを代価として手に入る。節度によって酔わせるあの杯は、天の秘跡への渇きによって求められる。主が言ったからである、「渇いている者は水のもとへ行け。銀をもたぬ者はみな、行って買い、飲み、食べよ」(イザヤ55:1)。

De Elia et jejunio 10.4

4

Et alibi ait: Ecce qui serviunt mihi, manducabunt: vos vero esurietis. Ecce qui serviunt mihi, bibent: vos autem sitietis (Esai., LXV, 13) . Qui vos nisi qui ante potastis?

PL 14, 708B

また別の箇所で言う、「見よ、私に仕える者たちは食べる。しかし汝らは飢える。見よ、私に仕える者たちは飲む。しかし汝らは渇く」(イザヤ65:13)。この「汝ら」とは、先に飲んだ者たちのほかに、誰であろうか。

De Elia et jejunio 10.5

5

De quibus supra dixit: Parastis daemoniis mensam, et implestis fortunae poculum (Ibid., 11) .

PL 14, 708C

その者たちについて、先に言った、「汝らは悪霊たちに食卓を整え、運命の杯を満たした」(イザヤ65:11)。

De Elia et jejunio 10.6

6

Ergo si ad mensam illam venerabilem jejunia sancta nos perducunt: si hac fame illa quae sunt aeterna mercamur; quid de iis dubitamus quae in usu humano sunt, quod etiam suaviora haec nobis faciat jejunium?

PL 14, 708C

それゆえ、もし聖なる断食が我々をあの尊い食卓へ導くなら、もしこの飢えによってあの永遠のものを買い取るなら、人間の用にあるものについて、断食がそれらさえ我々にいっそう甘美にすることを、なぜ我々は疑うのか。

De Elia et jejunio 10.7

7

34. Non autem omnis fames acceptabile jejunium facit, sed fames quae Dei timore suscipitur. Considera: Quadragesima totis praeter sabbatum et Dominicam jejunatur diebus. Hoc jejunium Domini pascha concludit.

PL 14, 708C

34. しかし、あらゆる飢えが断食を受け入れられるものにするのではなく、神への畏れをもって引き受けられた飢えがそうする。考えよ。四旬節には、土曜日と日曜日を除くすべての日に、断食が行われる。主の復活祭が、この断食を締めくくる。

De Elia et jejunio 10.8

8

Venit jam dies resurrectionis, baptizantur Electi, veniunt ad altare, accipiunt sacramentum, sitientes totis hauriunt venis.

PL 14, 708C

復活の日が来る。選ばれた者たちが洗礼を受け、祭壇に来て、秘跡を受け、渇いて全身の血管で飲み干す。

De Elia et jejunio 10.9

9

Merito dicunt singuli refecti spiritali cibo, et spiritali potu: Parasti in conspectu meo mensam . . . . et poculum tuum inebrians quam praeclarum est (Psal. XXII, 5) ! Non sola autem fames quaeritur, sed plena disciplina jejunii.

PL 14, 708D

霊の食物と霊の飲み物で元気づけられた一人ひとりは、当然こう言う、「汝は私の前に食卓を整えた……汝の酔わせる杯は、なんと麗しいことか」(詩篇22:5)。ただ飢えだけが求められるのではなく、断食の完全な規律が求められる。

De Elia et jejunio 10.10

10

Denique aliis dicitur: In diebus jejuniorum vestrorum invenitis voluntates vestras, et omnes subditos vobis stimulatis. An ad judicia et rixas jejunatis et percutitis pugnis? Ut quid mihi tale jejunium, ita ut audiatur in clamore vox vestra?

PL 14, 709A

さらに、別の者たちにこう言われている、「汝らの断食の日々に、汝らは自分の望みを見いだし、汝らに服する者をことごとく駆り立てる。汝らは裁判と争いのために断食し、拳で打つのか。なぜ私にそのような断食があろう、汝らの声が叫びの中で聞こえるようなものが」。

De Elia et jejunio 10.11

11

Non hoc jejunium ego elegi, et diem ad humiliandum animam suam hominem: nec si flectas ut circulum collum tuum, cinerem etiam et cilicium substernas, nec sic vocabitis jejunium acceptum. Non tale jejunium ego elegi, dicit Dominus (Esai. LVIII, 3 et seq.) .

PL 14, 709A

「私が選んだ断食は、このようなものではない。人が自らの魂を卑しくする日というものでもない。たとい汝が首を輪のように曲げ、灰と粗布を敷いたとしても、汝らはそれを受け入れられる断食とは呼べない。私はこのような断食を選ばなかった」と主は言う(イザヤ58:3以下)。

De Elia et jejunio 10.12

12

Quod jejunium improbetur, audivimus: nunc audiamus quod sit probabile. Sed solve omnem colligationem injustitiae tuae: dissolve obligationes violentarum commutationum, dimitte confractos in remissionem, et omnem conscriptionem iniquam dirumpe.

PL 14, 709A

どのような断食が退けられるかは、すでに聞いた。今度は、どのような断食が認められるかを聞こう。「むしろ、汝の不義のあらゆる束縛を解け。暴力による取引の契約を解き、打ちひしがれた者たちを赦免へと解き放て。あらゆる不当な証文を破れ」。

De Elia et jejunio 10.13

13

Frange esurienti panem tuum: et egenos non habentes tectum, induc in domum tuam: et si videris nudum, cooperi eum: et domesticos seminis tui non despicias.

PL 14, 709B

「飢えている者に、汝のパンを裂け。屋根のない貧しい者たちを、汝の家に迎え入れよ。裸の者を見たなら、これを覆え。汝の血筋の身内を、蔑むな」。

De Elia et jejunio 10.14

14

Vides quae species sit et forma jejunii, quis mentis habitus; ut orationi vaces, et in lege Dei die ac nocte mediteris.

PL 14, 709B

あなたは、断食の姿と形が何であり、精神の態度がいかなるものかを見る。祈りに専念し、神の律法を昼も夜も思い巡らす、ということである。

De Elia et jejunio 10.15

15

35. Ipsa figura corporis plena gravitatis, nullus rubor ebrietatis circumfusus genas qui intuentium offendat aspectus, sed vultus casto micet pallore reverendus, sermo gravior, oculus verecundior, gressus stabilior atque moderatior, plerumque enim turbatiore incessu proditur motus animorum.

PL 14, 709B

35. 体そのものの姿は威厳に満ち、頬のまわりに、見る者の目を損なう酩酊の赤みはなく、顔は清らかな青白さに輝いて敬われ、言葉はいっそう重く、眼差しはいっそう慎ましく、歩みはいっそう安定して節度がある。心の動きは、たいてい、乱れた足取りに現れるからである。

De Elia et jejunio 10.16

16

Vultus intentior, et quidam cogitationis suae arbiter, et tacitus cordis interpres; ut neque tristitiam praetexat, neque solvatur risu incontinenti.

PL 14, 709B

顔つきはいっそう引き締まり、いわば自らの思いの審判者であり、心の無言の通訳であって、悲しみを装うこともなく、抑えのない笑いにゆるむこともない。

De Elia et jejunio 10.17

17

Non enim superfluum hoc putes nostrae commonitionis; cum Sapientia dicat in Evangelio: Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes (Matth. VI, 16) .

PL 14, 709C

我々のこの勧告を、余計なものと思ってはならない。知恵が福音書の中で言っているのだからである。「汝らは断食するとき、偽善者のように悲しげな顔をするな」(マタイ6:16)。

De Elia et jejunio 10.18

18

Ideo dixit hypocritas, eo quod simulatione alienam personam induant; sicut in scena qui tragoedias canunt, pro eorum dictis quorum personas gerunt, motus suos excitant, ut aut irascantur, aut moereant, vel exsultent.

PL 14, 709C

彼が偽善者と言ったのは、偽装によって他人の役を身にまとうからである。舞台で悲劇を歌う者たちが、自分が演じる人物たちの言葉に合わせて、怒ったり、嘆いたり、また喜び躍ったりするよう、自分の動きを引き起こすのと同じである。

De Elia et jejunio 10.19

19

Affectant enim isti, ut jejunare videantur, hominibus magis quam Deo cupientes probari, quod faciebant Judaei.

PL 14, 709C

彼らは、断食しているように見られることを装う。神よりも人に認められたいと望むのであり、ユダヤ人たちがそうしていたことである。

De Elia et jejunio 10.20

20

36. Et ideo nobis dicitur: Vos autem cum jejunatis, ungite caput vestrum, et faciem vestram lavate, ne pareatis hominibus quia jejunatis, sed Patri vestro qui est in abscondito: et Pater vester qui videt in abscondito, reddet vobis (Ibid., 17 et 18) .

PL 14, 709C

36. それゆえ我々に言われている、「汝らは断食するとき、汝らの頭に油を塗り、汝らの顔を洗え。断食していることを人に見せず、隠れたところにいる汝らの父に見せるためである。隠れたところを見る汝らの父が、汝らに報いる」(マタイ6:17, 18)。

De Elia et jejunio 10.21

21

Quid est Ungite caput vestrum? Sed et luxuriosi dicunt: Vino et unguentis nos repleamus. Unguento enim se ungunt, qui corporei odoris gratiam quaerunt. Sed illa unguenta libidinis illecebram movere consuerunt.

PL 14, 709D

「汝らの頭に油を塗れ」とは何か。放蕩者たちもまた言う、「ぶどう酒と香油で我々を満たそう」。体の香りの心地よさを求める者たちは、実際、香油を塗るのである。しかし、あれらの香油は、情欲の誘いを呼び起こすのが常である。

De Elia et jejunio 10.22

22

Aliud est sobrietatis unguentum, de quo dicit Ecclesia ad sponsum suum: Unguentum exinanitum nomen tuum (Cant. I, 2) : aliud oleum quo artus animae et quaedam membra pinguescunt. Unde et David dicit: Impinguasti in oleo caput meum (Psal. XXII, 5) .

PL 14, 709D

節度の香油は別である。それについて、教会が自らの花婿に言う、「注ぎ出された香油が汝の名である」(雅歌1:2)。魂の四肢といくつかの部分を肥やす油もまた別である。それゆえダビデも言う、「汝は私の頭を油で肥やした」(詩篇22:5)。

De Elia et jejunio 10.23

23

Et hoc est oleum laetitiae, quo unctus est Christus a Deo Patre, ut prae omnibus suis emineret consortibus.

PL 14, 710A

これは喜びの油であり、キリストは父なる神によってこれを注がれ、すべての仲間にまさって際立つようにされた。

De Elia et jejunio 10.24

24

Hoc jubet ungi caput nostrum, ut oleo laetitiae obducatur omnis simulata tristitia; ne videaris jejunium tuum vendere hominibus, ne videaris contristari in animae tuae salute. Nemo enim tristis coronatur, nemo moestus triumphat.

PL 14, 710A

キリストは、この油を我々の頭に塗るよう命じる。あらゆる偽りの悲しみが、喜びの油で覆われるためである。あなたが自分の断食を人々に売るように見えぬため、また自分の魂の救いについて悲しんでいるように見えぬためである。悲しむ者は冠を受けず、憂える者は凱旋しないからである。

De Elia et jejunio 10.25

25

Unge ergo caput tuum, ubi sensus sapientis sunt; oculi enim sapientis in capite ejus. Ad mysteria vocaris, et nescis: discis, cum venis.

PL 14, 710A

それゆえ、あなたの頭に油を塗れ。そこに賢者の感覚があるからである。賢者の目はその頭にあるのである。あなたは奥義へと招かれているのに、それを知らない。来るときに学ぶのである。

De Elia et jejunio 10.26

26

Et reminiscere illud: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam Aaron (Ps. CXXXII, 2) , tunc cognoscis quid sit: Ungite caput vestrum: quomodo placueris Deo, ut tibi sua patefaceret sacramenta, et daret gratiam spiritalem. 37. Est et aliud caput mysticum.

PL 14, 710A

また、次のことを思い起こせ。「頭にある香油が、アロンのひげに下るようである」(詩篇132:2)。そのとき、あなたは「汝らの頭に油を塗れ」とは何かを知る。つまり、あなたがどのように神に喜ばれたかを。それゆえ神は、あなたに自らの秘跡を明かし、霊の恩寵を与えたのである。37. もう一つ、奥義的な頭がある。

De Elia et jejunio 10.27

27

Quod illud? Audi: Caput mulieris vir; caput autem viri Christus (I Cor. XI, 3) . Mitte in Christum, mitte etiam in caput ejus unguentum. Caput ejus Deus est.

PL 14, 710B

それは何か。聞け。「女の頭は男であり、男の頭はキリストである」(一コリント11:3)。キリストに〔香油を〕注げ、その頭にも香油を注げ。その頭は神である。

De Elia et jejunio 10.28

28

Illa mulier Ecclesiae typum gerens, quae in caput ejus misit unguentum, confessa est ejus divinitatem; et quae in pedes ejus misit, confessa est ejus passionem. Utraque laudatur. Et tu fac quo lauderis quo remissionem accipias peccatorum (Matth. XXVI, 10) .

PL 14, 710B

教会の予型を担うあの女は、キリストの頭に香油を注いで、その神性を告白し、その足に注いで、その受難を告白した。どちらも称えられている。あなたもまた、称えられるように、罪の赦しを受けるように、行え(マタイ26:10)。

De Elia et jejunio 10.29

29

Lava faciem tuam, emunda animam tuam peccatricem, lava conscientiam tuam (Luc. VII, 44 et seq.) . Index enim facies plerumque est conscientiae, et quidam tacitus sermo mentis, cum aut peccato compungimur, aut integritate laetamur.

PL 14, 710B

あなたの顔を洗え、罪ある魂を清めよ、あなたの良心を洗え(ルカ7:44以下)。顔はたいてい良心の指標であり、精神の無言の言葉だからである。我々が罪に刺されるときも、潔白を喜ぶときも、そうである。

De Elia et jejunio 10.30

30

Noli hanc exterminare faciem, lava illam, et omnem sordem conscientiae tuae dilue. Exterminat faciem suam qui aliud corde gerit, aliud foris praetendit. Non nos velut quodam peripetasmate operiamus: quod intus est, foris luceat: quod foris est, intus operetur.

PL 14, 710C

この顔を損なうな。これを洗い、あなたの良心のあらゆる汚れを洗い流せ。心に一つのものを抱き、外に別のものを示す者は、自分の顔を損なう。我々は、いわば垂れ幕〔ペリペタスマ〕で覆うようなことをしないようにしよう。内にあるものは外に輝き、外にあるものは内で働くようにせよ。

De Elia et jejunio 10.31

31

Nemo in jejunio culpam includat, pure ferat innocentiam. Jejunium enim culpae interfectorium est.

PL 14, 710C

断食において、誰も罪を内に閉じ込めるな。潔白を、純粋に示せ。断食は罪を殺すものだからである。