ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Elia et jejunio

Caput XII 第XII章

Ambrose of Milan · De Elia et jejunio · PL 14, 711C · 15 sectiones

De Elia et jejunio 12.1

1

Quemadmodum in omne facinus praecipitet ebrietas: quamque illa ridicula sit et odiosa, eleganti descriptione exponitur. Post quae nonnulla de luxurioso adolescente ad philosophiam converso adjiciuntur. 41. Sed quid est hoc?

PL 14, 711C

酩酊がいかにあらゆる悪行へ人を突き落とすか、またそれがいかに滑稽で忌まわしいかが、優美な描写で述べられる。そのあとに、放蕩な青年が哲学へ転じた話が少し付け加えられる。――41. しかし、これは何か。

De Elia et jejunio 12.2

2

Dum de jejunio disputo, strepitus audio conviviorum. Nisi fallor, in sermone meo redoluit prandium. Sonus ergo litterarum invitat, impatientiae exempla non terrent.

PL 14, 711C

断食について論じているのに、私は宴の騒ぎを聞く。思い違いでなければ、私の説教の中に昼食の匂いが立った。それゆえ、文字の響きが人を誘い、辛抱の足りなさの例は人を怖れさせない〔sonus litterarum の意味は定かでない。直前の「昼食」という語の響きそのものが聴き手を誘い、続いて語るモーセを待てなかった民の例も怖れさせない、と取った〕。

De Elia et jejunio 12.3

3

Etenim qui jejunantem, et ea quae Legis sunt ferentem, exspectare non passus est populus, utique sedit manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. Videmus sacrilegium ebrietati fuisse conjunctum. Nam sicut mater fidei continentia: ita perfidiae mater ebrietas est.

PL 14, 711C

実際、断食して律法に属するものを携えている彼を、待つことに耐えなかった民は、座って食べ、飲み、そして立ち上がって戯れた。我々は、瀆聖が酩酊と結びついていたのを見る。自制が信仰の母であるように、酩酊は不信の母だからである。

De Elia et jejunio 12.4

4

In quod facinus non ista praecipitat? 42. Sedent in foribus tabernarum homines tunicam non habentes, nec sumptum sequentis diei. De imperatoribus et potestatibus judicant; immo regnare sibi videntur, et exercitibus imperare.

PL 14, 711D

この母が突き落とさない悪行があろうか。42. 居酒屋の戸口に、上着もなく、翌日の費えもない男たちが座っている。彼らは皇帝たちや権力者たちを裁き、いや、自分が王として支配し、軍勢に命令しているつもりでいる。

De Elia et jejunio 12.5

5

Fiunt ebrietate divites, qui sunt veritate inopes. Aurum donant, dispensant pecunias populis, civitates aedificant, qui non habent unde cauponi potus sui corporis pretium solvant. Fervet enim vinum in his, et nesciunt quid loquantur.

PL 14, 712A

真実には貧しい者たちが、酩酊によって富む。金を贈り、民に金銭を分け与え、都市を建てるが、自分の体が飲んだ代金を酒屋に払う手立てもない。ぶどう酒が彼らの中で沸き立ち、自分が何を言っているかを知らないからである。

De Elia et jejunio 12.6

6

Divites sunt dum inebriantur: mox ubi vinum digesserint, cernunt se esse mendicos. Uno die bibunt multorum dierum labores. 43. De ebrietate ad arma consurgitur, calicibus tela succedunt. Pro vino sanguis effunditur, et ipsum sanguinem vina fuderunt.

PL 14, 712A

酔っているあいだ、彼らは富者である。やがてぶどう酒が消化されると、自分が物乞いであると悟る。一日で、多くの日々の労苦を飲み干す。43. 酩酊から武器へと立ち上がり、杯のあとに槍が続く。ぶどう酒のために血が流され、その血をぶどう酒が流させたのである。

De Elia et jejunio 12.7

7

Quam fortes sibi homines videntur in vino, quam sapientes, quam diserti, quam etiam pulchri ac decori, cum stare non possint! Mens necesse est titubet, lingua balbutiat, pallor exsanguis ora suffundat, fetor ebrietatis horrori sit.

PL 14, 712A

ぶどう酒の中で、人間は自分がどれほど強く、賢く、雄弁で、さらには美しく優雅に見えることか。立っていることさえできないのに。精神はよろめき、舌はどもり、血の気のない青ざめが顔に広がり、酩酊の悪臭は恐怖となるほかない。

De Elia et jejunio 12.8

8

Barbari in ferrum ruunt, vulgus in rixas. Si quis eorum pugno fuerit percussus, videas ora saucium vini lacrymas fundere, miserabiles epilogos decantare. Habet unum hoc temulentia, ut emolliat et resolvat corda temulentorum.

PL 14, 712B

蛮族は剣へ突進し、庶民は喧嘩へ走る。彼らの誰かが拳で打たれると、あなたは、傷ついた顔がぶどう酒の涙を流し、哀れな結びの言葉〔epilogos〕を歌うのを見るであろう。泥酔にはこの一つの取り柄がある。泥酔者の心を和らげ、ほぐすことである。

De Elia et jejunio 12.9

9

Sicut enim ignis probat ferrum durum, ita et vini incendio etiam superborum hominum cor liquescit. 44. Omnes sibi vino aequales videntur, nullus inferior.

PL 14, 712B

火が堅い鉄を試すように、ぶどう酒の火によって、高慢な者たちの心さえ溶けるからである。44. 皆が、ぶどう酒のなかでは自分たちを対等と思い、誰も下に立たない。

De Elia et jejunio 12.10

10

Non pauper diviti cedit, ut pote qui pauperem se esse nescit: non infirmus valido, cui omnis in bibendo est fortitudo: non mendicus locupleti, non ignobilis honorato; cum bibentes, illum regem habeant, qui bibendo superaverit caeteros.

PL 14, 712B

貧者は富者に譲らない。自分が貧しいことを知らないからである。弱者は強者に譲らない。飲むことにおいてすべての強さがある者だからである。物乞いは富者に、無名の者は名誉ある者に譲らない。飲む者たちは、飲むことで他の者に勝った者を王とするのだから。

De Elia et jejunio 12.11

11

Meritoque scriptum est: Aequalis vita hominibus vinum in ebrietate (Eccl. XXXI, 32) . Sed utinam et quod sequitur audires: Bibas illud moderate, ut sis sobrius (Ibid.) . Non habes quod accuses: vinum in jucunditate creatum est, non in ebrietate ab initio.

PL 14, 712B

そこで、「ぶどう酒は、酩酊において、人々の命と等しい」と書かれているのは当然である(集会の書31:32)〔底本は in ebrietate(酩酊において)。直後の「節度をもって飲め」に照らせば in sobrietate(節度において)の誤りとも疑われるが、刷られたまま訳した〕。しかし、続くことも聞いていたらよいのに。「それを節度をもって飲め、しらふでいるために」(集会の書31:32)。あなたには咎める理由がない。ぶどう酒は初めから、楽しみのために創られたのであって、酩酊のためではない。

De Elia et jejunio 12.12

12

Exsultatio animae et cordis est, si moderate bibas: immoderatio autem potus iracundiam concitat, et ruinas multas efficit. 45. Sed forte dicant has esse potationes vulgarium et levissimorum hominum. Veniamus ergo ad horum potentium et fortissimorum convivia.

PL 14, 712C

魂と心の歓喜は、節度をもって飲むなら得られる。しかし、飲み物の過度は怒りを呼び起こし、多くの破滅をもたらす。45. しかし、おそらく人はこう言うだろう、これらは卑俗で軽薄きわまる人々の飲み会だと。ならば、これら権力ある、最も強い者たちの宴に行こう。

De Elia et jejunio 12.13

13

Non ego hic unguentatos adolescentulos aut coronatos rosis proferam, qualem ferunt illum fuisse qui delibutus unguentis, redimitus floribus, subnixus meretricibus, antelucano potu ebrius, et diurno cereorum comitatus lumine, philosophi auditorium disputantis ingressus sit.

PL 14, 712C

私はここに、香油を塗った若者や、バラの冠をかぶった若者を持ち出すことはしない。聞くところでは、香油をたっぷり塗り、花で髪を飾り、遊女たちに寄りかかり、夜明け前の酒で酔い、昼の蝋燭の明かりに伴われて、哲学者が論じている講義の場に入った者がいた〔アテナイのポレモンのこと。哲学者はクセノクラテス〕。

De Elia et jejunio 12.14

14

Quo audito, coronas, ut aiunt, sensim detraxerit, unguenta deterserit, scortis vale dixerit: philosophus postea tantus evaserit, ut esset sobrietatis exemplum, qui fuerat ante ebrietatis ludibrium.

PL 14, 712C

それを聞いて、人々の言うところでは、彼は冠をそっと外し、香油をぬぐい取り、遊女たちに別れを告げた。のちに彼は大哲学者となり、節度の模範となった。かつては酩酊の笑い草であった者が。

De Elia et jejunio 12.15

15

Non enim unum emendatum illis invideo; ut doceam genus eorum luxuriae a me non esse simulatum. Certe ille si resipuit a vino, fuit tamen semper temulentus sacrilegio.

PL 14, 712D

私は、彼らのうちの一人が矯正されたことを、彼らに対して妬むのではない〔unum emendatum illis invideo の係りは定かでない〕。彼らの放蕩の類いが、私によって作り上げられたものでないことを示すためである。たしかにあの者は、ぶどう酒から醒めたとしても、いつも瀆聖に酔っていた。