De Elia et jejunio 3.1
Jejunii commendatio: deque jejunio sancti Joannis; et qualis esca a nobis quaerenda sit. 4. Quid est enim jejunium, nisi substantia, et imago coelestis?
PL 14, 699A断食の称賛。聖ヨハネの断食について。我々が求めるべき食物はどのようなものか。――4. 実際、断食とは、天上のものの実体であり似姿でなくて何であろうか。
De Elia et jejunio 3.2
Jejunium refectio animae, cibus mentis est jejunium, vita est angelorum jejunium, culpae mors, excidium delictorum, remedium salutis, radix gratiae, fundamentum est castitatis. Hoc ad Deum gradu citius pervenitur: hoc gradu Elias ascendit, antequam curru.
PL 14, 699B断食は魂の回復であり、断食は精神の糧であり、断食は天使たちの生であり、罪責の死、罪過の滅び、救いの薬、恩寵の根、貞潔の土台である。この階梯によって、神にはいっそう速く至る。エリヤはこの階梯によって昇った、戦車に乗る前に。
De Elia et jejunio 3.3
Hanc haereditatem sobrietatis et abstemiae ad coelum abiens discipulo dereliquit. In hac virtute et spiritu Eliae venit Joannes. Denique in deserto et ille vacabat jejuniis. Esca autem ejus erat locusta, et mel silvestre.
PL 14, 699Bこの節度と禁酒の遺産を、天へ去るときに、弟子に遺した。エリヤのこの力と霊をもって、ヨハネは来た。実際あの者も、荒れ野で断食に専念していた。その食物はイナゴと野の蜜であった。
De Elia et jejunio 3.4
Et ideo quia vitae humanae possibilitatem continentia supergressus fuerat, non homo, sed angelus aestimatus est. De ipso legimus: Etiam plusquam propheta.
PL 14, 699Bそして自制によって人間の生の可能性を超えていたので、人ではなく天使と見なされた。この者について我々は読む。「預言者以上の者」。
De Elia et jejunio 3.5
Hic est de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te (Matth. XI, 9 et 10) .
PL 14, 699Bこれこそ、次のように書かれている者である。「見よ、私は私の使いを汝の顔の前に遣わす。彼は汝の前に、汝の道を備える」(マタイ11:9–10)。
De Elia et jejunio 3.6
Quis humana virtute equos igneos, currus igneos potuisset ascendere, regere currus aereos, nisi qui naturam humani corporis, incorruptibilis jejunii virtute mutasset?
PL 14, 699C人間の力で、火の馬、火の戦車に乗り、空中の戦車を御することのできた者があろうか。朽ちることのない断食の力によって、人間の体の本性を変えた者でなければ。
De Elia et jejunio 3.7
5. Sed de Eliae gestis plurima jam frequenti diversorum librorum sermone digessimus; et cavendum arbitror ne in eadem recurramus, cum praesertim in opere suo ipse laudetur.
PL 14, 699C5. しかし、エリヤの事績については、すでにさまざまな書物の度重なる叙述の中で、多くを述べた。同じことに戻らないように気をつけるべきだと思う。ことに彼は、自分の業そのものによって称えられているのだから。
De Elia et jejunio 3.8
Imitemur ergo illum, et eam escam quaeramus, cujus virtute diebus ac noctibus progredi ad supernorum possimus cognitionem.
PL 14, 699Cだから彼を模範としよう。そして、その力によって昼も夜も、天上のものの認識へと進むことのできる食物を求めよう。
De Elia et jejunio 3.9
Non enim omnis esca materialis, nec omnis cibus corporalis; est cibus mentis, ut diximus, quo epulantur animae, de quo ait Dominus: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei qui in coelis est (Joan. IV, 34) .
PL 14, 699Cあらゆる食物が物質的なわけではなく、あらゆる糧が体的なわけでもない。すでに述べたとおり、魂が饗宴にあずかる、精神の糧がある。それについて主は言う。「私の糧は、天にいる私の父の意志を行うことである」(ヨハネ4:34)。
De Elia et jejunio 3.10
Hic cibus angelorum est, ut divino famulentur imperio. Nulla illis cura mensarum, nullus conviviorum usus, nullae repositae epulae, nullus vini potus aut sicerae, nulla distentio corporis, nulla ventris offensio.
PL 14, 699Cこれは天使たちの糧であり、神の命令に仕えるためのものである。彼らには食卓の心配はなく、宴の習いもなく、蓄えられた饗応もなく、ぶどう酒や強い酒の飲み物もなく、体の膨満もなく、腹の不調もない。