De Elia et jejunio 6.1
De lege jejunii a Moyse data, et de jejunio ejusdem. Quomodo matrum Samson et Samuelis sterilitatem abstinentia vini fecundaverit; quibusque cibis Elisaeus filios prophetarum aluerit? 16. Denique Moyses de jejunio legem dedit, de vino non dedit.
PL 14, 702Dモーセが与えた断食の律法と、モーセ自身の断食について。ぶどう酒の節制が、サムソンの母とサムエルの母の不妊をどのように実らせたか、また、エリシャが預言者の子らをどのような食物で養ったかについて。――16. 実際、モーセは断食についての律法を与えたが、ぶどう酒についての律法は与えなかった。
De Elia et jejunio 6.2
Ipsum quoque jejunantem non voces magnae, non fulgura et nubes nimbosa, non fumigans Sina perterruit. Neque vero introisset in nubem, et vocem Dei loquentis de medio ignis sine periculo salutis audisset, nisi munitus armis jejunii fuisset.
PL 14, 703A断食していた彼自身を、大きな声も、稲妻も、暗い雲も、煙るシナイも、怖れさせなかった。断食の武具に守られていなかったなら、雲の中に入ることも、火の中から語る神の声を、身の安全を損なうことなく聞くことも、なかったであろう。
De Elia et jejunio 6.3
Quadraginta enim diebus jejunavit in monte, cum Legem acciperet a Domino Deo nostro. Et in superioribus quidem montis Lex dabatur Moysi jejunanti, in inferioribus populo manducanti praevaricatio sacrilega luxu accendebatur epulantium.
PL 14, 703A実際、我々の主なる神から律法を受けたとき、山の上で四十日断食した。山の上のほうで、断食するモーセに律法が与えられていたとき、山の下のほうでは、食べている民のあいだで、饗宴する者たちの放蕩によって、瀆神の背反が燃え立っていた。
De Elia et jejunio 6.4
Quo spectaculo motus fregit tabulas Moyses, indignum judicans ut ebrio populo Lex daretur. Itaque tabulas Legis, quas accepit abstinentia, conteri fecit ebrietas. 17. Quid vero alia dicam?
PL 14, 703Bその光景に心を動かされて、モーセは板を砕いた。酔った民に律法が与えられるのは不相応と判断したのである。こうして、節制が受けた律法の板を、酩酊が砕かせた。17. ほかのことをどう言おうか。
De Elia et jejunio 6.5
Nonne sterilitatem matris Samson vini abstinentia fecundavit, et parientem fecit ex sterili? Quoniam juxta praeceptum Domini vinum non bibit. Nonne Annam non manducantem exaudivit Dominus, et infecunditatem ejus solvere jejunia?
PL 14, 703Bぶどう酒の節制が、サムソンの母の不妊を実らせ、不妊の女から産む者にしたのではないか。主の命令に従って、ぶどう酒を飲まなかったからである。主は、食べなかったハンナの願いを聞き入れ、断食が彼女の不妊を解いたのではないか。
De Elia et jejunio 6.6
Ex quibus duo generati, unus fortissimus, alius observantissimus, dignos se praebuerunt, qui jejunii gremio diu foti, et quodam abstinentiae effusi utero viderentur.
PL 14, 703Bこの二人から生まれた二人、一人は最も力強く、一人は最も戒めを守る者であったが、断食の懐に長く温められ、いわば節制の胎から注ぎ出された者と見えるにふさわしい者として、自らを示した。
De Elia et jejunio 6.7
Idem itaque Samson, qui matris sobrietate generatus est, allophylorum insultantium sibi ebrietate est vindicatus.
PL 14, 703Bだから同じサムソンは、母の節度によって生まれた者であったが、自分をあざける異民族の者たちの酩酊によって、仕返しをした。
De Elia et jejunio 6.8
18. Elisaeus vates qui de magistro didicerat parcimoniam, cum filios aleret prophetarum, vitis agrestis grumulis mensas onerabat, et ineptis silvestribus oleribus hospitalitatis implebat officium.
PL 14, 703C18. 預言者エリシャは、師から倹約を学んでいたので、預言者の子らを養うとき、野ブドウの小さな房で食卓を満たし、食用に向かない野の青菜でもてなしの務めを果たした。
De Elia et jejunio 6.9
Quorum offensi amaritudine cum manducare non possent, levis farinae aspersione omnem illam amaritudinem temperavit, abstinentiae propheticae munere veneni vires evacuans.
PL 14, 703C彼らはその苦味に気分を害して、食べることができなかったので、エリシャは軽い麦粉を振りかけて、その苦味をすべて和らげた。預言者の節制の賜物によって、毒の力を無効にしたのである。