De Elia et jejunio 4.1
De origine et antiquitate jejunii, a quo primus usus mundi coepit, de quo prima lex in paradiso constituta fuit; quod tandem quos gula denudaverit, operit.
PL 14, 699D断食の起源と古さについて。世界の最初の営みは断食から始まった。楽園で最初に定められた律法は断食についてのものであった。そして最後に、暴食が裸にした者たちを、断食は覆う。
De Elia et jejunio 4.2
6. Itaque ne terrenum quis, aut novellum putet esse jejunium, primus usus mundi a jejunio coepit, quando lux clara resplenduit (Gen. I, 3 et seq.) . Secundus dies in jejunio, quando coeli factum est firmamentum.
PL 14, 700A6. だから、断食を地上のものとか新しいものとか思う者がないように言えば、世界の最初の営みは、明るい光が輝いたときに、断食から始まった(創世記1:3以下)。第二の日は断食のうちにあり、そのとき天の大空が造られた。
De Elia et jejunio 4.3
Tertio die pabulum terra germinavit, natura obsequium praebuit, jejunium tamen coelestis disciplina servabat. Quarto die luminaria facta sunt solis et lunae, et adhuc jejunium.
PL 14, 700A第三の日に、地は牧草を芽生えさせ、自然は従順を示したが、それでも天の規律は断食を守っていた。第四の日に、太陽と月の光体が造られた。それでもなお断食であった。
De Elia et jejunio 4.4
Quinto die preduxerunt aquae repentia animarum viventium, et volatilia volantia super terram secundum firmamentum coeli: et vidit Deus quia bona, et benedixit ea, dicens: Crescite et multiplicamini, et replete aquas quae sunt in mari: et volatilia multiplicentur super terram (Ibid., 22) .
PL 14, 700A第五の日に、水は〔刷りの文字が欠けているが produxerunt(生み出した)と読む〕生ける魂の這うものを、また天の大空に沿って地の上を飛ぶ鳥を生み出した。神はそれを良しと見て、これらを祝福して言った。「増え、殖えよ。海にある水を満たせ。鳥は地の上に殖えよ」(創世記1:22)。
De Elia et jejunio 4.5
Et adhuc jejunium. Denique benedixit ea, sicut scriptum est, et dixit: Crescite, et non dixit: Edite et manducate. Sexto die bestiae sunt creatae (Dist. 35, c. Sexto die) , et cum bestiis orta edendi potestas est, et usus escarum.
PL 14, 700Bそしてなお断食であった。実際、書かれているとおり、神はそれらを祝福して、「増えよ」と言ったのであって、「食べよ、食らえよ」とは言わなかった。第六の日に獣が造られ(『教令集』第1部第35区分「Sexto die」法文)〔グラティアヌス『教令集』の箇所を示す引照で、ミーニュが本文に刷ったまま写す〕、獣とともに、食べる権能と食物の用いが生じた。
De Elia et jejunio 4.6
Ubi cibus coepit, ibi finis factus est mundi. Ubi coepit sua incrementa nescire, ibi coeperunt divina circa eum opera feriari. Quo indicio declaratum est quod per cibos mundus haberet imminui, per quos desiit augeri.
PL 14, 700B食物が始まったところで、世界〔の創造〕の終わりが定まった。世界が自らの増大を知らなくなったところで、神の業は世界に関して休み始めた。この徴によって、世界は、食物によって増大をやめたのだから、まさにその食物によって減るものであることが示された。
De Elia et jejunio 4.7
Nemo delictum sciebat, nemo poenam timebat, nemo noverat mortem. 7. Plantavit Dominus paradisum ad gratiam beatorum, posuit ibi hominem operari, et custodire eum.
PL 14, 700B誰も罪過を知らず、誰も刑罰を恐れず、誰も死を知らなかった。7. 主は至福の者たちを喜ばせるために〔ad gratiam は「…の好意・喜びのために」の意に取った〕楽園を植え、そこに人を置いて、それを耕し、守らせた。
De Elia et jejunio 4.8
Et ut sciamus (Dist. et cap. iisdem, § Et ut sciamus) non esse novellum jejunium, primam illic legem constituit de jejunio. Sciebat enim quod per escam culpa haberet intrare.
PL 14, 700Bそして、断食が新しいものでないことを我々が知るために(同じ区分・法文の「Et ut sciamus」項)〔教会法の引照〕、主はそこで、最初の律法を断食について定めた。食物を通して罪責が入り込むことを知っていたからである。
De Elia et jejunio 4.9
Prima poena de jejunii praevaricatione intraverat, dicente mandato Dei: De ligno quod est scientiae boni et mali non comedetis: qua die autem manducaveritis ex eo, morte moriemini (Gen. II, 17) .
PL 14, 700C断食の掟への背反から、最初の刑罰が入り込んでいた。神の命令がこう言っていたのである。「善と悪の知識の木から、汝らは食べてはならない。それを食べる日に、汝らは必ず死ぬ」(創世記2:17)。
De Elia et jejunio 4.10
Eo usque autem (Dist. et cap. iisdem, § Eo usque) nemo praevaricari noverat, ut adhuc orta non esset, quae prima est praevaricata indictum abstinentiae. Lex a Domino Deo, praevaricatio legis a diabolo: culpa per cibum, latebra post cibum.
PL 14, 700Cそれまでは(同じ区分・法文の「Eo usque」項)〔教会法の引照〕、誰も背反することを知らず、節制の命令を最初に背反した女は、まだ生まれていなかった。律法は主なる神から、律法への背反は悪魔から。罪責は食物によって、隠れ場は食物ののちに。
De Elia et jejunio 4.11
Cognitio infirmitatis in cibo, virtus firmitatis in jejunio. Denique quamdiu interdictis abstinuere, nesciebant esse se nudos: posteaquam manducaverunt de interdicta arbore, nudatos esse se cognoverunt.
PL 14, 700C食物のうちに弱さの認識があり、断食のうちに強さの力がある。実際、禁じられたものを慎んでいたあいだは、自分たちが裸であることを知らなかった。禁じられた木から食べたのちに、自分たちが裸にされたことを知った。
De Elia et jejunio 4.12
Merito ergo mulier ubi culpae agnovit auctorem, interrogata respondit: Serpens persuasit mihi, et manducavi (Gen. III, 13) . Serpens gulam suadet, Dominus jejunare decernit (Dist. et cap. iisdem, § Serpens) .
PL 14, 700Cだから、女が罪責の張本人を認めたとき、問われて答えたのは当然である。「蛇が私をそそのかし、私は食べました」(創世記3:13)。蛇は暴食を勧め、主は断食することを定める(同じ区分・法文の「Serpens」項)〔教会法の引照〕。
De Elia et jejunio 4.13
Denique ipse ait: Jejunate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41) . Itaque gula de paradiso regnantem expulit, abstinentia ad paradisum revocavit errantem. 8. Et dixit Deus: Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis (Gen. III, 22) .
PL 14, 700D実際、主自身が言う。「断食せよ、そして祈れ。誘惑に陥らないためである」(マタイ26:41)〔底本は「断食せよ」と刷る。通行の本文では「目を覚ましていよ」とある箇所である〕。こうして、暴食は、楽園で支配していた者を楽園から追い出し、節制は、さまよう者を楽園へ呼び戻した。8. そして神は言った。「見よ、アダムは、我々のうちの一人のようになった」(創世記3:22)。
De Elia et jejunio 4.14
Irridens utique Deus, non approbans dicit, hoc est: Putabas te similem fore nostri: sed quia voluisti esse quod non eras, destitisti esse quod eras: intra te eras, et dum supra te esse affectas, infra te esse coepisti.
PL 14, 701A神はアダムを嘲って言うのであり、是認して言うのではない。すなわち、こうである。「汝は、我々に似た者になると思っていた。しかし、自分でないものになろうと望んだために、自分であったものであることをやめた。汝は自分の内にいたのに、自分より上にあることを求めるうちに、自分より下にあるようになったのだ」。
De Elia et jejunio 4.15
Denique vestivit eum tunica pellicea prius, et sic ait: Ecce Adam, quasi dicat: Ecce amictus tuus, ecce dignum indumentum tuum, hic te vestitus decet. Qui divina affectant, tali digni habentur ornatu.
PL 14, 701A実際、神はまず彼に皮の衣を着せ、そののちにこう言った。「見よ、アダム」。それはあたかもこう言うかのようである。「見よ、汝の衣を。見よ、汝にふさわしい衣服を。この衣が汝には似合う」。神的なものを求める者は、このような装いにふさわしいとされる。
De Elia et jejunio 4.16
Ecce quo te tua culpa deduxit, ecce nunc in hac tunica pellicea tamquam unus ex nobis aperuisti oculos. Circumspice diligenter, nudum te aspicis, quem vestitum putabas. 9. Gula ergo nudos facit, jejunia operiunt etiam exutos.
PL 14, 701A「見よ、汝の罪責が汝をどこへ導いたかを。見よ、いま、この皮の衣を着て、我々のうちの一人のように、汝は目を開いた。念入りに周りを見よ。服を着ていると思っていた汝が、裸であるのを見ている」。9. こうして、暴食は人を裸にし、断食は、裸にされた者をも覆う。
De Elia et jejunio 4.17
Unde David ait: Operui in jejunio animam meam (Ps. LXVIII, 11) . Bonum operimentum, quod animam tegit, ne a tentatore deprehendatur, ne a tentatore nudetur. Bonum velamen quod tegit culpam, tegit abstinentia, tegit gratia.
PL 14, 701Aそれゆえダビデは言う。「私は断食によって私の魂を覆った」(詩篇68:11)。良い覆いである。それは魂を覆い、誘惑者に見つけられないように、誘惑者に裸にされないようにする。罪責を覆う良い覆い、それを覆うのは節制であり、覆うのは恩寵である。
De Elia et jejunio 4.18
Beati enim quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Tegit gratia, dum remittit, et omnem abolet errorem: tegit abstinentia, dum obumbrat vitium, et moesto abscondit affectu, atque extenuat poenitendo.
PL 14, 701B実際、「その不法が赦され、その罪が覆われた者たちは幸いである」。恩寵は、赦すときに覆い、あらゆる誤りを消し去る。節制は、悪徳に陰を落とし、悲しみの心情で隠し、悔いることによって弱めるとき、覆う。
De Elia et jejunio 4.19
Etenim jejunium et eleemosyna a peccato liberant. Opertus erat Adam virtutum velamine priusquam praevaricaretur, sed tamquam exutus praevaricatione, vidit se esse nudum; quia indumentum quod habebat, amiserat.
PL 14, 701B実際、断食と施しは罪から解放する。アダムは、背反する前は、徳の覆いで覆われていたが、背反によっていわば剥ぎ取られて、自分が裸であることを見た。持っていた衣を失っていたからである。
De Elia et jejunio 4.20
In diebus enim jejuniorum vestrorum orietur, inquit, tibi matutinum lumen tuum, et sanitas tua matura orietur, et praecedet ante te justitia, et circumdabit te majestas Domini (Esai. LVIII, 8) . Bonum vestimentum lux.
PL 14, 701B実際、こう言う。「汝らの断食の日々に、汝のために、汝の朝の光が昇り、汝の癒しが速やかに芽生え、正義が汝の前を進み、主の威光が汝を取り巻く」(イザヤ58:8)。光は良い衣である。
De Elia et jejunio 4.21
Scriptum est enim: Circumdatus luce sicut vestimento (Ps. CIII, 2) . Bonum vestimentum; quando circumdat Dominus et operit jejunantes.
PL 14, 701C実際、書かれている。「光を衣のようにまとって」(詩篇103:2)。良い衣である。主が断食する者たちを取り巻き、覆うとき。