ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De Elia et jejunio

Caput XVII 第XVII章

Ambrose of Milan · De Elia et jejunio · PL 14, 719A · 11 sectiones

De Elia et jejunio 17.1

1

De obtestationibus, sacramentis, ac propinationibus compotantium. Quomodo saepe secretiora vino extorqueantur. Et de prodigiosa quadam bibendi ratione, et quam ea sit valetudini perniciosa. 62. Quid autem obtestationes potantium loquar?

PL 14, 719A

飲み仲間の誓言、誓約、乾杯について。秘密がいかにしばしばぶどう酒によって絞り出されるか。また、ある異様な飲み方と、それがどれほど健康に有害かについて。62. だが、飲む者たちの誓言について、私は何を語ろうか。

De Elia et jejunio 17.2

2

Quid memorem sacramenta, quae violare nefas arbitrantur? Bibamus, inquiunt: Opto salutem imperatorum; ut qui non biberit, fiat rens indevotionis. Videtur enim non amare imperatorem, qui pro ejus salute non biberit. O piae devotionis obsequium!

PL 14, 719A

破ることは許されないと彼らが考える誓約を、私はどう語ろうか。「飲もう」と彼らは言う、「皇帝たちの安泰を私は願う」。飲まない者は、献身を欠く咎ある者〔刷りの文字が欠けているが reus と読む〕となるのである。皇帝の安泰のために飲まない者は、皇帝を愛していないと見なされるからである。ああ、敬虔なる献身の奉仕よ。

De Elia et jejunio 17.3

3

Bibamus pro salute exercituum, pro comitum virtute, pro filiorum sanitate. Et haec vota ad Deum pervenire judicant, sicut illi qui calices ad sepulcra martyrum deferunt, atque illic in vesperam bibunt, et aliter se exaudiri posse non credunt.

PL 14, 719B

「軍勢の安泰のために、随員たちの勇武のために、子らの健やかさのために飲もう。」そして彼らは、これらの願いが神に届くと判断する。殉教者たちの墓に杯を運び、そこで夕べまで飲み、そうでなければ聞き入れられるとは信じない者たちと同じである。

De Elia et jejunio 17.4

4

O stultitiam hominum, qui ebrietatem sacrificium putant: qui aestimant illis ebrietatem placere, qui jejunio passionem sustinere didicerunt! 63. Quantos de intemperanti convivio novimus ad tormenta venisse?

PL 14, 719B

ああ、酩酊を供犠と考える人々の愚かさよ。断食によって受難に耐えることを学んだ者たちに、酩酊が喜ばれると見なすとは。63. 無節制な宴から拷問へ至った者たちを、我々はどれほど知っていることか。

De Elia et jejunio 17.5

5

Dum per ebrietatem de imperio suo certant, et sibi regna promittunt, aliis honores pollicentur, infelices ad poenam ducti sunt, qui quid dicerent nesciebant. Unde plerique boni judices ea quae per ebrietatem dicta essent, tenenda ad crimen non putaverunt.

PL 14, 719B

酩酊のまま自分の支配権をめぐって争い、自らに王国を約束し、他の者には栄誉を約束しているうちに、何を言っているのかも知らぬ哀れな者たちが刑罰へ引かれて行った。それゆえ、多くの善き裁判官は、酩酊のうちに語られたことを、罪状に用いるべきだとは考えなかった。

De Elia et jejunio 17.6

6

Plerique etiam vino utuntur ut equuleo; et quibus tormenta non eliciunt vocem proditionis, eos tentant bibendo; ut patriae statum, salutem civium, defensionis suae prodant consilia. Virtus enim plerumque vincit dolorem: fidem autem potus excludit.

PL 14, 719C

多くの者はまた、ぶどう酒を拷問台〔小馬の形をした拷問具〕のように用いる。拷問によって裏切りの声を引き出せなかった者たちを、飲ませて試し、祖国の情勢や市民の安全、自分たちの防衛の計画を暴露させる。徳はたいてい苦痛に打ち勝つが、酒は信義を締め出すからである。

De Elia et jejunio 17.7

7

Cognovi plerosque fidiculis exulceratos nomen suum negasse. Quis inter cyathos texit, quod latere cupiebat? 64. Quid retexam auditum mihi non poculi, sed profluvii genus, quo in ora hominum tamquam per fistulas aut canales vina funduntur.

PL 14, 719C

私は、弦状の拷問具で傷を負わされながら、自分の名を明かすことを拒んだ〔拷問されても素性を白状しなかった、の意〕者を多く知っている。だが、杯のあいだで、隠したいと願っていることを覆い通した者が誰かいたか。64. 私が聞いた、杯と言うより奔流とでも呼ぶべき飲み方を、なぜ語り直そうか。それは、人の口に、管や水路を通すようにぶどう酒を注ぎ込むものである。

De Elia et jejunio 17.8

8

Hos homines, an utres verius aestimaverim? Et tamen ipsi utres, nisi moderata transfusio sit, saepe rumpuntur. Per cornu etiam fluentia in fauces hominum vina decurrunt; et si quis respiraverit, commissum flagitium, soluta acies, loco motus habetur.

PL 14, 720A

これらの人々を、私は皮袋と呼ぶほうが真実に近いのではないか。しかし、その皮袋でさえ、注ぎ込みが適度でなければ、しばしば破れる。角を通して、ぶどう酒が人の喉へ流れ落ちることもあり、もし誰かが息をつけば、重大な不始末をしでかした、戦列を乱した、持ち場を離れた、と見なされる。

De Elia et jejunio 17.9

9

Aqua decurrens a Libano cautes rupeas solvit, quomodo mollibus putant nequaquam nocere visceribus vinolentorum impetus fluentorum?

PL 14, 720A

レバノンから流れ下る水が岩の崖をも砕くのに、酒飲みたちの柔らかい臓腑に、奔流の勢いが少しも害を及ぼさないなどと、彼らはどうして考えるのか。

De Elia et jejunio 17.10

10

65. Elephantos quoque ferunt promuscide haurire aquae plurimum; eosdem tamen ad sedandam sitim moderato potu esse contentos: sed si forte ab aliquo caupone fuerint mercede fraudati, indignantes replere concavum promuscidis, non ut bibant, sed effundant; atque ita momentariis inundationibus irrigare ejus tabernam, de quo se putarint vindicandos.

PL 14, 720A

65. ゾウもまた、鼻で非常に多くの水を吸い上げると言われる。だが渇きを鎮めるには、適度に飲んで満足するという。ところが、もしたまたま、ある酒屋の主人に報酬をだまし取られると、憤って鼻の空洞を満たし、飲むためではなく注ぎ出すために、そうして一瞬の洪水で、その主人の店に水を浴びせる。仕返しをすべき相手だと考えたからである。

De Elia et jejunio 17.11

11

Siccantur ad petum subito lacus, ac repente funduntur, natant omnia. Cui non mirum, tam immania belluarum corpora superfluum nil tenere?

PL 14, 720B

飲むために〔刷りの文字が欠けているが potum と読む〕池は突然干上がり、たちまち水が放たれて、一面が水に浸る。これほど巨大な獣の体が、余分なものを何一つ保たないことに、誰が驚かないだろうか。